|
Supra apostolus conatus fuit assignare rationem divinorum iudiciorum
quibus tam gentes, quam Iudaei post incredulitatem misericordiam
consequuntur, nunc, quasi ad haec investiganda se insufficientem
recognoscens, exclamando divinam excellentiam admiratur. Et primo
admiratur divinam excellentiam; secundo probat quod dixerat, ibi quis
enim cognovit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo admiratur
excellentiam divinae sapientiae secundum se consideratae; secundo per
comparationem ad nos, ibi quam incomprehensibilia, et cetera.
Excellentiam divinae cognitionis admiratur. Primo quantum ad
altitudinem, dicens o altitudo. Eccle. VII, 25: alta
profunditas, quis inveniet eam? Ier. XVII, 12: solium
gloriae altitudinis a principio. Haec autem altitudo attenditur
quantum ad tria. Uno quidem modo quantum ad rem cognitam, inquantum
scilicet Deus seipsum perfecte cognoscit. Eccli. XXIV, 5: ego
in altissimis habito. Alio modo quantum ad modum cognoscendi,
inquantum scilicet per seipsum omnia cognoscit. Ps. ci, 20:
prospexit de excelso sancto suo, dominus de caelo in terram aspexit.
Tertio quantum ad certitudinem cognitionis. Eccli. XXIII,
28: oculi domini multo plus lucidiores sunt super solem. Secundo
admiratur excellentiam divinae cognitionis quantum ad eius
plenitudinem, cum dicit divitiarum. Is. XXXIII, 6: divitiae
salutis sapientia et scientia. Quae quidem plenitudo attenditur in
tribus. Uno modo in multitudine cognitorum, quia scilicet omnia
novit. Ioan. ult.: domine, tu omnia scis. Col. II, 3: in
ipso sunt omnes thesauri sapientiae Dei absconditi. Alio modo quantum
ad facilitatem cognoscendi, quia statim omnia intuetur sine
inquisitione et difficultate. Hebr. IV, 13: omnia nuda et
aperta sunt oculis eius. Tertio quantum ad copiam cognitionis, quia
eam omnibus communicat affluenter. Iac. I, 5: si quis vestrum
indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter.
Tertio admiratur divinam excellentiam quantum ad perfectionem, cum
dicit sapientiae et scientiae Dei. Habet enim sapientiam de divinis,
Iob XII, 16: apud ipsum est fortitudo et sapientia, et
scientiam de rebus creatis, Bar. III, 32: qui scit universa,
novit eam. Deinde cum dicit quam incomprehensibilia, etc., ostendit
excellentiam divinae sapientiae per comparationem ad nostrum
intellectum. Et primo quantum ad sapientiam, ad quam pertinet
iudicare et ordinare. Unde dicit quam incomprehensibilia sunt iudicia
eius, quia scilicet homo non potest comprehendere rationem divinorum
iudiciorum, quia in sapientia Dei latent. Ps. XXXV, 7:
iudicia tua abyssus multa. Iob XI, 7: forsitan vestigia Dei
comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectum reperies. Secundo
quantum ad scientiam, per quam in rebus operatur. Unde subdit et
investigabiles, id est non perfecte ab homine vestigabiles, viae
eius, id est processus eius, quibus in creaturis operatur. Et si
ipsae creaturae sint homini notae, tamen modi quibus Deus in creaturis
operatur ab homine comprehendi non possunt. Ps. LXXVI, 19:
in mari via tua et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non
cognoscentur. Iob XXXVIII, v. 24: per quam viam spargitur
lux, et cetera. Deinde cum dicit quis enim, etc., probat quod
dixerat, ad quod inducit duas auctoritates, quarum una habetur Isaiae
XL, v. 13 ubi secundum litteram nostram sic legitur: quis adiuvit
spiritum domini, aut quis consiliarius eius fuit? Loco cuius hic
dicitur quis enim cognovit sensum domini, aut quis consiliarius eius
fuit? Alia auctoritas habetur Iob XLI, 2: quis ante dedit mihi
ut, reddam ei? Ex loco cuius hic dicitur aut quis prior dedit illi,
et retribuetur ei? In his autem verbis et sequentibus apostolus tria
facit. Primo ostendit excellentiam divinae sapientiae per
comparationem ad intellectum nostrum, dicens: dictum est quod
incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius, quis
enim cognovit sensum domini, per quem scilicet iudicat et operando
procedit; quasi dicat: nullus, nisi eo revelante. Sap. IX:
sensum tuum quis scire poterit, nisi tu dederis sapientiam, et miseris
spiritum sanctum tuum de altissimis? Et I Cor. II, 11: quae
sunt Dei nemo novit, nisi spiritus Dei, nobis autem revelavit Deus
per spiritum suum. Secundo ostendit excellentiam divinae sapientiae,
secundum quod in se habet altitudinem, quae quidem est altitudo, quae
est supremi principii, ad quod duo pertinent: primo quod non sit ab
alio; secundo quod alia sint ab eo, et haec ostendit, ibi quoniam ex
ipso. Quod autem sapientia Dei non dependeat ab altiori principio,
ostendit dupliciter. Primo quidem per hoc quod non est instructa
alieno consilio. Unde dicit aut quis consiliarius eius fuit? Quasi
diceret: nullus. Ille enim consilio indiget, qui non plene cognoscit
qualiter sit agendum, quod Deo non competit. Iob XXVI, 3: cui
dedisti consilium? Forsitan illi qui non habet sapientiam. Ier. c.
