|
Postquam apostolus induxit gentiles in cognitionem divinorum
iudiciorum, in quibus divina bonitas et severitas manifestatur, hic
quasi eis adhuc non sufficientibus considerare praedicta, exponit quid
sibi circa haec videatur. Et primo proponit factum; secundo probat,
ibi sicut scriptum est, etc.; tertio rationem assignat, ibi si
enim, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit suam
intentionem, dicens: ideo induxi vos ad considerandum bonitatem et
severitatem Dei, nolo enim, o fratres, ignorare vos mysterium hoc,
non enim omnia mysteria capere potestis. Hoc est enim perfectorum,
quibus dominus dicit Lc. VIII, v. 10: vobis datum est nosse
mysterium regni Dei. Sap. VI, 24: non abscondam a vobis
sacramenta Dei. Sed ignorantia huius mysterii esset vobis damnosa.
I Cor. XIV, v. 38: si quis ignorat, ignorabitur. Secundo
assignat suae intentionis rationem, ut non sitis vobismetipsis
sapientes, id est non de sensu vestro praesumatis et ex vestro sensu
alios condemnantes, vos eis praeferatis. Infra XII, 16: nolite
esse prudentes apud vosmetipsos. Is. V, 21: vae qui sapientes
estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Tertio
proponit quod intendit. Primo quidem quantum ad casum particularium
Iudaeorum, cum dicit quia caecitas contingit in Israel, non
universaliter sed ex aliqua parte ut supra ostensum est. Is. VI,
v. 10: excaeca cor populi huius. Secundo ponit terminum huius
caecitatis, dicens donec intraret, ad fidem, plenitudo gentium, id
est non solum aliqui particulariter ex gentibus, sicut tunc
convertebantur sed, vel pro toto vel pro maiori parte, in omnibus
gentibus Ecclesia fundaretur. Ps. XXIII, 1: domini est terra
et plenitudo eius. Dicuntur autem gentiles ad fidem conversi intrare,
quasi ex exterioribus et visibilibus rebus quae venerabantur, in
spirituali et voluntate divina. Ps. XCIX, 2: introite in
conspectu eius in exultatione. Et est notandum quod hoc adverbium
donec potest designare causam excaecationis Iudaeorum. Propter hoc
enim permisit Deus eos excaecari, ut plenitudo gentium intraret,
sicut patet ex supradictis. Potest etiam designare terminum, quia
videlicet usque tunc caecitas Iudaeorum durabit, quousque plenitudo
gentium ad fidem intrabit. Et huic concordat quod infra subdit de
futuro remedio Iudaeorum, cum dicit et tunc, scilicet cum plenitudo
gentium intraverit, omnis Israel salvus fiet, non particulariter
sicut modo, sed universaliter omnes. Os. I, 7: salvabo eos in
domino Deo suo. Mich. ult.: revertetur et miserebitur nostri.
Deinde cum dicit sicut scriptum est, etc., probat quod dixerat de
futura salute Iudaeorum. Et primo probat hoc per auctoritatem;
secundo per rationem, ibi secundum Evangelium meum, et cetera.
