|
Postquam apostolus ostendit casum Iudaeorum fuisse utilem et
reparabilem, hic excludit gloriationem gentilium contra Iudaeos. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit gentilibus conversis, non esse
gloriandum contra Iudaeos; secundo respondet obiectioni gentilium,
ibi dices ergo: fracti sunt, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo prohibet gentiles contra Iudaeos gloriari; secundo rationem
prohibitionis assignat, ibi quod si gloriaris, et cetera. Videbatur
autem ex duabus partibus imminere gentilibus gloriandi occasio contra
Iudaeos. Primo quidem ex defectu Iudaeorum, dicens: dictum est,
quod si radix est sancta, et rami, sed si aliqui ex ramis, id est
Iudaeis, non omnes tamen, sunt fracti, id est, divisi a fide patrum
qui comparantur radici, noli scilicet gloriari. Iob XV, 30:
ramos eius arefacit flamma. Sap. IV, 5: confringentur rami
inconsumpti. Secundo videtur eis imminere materia gloriandi ex parte
promotionis eorum. Promotio autem alicuius tanto magis consuevit eum
extollere in vanam gloriam, quanto ex viliori statu elevatur, secundum
illud Prov. XXX, 21: propter tria movetur terra, et quartum
non poterit sustinere. Per servum cum regnaverit, et cetera. Et
ideo praemittit abiectum statum, de quo assumpti erant, dicens tu
autem gentilis, cum in statu gentilitatis oleaster esses, id est arbor
infructuosa. Ier. XVII, 6: erunt quasi myricae in deserto.
Matth. III, 10: omnis arbor quae non facit fructum bonum,
excidetur, et cetera. Deinde ponit eorum promotionem. Et primo
quidem quantum ad hoc quod sunt assumpti in dignitatem illius gentis,
unde dicit insertus es in illis, id est loco illorum. Iob
XXXIV, 24: conteret multos et innumerabiles, et stare faciet
alios pro eis. Secundo per hoc quod sunt consociati patriarchis, quos
supra radici comparaverat unde dicit et socius radicis factus es, id
est, consociatus es patriarchis et prophetis. Matth. VIII,
11: multi venient ab oriente, et recumbent cum Abraham, Isaac et
Iacob in regno caelorum. Tertio per comparationem ad gloriam
apostolorum, cum dicit et socius pinguedinis olivae factus es. Oliva
quidem dicitur ipsa gens Iudaeorum propter uberes fructus spirituales,
quos attulit. Ier. XI, 6: olivam uberem, pulchram,
fructiferam, speciosam vocavit Deus nomen tuum; Ps. LI, 10:
ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Sicut autem huius
olivae radix sunt patriarchae et prophetae, ita etiam pinguedo huius
olivae est abundantia gratiae spiritus sancti, quam prae omnibus
apostoli habuerunt, ut Glossa dicit. Unde Iud. IX, 9 oliva
dixisse inducitur: numquid possum deserere pinguedinem meam? Ps.
LXII, 6: sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea. Sic
ergo promoti sunt gentiles ad societatem illius populi, scilicet
patriarcharum et apostolorum et prophetarum. Eph. II, 19 s.:
estis cives sanctorum et domestici Dei, superaedificati super
fundamentum apostolorum et prophetarum. Et licet has occasiones
gloriandi habere videaris, gentilis, noli tamen gloriari adversus
ramos, id est adversus Iudaeos. I Cor. c. V, 6: non est bona
gloriatio vestra. Deinde cum dicit quod si gloriaris, etc.,
assignat rationem suae admonitionis, dicens, quod si, non obstante
hac admonitione, gloriaris, insultando Iudaeis stantibus vel
excisis, hoc consideres, ad repressionem gloriae tuae, quod tu
radicem non portas, sed radix te, id est Iudaea non accepit a
gentilitate salutem sed potius e converso. Io. IV, 22: salus ex
Iudaeis est. Unde et Abrahae promissum est Gen. XXII, 18,
quod in ipso benedicentur omnes cognationes terrae. Deinde cum dicit
dicis ergo, etc., excludit obiectionem gentilium. Et primo proponit
obiectionem; secundo excludit eam ex consideratione divini iudicii,
ibi bene, etc.; tertio inducit eos in diligentem considerationem
divinorum iudiciorum, ibi vide ergo bonitatem, et cetera. Dicit ergo
primo: ergo tu gentilis, qui gloriaris contra Iudaeos, forte dicis:
fracti sunt rami ut ego inserar, id est ad hoc Deus permisit Iudaeos
a fide excidere, ut ego ad fidem intrarem. Nullus autem sustinet
detrimentum unius rei, nisi propter rem pretiosiorem et magis
dilectam, sicut medicus permittit infirmitatem esse in pede ut sanet
oculum. Sic igitur ex hoc ipso videtur gentilitas esse pretiosior et
magis Deo accepta, quam Iudaea. Unde Mal. I, 10 s. dicitur:
non est mihi voluntas in vobis, dicit dominus Deus, et munus non
accipiam de manu vestra. Ab ortu autem solis usque ad occasum, magnum
est nomen meum in gentibus. Et Is. XLIX, 6: parum est ut sis
mihi servus ad suscitandas tribus Iacob. Dedi te in lucem gentium.
Deinde cum dicit bene, etc., excludit obiectionem. Et primo
assignat causam defectus Iudaeorum et promotionis gentilium, dicens:
bene in hoc dicis quod Deus permisit frangi ramos ut tu inseraris, sed
considera causam fractionis ramorum: propter incredulitatem, inquam,
fracti sunt, quia scilicet in Christum credere noluerunt. Ez.
