|
Postquam apostolus ostendit quod casus Iudaeorum non est universalis,
hic incipit ostendere quod casus eorum non est inutilis neque
irreparabilis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit casum
Iudaeorum esse utilem et reparabilem; secundo excludit gloriam
gentilium Iudaeis insultantium, ibi quod si aliqui ex ramis, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem; secundo
solvit, ibi absit, et cetera. Dicit ergo primo: dictum est et
probatum, quod caeteri Iudaei praeter electos sunt excaecati. Dicit
ergo, quaestionem movens, numquid sic offenderunt ut caderent? Quod
potest dupliciter intelligi. Uno modo sic: numquid Deus permisit eos
offendere solum ut caderent, id est propter nullam aliam utilitatem
inde consequentem, sed solum volens eos cadere? Quod quidem esset
contra bonitatem divinam, quae tanta est, ut Augustinus dicit in
Enchiridion, quod numquam permitteret aliquid mali fieri nisi propter
bonum, quod ex malo elicit. Unde et Iob XXXIV, 24 dicitur:
conteret multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Et
Apoc. III, 11 dicitur: tene quod habes, ne alter accipiat
coronam tuam, quia scilicet Deus aliquos sic permittit cadere, ut
quorumdam casus sit aliorum salutis occasio. Alio modo potest
intelligi sic: numquid sic offenderunt ut caderent? Id est perpetuo
in casu remanerent? Ps. XL, 9: numquid qui dormit non adiiciet
ut resurgat? Deinde cum dicit absit, etc., solvit quaestionem. Et
primo secundum primum intellectum ostendens casum Iudaeorum fuisse
utilem; secundo solvit quaestionem quantum ad secundum intellectum,
ostendens casum Iudaeorum esse reparabilem, ibi quod si delictum
illorum, et cetera. Dicit ergo primo absit, ut scilicet inutiliter
caderent. Sed, magis, illorum, scilicet Iudaeorum, delicto,
salus gentibus facta est occasionaliter. Unde et dominus dicit Io.
IV, 22: salus ex Iudaeis est. Quod quidem potest intelligi
tripliciter. Primo modo, quia per delictum quod in occisione Christi
commiserunt, est subsecuta salus gentium per redemptionem sanguinis
Christi. I Petr. I, 18: non enim corruptibilibus auro vel
argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae
traditionis, sed pretioso sanguine agni immaculati. Secundo modo
potest intelligi de delicto quo doctrinam apostolorum repulerunt, ex
quo confectum est ut apostoli gentibus praedicarent, secundum illud
Act. XIII, 46: vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed
quoniam repulistis illud, ecce convertimur ad gentes, et cetera.
Tertio modo potest intelligi de hoc quod propter suam impoenitentiam
sunt in omnes gentes dispersi. Et sic Christus et Ecclesia ubique a
libris Iudaeorum testimonium habuit fidei Christianae, ad
convertendos gentiles qui suspicari potuissent prophetias de Christo,
quas praedicatores fidei inducebant, esse confictas, nisi probarentur
testimonio Iudaeorum; unde in Ps. LVIII, 12 dicitur:
ostendit mihi super inimicos meos, scilicet Iudaeos, ne occidas eos,
ne quando obliviscantur populi mei: disperge illos in virtute tua.
Sequitur ut illos aemulentur. Et quia non dicit qui vel quos, cum
etiam sit duplex aemulatio, scilicet indignationis et imitationis,
potest hoc quatuor modis exponi. Primo modo ut intelligatur sic ut,
gentiles, illos, scilicet Iudaeos, aemulentur, id est imitentur in
cultu unius Dei. Eph. II, 12: eratis in illo tempore sine
Christo alienati a conversatione Israel, et postea subdit: nunc
autem vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine
Christi. I Thess. II, v. 14: vos imitatores facti estis
Ecclesiarum Dei, quae sunt in Iudaea. Vel ut gentiles aemulentur
Iudaeos, id est indignentur contra eos propter incredulitatem eorum.
Ps. CXVIII, 158: vidi praevaricantes et tabescebam, quia
eloquia tua non custodierunt. Tertio modo potest intelligi sic: ut
Iudaei aemulentur, id est imitentur gentiles quando ubique et nunc
aliqui eorum particulariter convertuntur ad fidem, imitantes fidem
gentium et finaliter omnis Israel salvus fiet cum plenitudo gentium
intraverit et sic impleatur quod dicitur Deut. XXVIII, 44:
ille erit in caput, et tu eris in caudam. Quarto modo potest exponi
sic: ut Iudaei aemulentur gentiles, id est contra eos ex invidia
turbentur dum vident ad eos eorum gloriam translatam. Deut.