Dicit ergo primo: dico quod omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum
est Is. LVI, 20 ubi nostra littera sic habet: veniet ex Sion
redemptor, et eis qui redeunt ad Iacob, hoc foedus meum cum eis,
dicit dominus. Sed apostolus hoc inducit secundum litteram Lxx et
tangit tria verba hic posita. Primo salvatoris adventum, cum dicit
veniet, Deus scilicet humanatus ad salvandum nos, ex Sion, id est
ex populo Iudaeorum, qui significatur per Sion, quae erat arx
Ierusalem, quae est metropolis Iudaeae. Unde dicitur Zachariae
IX, 9: exulta satis, filia Sion, iubila, filia Ierusalem,
ecce rex tuus venit tibi, et cetera. Io. IV, 22: salus ex
Iudaeis est. Vel dicit, ex Sion eum venire, non quia sit ibi natus
sed quia inde doctrina eius exivit in universum mundum, per hoc quod
apostoli in coenaculo Sion spiritum sanctum receperunt. Is. II,
3: de Sion exibit lex. Secundo ponit salutem per Christum Iudaeis
oblatam, dicens qui eripiat, et avertat impietatem a Iacob. Et
potest ereptio referri ad liberationem a poena. Ps. CXIV, 8:
eripiet animam meam de morte. Quod vero dicit avertet impietatem a
Iacob, potest referri ad liberationem a culpa. Ps. XIII, 7:
avertet dominus captivitatem plebi suae. Vel utrumque refertur ad
liberationem a culpa sed dicit qui eripiat, propter paucos, qui nunc
difficulter quasi cum quadam violentia convertuntur. Amos III
12: quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum
auriculae, sic eruentur filii Israel. Dicit autem avertet impietatem
a Iacob, ad ostendendum facilitatem conversionis Iudaeorum in fine
mundi. Mich. ult.: quis Deus similis tui, qui aufers
iniquitatem, et transfers peccatum reliquiarum haereditatis tuae?
Tertio ostendit modum salutis, cum dicit et hoc testamentum, scilicet
novum, erit illis a me cum abstulero peccata eorum. Vetus enim
testamentum peccata non auferebat, quia, ut dicitur Hebr. X, 4:
impossibile est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata. Et ideo
propter imperfectionem veteris testamenti promittitur eis novum
testamentum. Ier. XXXI, 31: feriam domui Israel, et domui
Iuda foedus novum. Quod quidem habebit efficaciam ad remissionem
peccati per sanguinem Christi. Matth. c. XXVI, 28: hic
sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem
peccatorum. Mich. ult.: deponet iniquitates nostras, et proiiciet
in profundum maris omnia peccata nostra. Deinde, cum dicit secundum
Evangelium meum, etc., probat propositum per rationem. Et primo
inducit probationem; secundo removet obiectionem, ibi sine poenitentia
enim. Dicit ergo primo quod eorum peccata auferentur et quod postquam
peccata habent, manifestum est quod sunt inimici Christi. Secundum
Evangelium quidem inimici, id est quantum ad doctrinam Evangelii
pertinet, quam impugnant, propter vos, id est ad utilitatem vestri
cedit, ut supra dictum est. Unde dicitur Lc. XIX, 27:
verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se,
adducite huc, et interficite ante me. Io. XV, 24: nunc autem
et viderunt, et oderunt me, et patrem meum. Vel secundum Evangelium
dicit, quod eorum inimicitia ad utilitatem Evangelii pertinet, cuius
praedicatio, occasione talis inimicitiae, ubique diffunditur. Col.
I, 5 s.: in verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos,
sicut et in universo mundo est, fructificat et crescit. Sed sunt
charissimi Deo propter patres, et hoc secundum electionem, quia
scilicet ob gratiam patrum eorum semen elegit. Deut. IV, 37:
dilexit patres tuos, et elegit semen eorum post eos. Quod non est sic
intelligendum quasi merita praestita patribus fuerint causa aeternae
electionis filiorum sed quia Deus ab aeterno elegit gratis et patres et
filios, hoc tamen ordine ut filii propter patres consequerentur
salutem, non quasi merita patrum sufficerent ad filiorum salutem, sed
per quamdam abundantiam divinae gratiae et misericordiae hoc dicit,
quae intantum patribus est exhibita, ut propter promissiones eis
factas, etiam filii salvarentur. Vel intelligendum est secundum
electionem, id est quantum ad electos ex illo populo, sicut supra
dictum est, electio consecuta est. Si autem sunt domino charissimi,
rationabile est quod a Deo salventur, secundum illud Is. LXIV,
4: oculus non vidit, Deus, absque te quae praeparasti, et cetera.