XXIII, 18: quis affuit in consilio domini? Secundo per hoc
quod non est adiuta alieno dono. Unde subdit aut quis prior dedit
illi, et per hoc retribuetur ei? Quasi prius danti. Quasi dicat:
nullus. Non enim potest homo dare Deo, nisi quae a Deo accepit.
Par. ult.: tua sunt omnia, et quae de manu tua accepimus, dedimus
tibi. Iob XXXV, 7: porro si iuste egeris, quid donabis ei,
aut quid de manu tua accipiet? Deinde cum dicit quoniam ex ipso,
etc., ostendit altitudinem Dei, quantum ad hoc quod in ipso sunt
omnia. Et primo ostendit eius causalitatem; secundo eius dignitatem,
ibi ipsi honor et gloria; tertio eius perpetuitatem, ibi in saecula
saeculorum, amen. Dicit ergo primo: recte dixi quod nullus prior
dedit illi, quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et
ita nihil potest esse nisi a Deo acceptum. Ad designandum autem Dei
causalitatem utitur tribus praepositionibus, quae sunt, ex, per et
in. Haec autem praepositio, ex, denotat principium motus; et hoc
tripliciter: primo quidem ipsum principium agens, vel movens; alio
modo, ipsam materiam; tertio modo, ipsum contrarium oppositorum,
quod est terminus a quo incipit motus. Dicimus enim cultellum fieri ex
fabro et ferro et ex infigurato. Universitas autem creaturarum non est
facta ex praeexistenti materia, quia et ipsa materia est effectus
Dei. Et secundum hoc omnia creata non dicuntur ex aliquo esse sed,
sicut ex opposito, dicuntur esse ex nullo, quia nihil erant antequam
crearentur ut essent. Sap. II, 2: ex nihilo nati sumus. Ex
Deo autem sunt omnia, sicut ex primo agente. I Cor. XI, 12:
omnia autem ex Deo. Notandum tamen quod haec praepositio de, easdem
habitudines designare videtur, hoc tamen superaddit, quia semper
designat causam consubstantialem. Dicimus enim cultellum esse de
ferro, non autem de artifice; quia igitur filius procedit a patre ut
ei consubstantialis, dicimus filium esse de patre. Creaturae vero non
procedunt a Deo tamquam ei consubstantiales; unde non dicuntur esse de
ipso, sed solum ex ipso. Haec autem praepositio per, designat causam
operationis, sed quia operatio est medium inter faciens et factum,
dupliciter haec praepositio per, potest operationis causam designare.
Uno modo secundum quod operatio exit ab operante: sicut aliquid
dicitur per se operari, quod est sibi causa ut operetur. Hoc autem
est uno quidem modo forma, sicut dicimus quod ignis calefacit per
calorem. Alio modo aliquid superius agens, puta si dicamus quod homo
generat per virtutem solis, vel potius Dei. Sic igitur omnia
dicuntur dupliciter esse per ipsum. Uno modo, sicut per primum
agens, cuius virtute omnia alia agunt. Prov. c. VIII, 15:
per me reges regnant. Alio modo, inquantum eius sapientia, quae est
eius essentia, est forma per quam Deus omnia fecit, secundum illud
Prov. III, 19: dominus sapientiae fundavit terram. Alio vero
modo haec praepositio per, designat causam operationis, non quidem
secundum quod exit ab operante sed secundum quod terminatur ad opera,
sicut dicimus quod faber facit cultellum per martellum, quod non est
sic intelligendum, quod martellus sic cum fabro operetur, sicut in
prioribus intelligebatur, sed quia cultellus fit ex operatione fabri
per martellum. Et ideo dicitur quod haec praepositio per, quandoque
designat auctoritatem in recto, sicut cum dicimus: rex operatur per
balivum; quod pertinet ad hoc quod nunc dicitur. Quandoque autem in
causali, sicut cum dicitur: balivus per regem operatur; quod pertinet
ad praecedentem modum. Hoc autem modo de quo nunc loquimur, dicuntur
omnia esse facta a patre per filium, secundum illud Io. I, 3:
omnia per ipsum facta sunt: non ita quod pater habeat a filio hoc quod
facit res, sed potius, quia virtutem faciendi filius accipit a patre,
non tamen instrumentalem, aut diminutam, aut aliam, sed principalem
et aequalem, et eamdem. Io. V, v. 19: quaecumque pater facit,
haec et filius similiter facit. Unde licet omnia sint facta a patre
per filium, non tamen filius est instrumentum vel minister patris.