XXXII, 21: ego provocabo eos in eo qui non est populus.
Deinde cum dicit quod si delictum eorum, etc., solvit quaestionem
quantum ad secundum intellectum, ostendens casum Iudaeorum esse
reparabilem, quod quidem ostendit tripliciter. Primo ex utilitate;
secundo ex apostoli intentione, ibi vobis enim dico, etc., tertio ex
conditione illius populi, ibi quod si delibatio sancta, et cetera.
Circa primum ponit talem rationem: bonum est potentius ad utilitatem
inferendam quam malum; sed malum Iudaeorum magnam utilitatem gentibus
contulit, ergo multo maiorem confert mundo eorum bonum. Hoc est ergo
quod dicit: dictum est quod eorum delicto salus gentibus facta est,
quod, pro sed, illorum, scilicet Iudaeorum, delictum divitiae sunt
mundi, id est, gentilium, quia scilicet delictum Iudaeorum
redundavit in spirituales divitias gentilium, de quibus dicitur Is.
XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia et scientia, quod quidem
refert ad eorum culpam. Et diminutio eorum, qua scilicet decreverunt
ab illa celsitudine gloriae quam habebant, quod pertinet ad poenam.
Dan. III, 37: imminuti sumus plusquam omnes gentes, sumusque
humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. Sunt autem
divitiae gentium per occasionem, ut dictum est. Vel diminutio eorum,
id est, aliqui minimi et abiecti ex Iudaeis gentes spiritualiter
ditaverunt, scilicet apostoli, de quibus I Cor. I, 27: infirma
mundi elegit Deus, ut confundat fortia. Quanto magis plenitudo
eorum, id est abundantia eorum spiritualis, vel multitudo eorum ad
Deum conversa in divitias gentium redundabit? Eccli. c. XXIV,
16: in plenitudine sanctorum detentio mea. Et sic, si Deus
propter utilitatem totius mundi permisit Iudaeos delinquere et
diminui, multo magis implebit ruinas eorum propter totius mundi
utilitatem. Deinde cum dicit vobis enim dico gentilibus, etc.,
ostendit idem ex sua intentione quam primo proponit; secundo eius
rationem assignat, ibi si enim amissio, et cetera. Circa primum
considerandum est, quod cum in superioribus huius epistolae partibus
locutus fuerit omnibus fidelibus existentibus Romae, sive fuerint ex
gentibus, sive ex Iudaeis, nunc specialiter sermonem suum dirigit ad
gentiles conversos. Dicit ergo: dixi quod plenitudo eorum divitiae
mundi essent. In huius enim signum dico vobis gentibus, scilicet
gentibus ad fidem conversis. Is. LXV, 1: dixi, ecce ego ad
gentes, et cetera. Hoc, inquam, vobis dico quamdiu ego sum gentium
apostolus, quarum cura specialiter mihi incumbit ex iniuncto officio.
Gal. II, 9: dextras dederunt mihi et Barnabae societatis, ut
nos in gentes, ipsi autem in circumcisionem. I Tim. I, 7: in
quo positus sum ego praedicator et apostolus, veritatem enim dico in
Christo Iesu, non mentior, doctor gentium in fide et veritate.
Ministerium meum honorificabo, non quidem his quae ad saecularem
honorem pertinent sed primo quidem ornando ipsum bonis moribus. II
Cor. VI, 4: in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei
ministros in multa patientia. Secundo per supererogationem operum, ad
quae non tenebatur. I Cor. IX, 18: quae est ergo merces mea ut
Evangelium Christi praedicans sine sumptu, et cetera. Tertio
ampliando sollicitudinem ad omnium salutem. II Cor. XI, 28:
praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea quotidiana sollicitudo
omnium Ecclesiarum. Unde et hic subdit si quo modo ad aemulandum
provocem carnem meam, id est Iudaeos, qui sunt mihi cognati secundum
carnem, ut supra IX, 3 dictum est. Is. LVIII, v. 7:
carnem tuam ne despexeris. Et hoc ad aemulandum bona aemulatione,
secundum illud I Cor. XII, 31: aemulamini charismata meliora.
Et per hunc modum ut salvos faciam aliquos ex illis, scilicet ex
Iudaeis I Cor. X, 33: non quaerens quod mihi utile est, sed
quod multis, ut salvi fiant. Sed contra est quod ipse dicit II
Cor. X, 13: nos autem non in immensum gloriamur, sed secundum
mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi
usque ad vos. Non autem acceperat mensuram sui ministerii, nisi super
gentes. Non ergo debebat se intromittere de Iudaeis. Dicunt autem
quidam quod Iudaei in Iudaea habitantes non pertinebant ad eius
apostolatum, sed Petri, Iacobi et Ioannis, ut dicitur Gal.