Deinde cum dicit sine poenitentia enim sunt, etc., excludit
obviationem. Posset enim aliquis obviando dicere quod Iudaei, et si
olim fuerint charissimi propter patres, tamen inimicitia, quam contra
Evangelium exercent, prohibet ne in futurum salventur. Sed hoc
apostolus falsum esse asserit, dicens sine poenitentia enim sunt,
scilicet dona et vocatio Dei, quasi dicat: quod Deus aliquid
aliquibus donet, vel aliquos vocet, hoc est sine poenitentia, quia de
hoc Deum non poenitet, secundum illud I Reg. c. XV, 29:
triumphator in Israel non parcet, nec poenitudine flectetur. Ps.
CIX, 5: iuravit dominus, et non poenitebit eum. Sed videtur
falsum. Dicit enim dominus Gen. VI, 6: poenitet me fecisse
hominem. Et Ier. XVIII, 9 s.: loquar de gente et de regno,
ut aedificem et plantem illud. Si fecerit malum in oculis meis,
poenitentiam agam super bonum quod locutus sum ut facerem ei. Sed
dicendum est quod sicut dominus irasci dicitur, non propter hoc quod in
eo sit commotio irae sed quia ad modum irati se habet quantum ad
punitionis effectum, ita quandoque poenitere dicitur, non quasi in eo
sit poenitentiae commutatio sed quia ad modum poenitentis se habet dum
mutat quod fecerat. Sed adhuc videtur hoc quod dona et vocatio non
sint sine poenitentia, quia dona divinitus concessa, frequenter
amittuntur, secundum illud Matth. XXV, 28: tollite itaque ab
eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Vocatio enim Dei
etiam quandoque mutari videtur, cum scriptum sit Matth. XXII,
14: multi sunt vocati, pauci vero electi. Sed dicendum est quod
donum hic accipitur pro promissione, quae fit secundum Dei
praescientiam vel praedestinationem. Vocatio autem hic accipitur pro
electione, quia propter certitudinem utriusque, quod Deus promittit,
iam quodammodo dat: et quos elegit, iam quodammodo vocat. Et tamen
ipsum temporale Dei donum et temporalis vocatio, non irritatur per
mutationem Dei quasi poenitentis sed per mutationem hominis, qui
gratiam Dei abiicit, secundum illud Hebr. XII, v. 15:
contemplantes ne quis desit gratiae Dei. Potest etiam quod hic
dicitur aliter intelligi, ut dicamus quod dona Dei quae dantur in
Baptismo et vocatio qua baptizatus vocatur ad gratiam, sunt sine
poenitentia hominis baptizati, quod quidem hic inducitur, ne aliquis
desperet de futura Iudaeorum salute, propter hoc quod non videntur de
peccato suo poenitere. Sed contra hoc quod dicitur, est quod Petrus
dicit Act. II, 38: poenitentiam agite, et baptizetur
unusquisque vestrum. Sed dicendum est quod duplex est poenitentia:
interior et exterior. Interior quidem consistit in contritione
cordis, qua quis dolet de peccatis praeteritis, et talis poenitentia
requiritur a baptizato, quia, ut Augustinus dicit in libro de
poenitentia: nemo suae voluntatis arbiter constitutus, potest novam
vitam inchoare, nisi poeniteat eum veteris vitae, alioquin fictus ad
Baptismum accedit. Exterior vero poenitentia consistit in exteriori
satisfactione quae a baptizato non requiritur, quia per gratiam
baptismalem liberatur homo non solum a culpa sed etiam a tota poena per
virtutem passionis Christi, qui pro peccatis omnium satisfecit, sicut
supra VI, 3 dictum est: quicumque baptizati sumus in Christo
Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Unde dicitur Tit. III,
5 s.: per lavacrum regenerationis et renovationis spiritus sancti,
quem effudit in nos abunde. Sed cum claves Ecclesiae et omnia alia
sacramenta in virtute passionis Christi operentur, videtur quod pari
ratione omnia alia sacramenta liberent hominem a culpa et a tota poena.