Haec autem praepositio in, designat etiam triplicem habitudinem
causae: uno quidem modo designat materiam, sicut dicimus animam esse
in corpore et formam in materia, hoc autem modo non dicitur quod omnia
sint in Deo, quia ipse non est causa materialis rerum. Alio modo
designat habitudinem causae efficientis, in cuius potestate est
effectus suos disponere, et secundum hoc dicuntur omnia esse in ipso,
secundum quod omnia in eius potestate et dispositione consistunt,
secundum illud Ps. XCIV, 4: in manu eius sunt omnes fines
terrae. Et Act. XVII, 28: in ipso vivimus, movemur et
sumus. Tertio modo designat habitudinem causae finalis, secundum quod
totum bonum rei et conservatio ipsius consistit in suo optimo, et
secundum hoc dicuntur omnia esse in Deo, sicut in bonitate
conservante. Col. I, 17: et omnia in ipso constant. Quod autem
dicit omnia, est absolute accipiendum pro omnibus, quae habent verum
esse; peccata autem non habent verum esse, sed in quantum sunt
peccata, dicuntur per defectum alicuius entis, eo quod malum nihil est
nisi privatio boni. Et ideo cum dicitur ex ipso, et per ipsum, et in
ipso sunt omnia, non est intelligendum de peccatis quia, secundum
Augustinum, peccatum nihil est, et nihil fiunt homines cum peccant.
Quicquid tamen entitatis est in peccato, totum est a Deo. Sic
igitur, secundum praemissa, omnia sunt ex ipso, scilicet Deo, sicut
ex prima operatrice potentia. Omnia autem sunt per ipsum, inquantum
omnia facit per suam sapientiam. Omnia sunt in ipso, sicut in
bonitate conservante. Haec autem tria, scilicet potentia, sapientia
et bonitas, communia sunt tribus personis. Unde hoc quod dicitur ex
ipso, et per ipsum, et in ipso, potest attribui cuilibet trium
personarum, sed tamen potentia, quae habet rationem principii,
appropriatur patri, qui est principium totius divinitatis; sapientia
filio, qui procedit ut verbum, quod nihil aliud est quam sapientia
genita; bonitas appropriatur spiritui sancto, qui procedit ut amor,
cuius obiectum est bonitas. Et ideo appropriando dicere possumus: ex
ipso, scilicet ex patre, per ipsum, scilicet per filium, in ipso,
scilicet in spiritu sancto, omnia sunt. Deinde cum dicit ipsi honor
et gloria, ostendit Dei dignitatem, quae consistit in duobus quae
praemissa sunt. Nam ex eo quod ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt
omnia, debetur ei honor et reverentia et subiectio a tota creatura.
Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus? Ex eo vero quod ab
alio non accipitur nec consilium, nec donum, debetur ei gloria, sicut
e contrario dicitur homini I Cor. IV, 7: si accepisti, quid
gloriaris, quasi non acceperis? Et quia hoc est proprium Dei dicitur
Is. XLII, 8: gloriam meam alteri non dabo. Ultimo ponit eius
aeternitatem, cum dicit in saecula saeculorum, quia eius gloria non
est transitoria, sicut gloria hominis, de qua dicitur Is. XL,
6: omnis gloria eius quasi flos agri, sed durat in saecula
saeculorum, id est per omnia saecula succedentia saeculis, prout
saeculum dicitur duratio uniuscuiusque rei. Vel saecula saeculorum
dicuntur saecula, id est durationes rerum incorruptibilium, quae
continent saecula corruptibilium rerum, et praecipue ipsa Dei
aeternitas, quae tamen pluraliter dici potest, licet in se sit una et
simplex, propter multitudinem et diversitatem contentorum, ut sit
sensus: in saecula contentiva saeculorum. Ps. CXLIV, 13:
regnum tuum, regnum omnium saeculorum. Addit autem ad confirmationem
amen, quasi dicat vere, ita est. Et sic accipitur in Evangeliis,
ubi dicitur amen dico vobis. Quandoque tamen accipitur pro fiat.
Unde in Psalterio Hieronymi dicitur dicet omnis populus: amen,
amen, ubi nos habemus fiat, fiat.
|
|