II, 7. Sed Iudaei inter gentes habitantes, ad eius apostolatum
pertinebant, et eorum saluti insistebat. Sed hoc videtur contra
intentionem litterae. Si enim illi Iudaei ad eius apostolatum
pertinebant in hoc quod eorum conversioni intendebat, non
honorificasset suum ministerium. Et ideo dicendum est quod sic erat
sibi commissa praedicatio gentilium, ut ad eam ex necessitate
teneretur, sicut ipse dicit I Cor. c. IX, 16: si non
evangelizavero, vae mihi; necessitas enim mihi incumbit; nec tamen
erat ei prohibitum Iudaeis praedicare, quamvis ad hoc non teneretur.
Et secundum hoc eorum saluti insistendo, ministerium suum
honorificabat; quod quidem non faceret, si casum eorum irreparabilem
reputaret. Unde ipsum apostoli studium quod adhibebat ad conversionem
Iudaeorum, inducit pro signo quod casus Iudaeorum sit reparabilis.
Deinde cum dicit si enim, etc. assignat rationem suae intentionis,
quia scilicet videbat quod conversio Iudaeorum proveniebat in salutem
gentium. Unde dicit si enim amissio eorum, id est incredulitas et
inobedientia eorum, sicut dicitur servus amissus quando sub cura et
obedientia domini refugit esse. Ier. l, 6: grex perditus factus
est populus meus. Si, inquam, ista Iudaeorum amissio est
occasionaliter reconciliatio mundi, inquantum per mortem Christi sumus
reconciliati Deo, quae assumptio nisi vita ex mortuis? Id est, quod
Iudaei reassumantur a Deo, secundum illud Zach. XI, 7: sumpsi
mihi duas virgas. Quid, inquam, faciet talis assumptio, nisi quod
gentiles resurgere faciat ad vitam? Gentiles enim sunt fideles qui
tepescent. Matth. XXIV, 12: quoniam abundavit iniquitas
refrigescet charitas multorum. Vel etiam qui totaliter cadent decepti
ab Antichristo, Iudaeis conversis in pristinum fervorem
restituentur. Et etiam sicut Iudaeis cadentibus, gentiles post
inimicitias sunt reconciliati, ita post conversionem Iudaeorum,
imminente iam fine mundi, erit resurrectio generalis, per quam homines
ex mortuis ad vitam immortalem redibunt. Deinde cum dicit quod si
delibatio, etc. ostendit idem ex conditione ipsius gentis Iudaeorum.
Et hoc quidem dupliciter. Primo, ex parte apostolorum cum dicit quod
si delibatio sancta est, et massa. Dicitur autem delibatio id quod ex
massa pastae sumitur, quasi ad probandum. Sunt autem apostoli ex
gente Iudaeorum assumpti a Deo, sicut delibatio ex massa. Et ideo
si apostoli sunt sancti, consequens est quod gens Iudaeorum sit
sancta. I Petr. II, 9: gens sancta, populus acquisitionis et
cetera. Secundo probat idem ex parte patriarcharum, qui comparantur
ad Iudaeos, sicut radix ad ramos, unde et Is. XI, 1 dicitur:
egredietur virga de radice Iesse. Si ergo patriarchae, qui sunt
radix, sunt sancti, et Iudaei, qui ex eis processerunt sicut rami,
sunt sancti. Os. XIV, 6: erumpet radix eius, ut Libani,
ibunt rami, et cetera. Sed contra est quod dicitur Ezech. c.
XVIII, 5 s.: vir si fuerit iustus, vita vivet. Sic ergo non
sequitur quod si radix est sancta, et rami. Ibidem etiam subditur
quod si filius videns peccata patris sui timuerit et non fecerit
simile, non morietur, sed vita vivet; unde etiam videtur non sequi
quod si delibatio sancta est et massa. Sed dicendum quod apostolus hic
non loquitur de actuali sanctitate; non enim intendit ostendere
Iudaeos incredulos esse sanctos sed de sanctitate potentiali. Nihil
enim prohibet eos reparari in sanctitate, quorum patres et quorum filii
sunt sancti. Vel potest dici quod illi sunt specialiter rami
patriarcharum, qui eos imitantur, secundum illud Io. VIII,
39: si filii estis Abrahae, opera Abrahae facite.
|
|