Sed dicendum est, quod passio Christi operatur in Baptismo per modum
cuiusdam generationis, quae requirit ut homo totaliter priori vitae
moriatur, ad hoc ut novam vitam accipiat. Et ideo tollitur in
Baptismo totus reatus poenae, qui pertinet ad vetustatem prioris
vitae. Sed in aliis sacramentis operatur virtus passionis Christi per
modum sanationis ut in poenitentia. Sanatio autem non requirit, ut
statim omnes infirmitatis reliquiae auferantur. Et eadem ratio est in
aliis sacramentis. Sed cum confessio peccatorum pertineat ad
exteriorem poenitentiam, quaeri potest utrum a baptizato confessio
peccatorum requiratur: et videtur quod sic. Dicitur enim Matth.
III, 6, quod baptizabantur homines a Ioanne, confitentes peccata
sua. Sed dicendum est quod Baptismus Ioannis erat Baptismus
poenitentiae, quia scilicet accipiendo illum Baptismum quodammodo se
profitebantur poenitentiam accepturos de peccato suo et ideo conveniens
erat ut confiterentur, ut secundum modum peccati eis poenitentia
statueretur. Sed Baptismus Christi est Baptismus remissionis omnium
peccatorum, ita quod non restat baptizato aliqua satisfactio pro
peccatis praeteritis, propter quod nulla est confessionis vocalis
necessitas. Ad hoc enim necessaria est confessio in sacramento
poenitentiae, ut sacerdos per potestatem clavium convenienter
poenitentem solvat vel liget. Deinde cum dicit sicut enim aliquando,
etc., assignat rationem futurae salutis Iudaeorum post eorum
incredulitatem. Et primo ponit similitudinem inter utriusque populi
salutem; secundo huius similitudinis causam ostendit, ibi conclusit
enim Deus, et cetera. Dicit ergo primo: ita dico quod omnis Israel
salvus fiet, quamvis nunc sint inimici. Sicut enim et vos,
gentiles, aliquando non credidistis Deo. Eph. II, 12: eratis
illo tempore sine Deo in hoc mundo; nunc autem misericordiam consecuti
estis, infra c. XV, 9: gentes autem super misericordia honorare
Deum. Os. II, 23: miserebor eius quae fuit absque
misericordia. Et hoc propter eorum incredulitatem, quae scilicet fuit
occasio vestrae salutis, ut supra dictum est. Ita et isti, scilicet
Iudaei, nunc, scilicet tempore gratiae, non crediderunt, scilicet
Christo. Io. VIII, 43: quare non creditis mihi? Et hoc est
quod subdit in vestram misericordiam, id est in gratiam Christi, per
quam misericordiam consecuti estis. Tit. III, v. 5: secundum
suam misericordiam salvos nos fecit. Vel non crediderunt ut per hoc
pervenirent in vestram misericordiam. Vel non crediderunt, quod in
vestram misericordiam occasionaliter cessit, ut et ipsi quandoque
misericordiam consequantur. Is. XIV, v. 1: miserebitur dominus
Iacob. Deinde, cum dicit conclusit enim, etc., assignat rationem
huius similitudinis, quia scilicet Deus voluit, ut sua misericordia
in omnibus locum haberet. Et hoc est quod subdit conclusit enim
Deus, id est concludi permisit, omnia, id est omne hominum genus,
tam Iudaeos quam gentiles, in incredulitate, sicut in quadam catena
erroris. Sap. XVII, 7: una catena tenebrarum omnes erant
colligati. Ut omnium misereatur, id est ut in omni genere hominum sua
misericordia locum habeat. Sap. XI, 24: misereris omnium,
domine. Quod quidem non est extendendum ad Daemones secundum errorem
Origenis, nec etiam quantum ad omnes homines singillatim, sed ad
omnia genera hominum. Fit enim hic distributio pro generibus
singulorum et non pro singulis generum. Ideo autem Deus vult omnes
per suam misericordiam salvari, ut ex hoc humilientur et suam salutem
non sibi, sed Deo adscribant. Os. c. XIII, 9: perditio tua
in te, Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Supra III,
19: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo.
|
|