II, 6: increduli et subversores sunt tecum. Io. VIII,
46: si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? Tu autem,
scilicet gentilis, stas in fide, id est credendo in Christum, in quo
gratiam consecutus es. II Cor. I, 23: nam fide statis. I
Cor. XV, 1: notum facio vobis Evangelium, in quo statis, per
quod et salvamini. Secundo inducit admonitionem, dicens noli altum
sapere, id est noli de te ultra teipsum praesumere. Infra XII,
16: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Ps.
CXXX, 1: domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt
oculi mei. Sed time, ne scilicet etiam tu frangaris per
incredulitatem, quod pertinet ad timorem castum. Prov. c.
XXVIII, 14: beatus homo qui semper est pavidus, qui vero
mentis est durae, corruet in malum. Eccli. I, 27: timor domini
expellit peccatum. Tertio assignat rationem suae admonitionis, dicens
si enim naturalibus ramis, id est Iudaeis, qui ex naturali origine ex
patriarchis descenderunt, non pepercit Deus, quin eos frangi
permitteret, time ne forte nec tibi parcat, quin, scilicet te
permittat per incredulitatem excidere. Prov. VI, v. 34: zelus
et furor viri non parcet in die vindictae. Ier. XIII, 14: non
parcam, neque miserebor, ut non dispergam eos. In hoc ergo consistit
solutio apostoli quod cum aliquis videt se gratiam adeptum, alio
cadente, non debet extolli contra cadentem, sed magis timere sibi
ipsi, quia ipsa superbia est causa praecipitii et timor est causa
custodiae et cautelae. Deinde cum dicit vide ergo bonitatem et
severitatem, etc., inducit eos in diligentem considerationem
divinorum iudiciorum. Et primo inducit eos ad considerandum; secundo
instruit eos quasi per se considerare non valentes, ibi nolo enim vos
ignorare, fratres, etc.; tertio quasi nec ipse perfecte sufficeret
ad istorum investigationem, exclamat admirando divinam sapientiam ibi o
altitudo divitiarum, et cetera. Circa primum tria facit. Primo
ostendit quid considerari oporteat dicens vide ergo, idest diligenter
considera, bonitatem Dei, miserentis; Ps. LXXII, 1: quam
bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde; supra II, 4: an
divitias bonitatis eius contemnis? Et severitatem, ipsius punientis;
Ps. XCIII, 1: Deus ultionum dominus. Nah. c. I, 2:
Deus aemulator et ulciscens dominus. Prima enim consideratio tribuit
spem; secunda timorem, ut vitetur desperatio et praesumptio. Secundo
ostendit in quibus utrumque dictorum sit considerandum quantum ad
praedicta, dicens in eos quidem, scilicet Iudaeos, qui ceciderunt
severitatem Thr. II 2, praecipitavit dominus, nec pepercit,
omnia speciosa Iacob destruxit, in te autem, scilicet gentilem qui
insertus es, bonitatem. Ps. CXVIII, 65: bonitatem fecisti
cum servo tuo, domine. Tertio ostendit quo tenore possint in
praedictis haec considerari, quia non immobiliter sicut quod potest
mutari in futurum. Et primo ostendit quantum ad gentiles, dicens: in
te, dico, vide bonitatem Dei operantem, eo tamen tenore, si
permanseris in bonitate. Io. XV, 9: manete in dilectione mea.
Alioquin, si tu non dederis operam ad permanendum per timorem et
humilitatem, et tu excideris. Matth. III, 10: omnis arbor
quae non facit fructum bonum, excidetur. Secundo ostendit idem
quantum ad Iudaeos, et, primo, proponit quod intendit, dicens sed
et illi, scilicet Iudaei, si non permanserint in incredulitate,
inserentur, id est, in suum statum restituentur. Ier. III, 1:
fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit
dominus. Secundo probat quod dixerat, et primo, ex divina potentia,
dicens potens est enim dominus Deus iterum inserere illos; et ideo non
est de eorum salute desperandum. Is. LIX, 1: ecce non est
abbreviata manus domini, ut salvare non possit. Secundo probat idem
per locum a minori, dicens nam si tu, gentilis, excisus es ex
naturali oleastro, id est ex gentilitate quae naturaliter erat
infructuosa, non quidem, prout dominus fecit naturam, sed secundum
quod corrupta est per peccatum. Sap. XII, 10: iniqua est natio
eorum, et naturalis malitia ipsorum. Eph. II, 3: eramus natura
filii irae. Et insertus in bonam olivam id est, in fide Iudaeorum,
contra naturam, id est contra communem cursum naturae. Non enim
consuevit ramus arboris malae inseri in bonam arborem, sed potius e
converso. Id autem quod Deus facit, non est contra naturam, sed
simpliciter est naturale. Dicimus enim esse naturale, quod fit ab
agente, cui naturaliter subditur patiens, quamvis etiam non sit
secundum propriam naturam patientis; sicut enim fluxus et refluxus
maris est naturalis, propter hoc quod causatur ex motu lunae, cui
naturaliter subditur aqua, quamvis non sit naturalis secundum formam
aquae. Ita etiam cum omnis creatura sit naturaliter Deo subiecta,
quicquid Deus facit in creatura, est simpliciter naturale, licet
forte non sit naturale secundum propriam et particularem naturam rei in
qua fit, puta cum caecus illuminatur et mortuus resuscitatur. Si,
inquam, hoc factum est contra naturam, quanto magis hi qui sunt
secundum naturam, id est qui naturali origine pertinent ad gentem
Iudaeorum, inserentur suae olivae, id est reducentur ad dignitatem
gentis suae, Mal. ult.: convertet corda patrum ad filios, et corda
filiorum ad patres eorum.
|
|