|
Postquam apostolus ostendit necessitatem virtutum et originem gratiae,
hic docet gratiae usum, quod pertinet ad instructionem moralem. Et
circa hoc duo facit. Primo ponit doctrinam moralem in generali;
secundo specialiter descendit ad quaedam particularia pertinentia ad eos
quibus scribit, circa medium XV cap., ibi certus sum autem, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo docet usum gratiae, quantum
ad hoc quod sit homo perfectus; secundo quantum ad hoc quod perfectus
imperfectum sustineat, XIV cap., ibi infirmum autem, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo inducit ad perfectionem vitae quantum
ad sanctitatem quam homo servat Deo; secundo quantum ad iustitiam quam
quis exhibet proximo, XIII cap., ibi omnis anima, etc.; tertio
quantum ad puritatem quam homo conservat in seipso, circa finem
XIII capituli, ibi et hoc scientes, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo monet ut homo se exhibeat Deo sanctum; secundo docet
qualiter aliquis uti debeat donis gratiae Dei, quibus sanctificatur,
ibi dico enim per gratiam, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
docet qualiter aliquis se debeat exhibere Deo quantum ad corpus;
secundo quantum ad animam, ibi et nolite conformari, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo inducit observantiam eorum quae
docentur: et hoc dupliciter. Uno quidem modo ex parte sui ipsius,
cum dicit obsecro itaque vos, fratres, quasi dicat: dictum est
incomprehensibilia esse iudicia Dei, et investigabiles vias eius,
itaque obsecro vos, fratres, ut scilicet observetis ea quae dicentur.
Utitur autem obsecratione propter tria. Primo quidem ad demonstrandum
suam humilitatem. Prov. XVIII, 23: cum obsecrationibus
loquitur pauper, qui scilicet de sua abundantia non confidit, et ideo
non ex eo quod suum est, sed ex eo quod Dei est, homines conatur
inducere ad bonum. Nam obsecrare est ob sacra contestari. Secundo ut
magis ex amore moveat rogando, quam ex timore, auctoritative
imperando. Unde dicitur ad Philem. 8 s.: multam fiduciam habens
in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter
charitatem magis obsecro. Gal. ult.: vos qui spirituales estis,
huiusmodi instruite in spiritu lenitatis. Tertio propter reverentiam
Romanorum quibus scribebat. I Tim. V, 1: seniorem ne
increpaveris, sed obsecra ut patrem. Alio modo inducit eos ex parte
Dei, cum dicit per misericordiam Dei, per quam scilicet salvati
estis. Tit. II, 5: secundum misericordiam suam salvos nos
fecit. Et ideo ex consideratione divinae misericordiae debemus facere
quod monemur. Matth. c. XVIII, 33: nonne oportuit et te
misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Vel potest dici
per misericordiam Dei, id est auctoritate apostolatus mihi
misericorditer commissi. I Cor. VII, 25: misericordiam
consecutus sum a domino, ut sim fidelis. Secundo ponit admonitionem,
cum dicit ut exhibeatis corpora vestra, et cetera. Circa quod
sciendum est quod, sicut Augustinus dicit X de Civit. Dei,
visibile sacrificium, quod exterius Deo offertur, signum est
invisibilis sacrificii, quo quis se et sua in Dei obsequium exhibet.
Habet autem homo triplex bonum. Primo quidem bonum animae, quod
exhibet Deo per devotionis et contritionis humilitatem, secundum illud
Ps. l, 19: sacrificium Deo spiritus contribulatus. Secundo
habet homo exteriora bona, quae exhibet Deo per eleemosynarum
largitionem. Unde dicitur Hebr. ult.: beneficentiae et communionis
nolite oblivisci, talibus enim hostiis promeretur Deus. Tertio habet
homo bonum proprii corporis: et quantum ad hoc dicit, ibi ut
exhibeatis, scilicet Deo, corpora vestra, sicut quamdam spiritualem
hostiam. Dicebatur autem animal Deo immolatum hostia, vel quia pro
victoria hostium offerebatur, seu pro securitate ab hostibus, vel quia
ad ostium tabernaculi immolabatur. Exhibet autem homo Deo corpus suum
ut hostiam tripliciter. Uno quidem modo, quando aliquis corpus suum
exponit passioni et morti propter Deum, sicut dicitur de Christo
Eph. V, 2: tradidit semetipsum oblationem et hostiam Deo. Et
apostolus dicit de se Phil. II, 17: si immolor supra sacrificium
et obsequium fidei vestrae, gaudeo. Secundo per hoc quod homo corpus
suum ieiuniis et vigiliis macerat ad serviendum Deo, secundum illud I
Cor. IX, 27: castigo corpus meum, et in servitutem redigo.
Tertio per hoc quod homo corpus suum exhibet ad opera iustitiae et
divini cultus exequenda. Supra VI, 19: exhibete membra vestra
servire iustitiae in sanctificationem. Est autem considerandum, quod
hostia quae Deo immolabatur, quatuor habebat. Primo namque ipsa
oblatio debebat esse integra et incorrupta. Unde dicitur Mal. I,
v. 14: maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum, et
votum faciens immolat debile domino. Et propter hoc dicit viventem,
ut scilicet hostia nostri corporis quam Deo offerimus, sit vivens per
fidem formatam charitate. Gal. II, 20: quod nunc vivo in
carne, in fide vivo filii Dei. Est autem attendendum quod naturalis
hostia quae prius viva erat, occidebatur, ut immolaretur, ad
ostendendum quod adhuc mors regnabat in homine regnante peccato, ut
supra V, 12 ss. dictum est. Sed haec hostia spiritualis semper
vivit et in vita proficit, secundum illud Io. X, 10: ego veni ut
vitam habeant, et abundantius habeant, quia iam peccatum ablatum est
per Christum: nisi dicamus quod hostia corporis nostri vivit quidem
Deo per iustitiam fidei, sed mortificatur concupiscentiis carnis.
Col. III, 5: mortificate membra vestra quae sunt super terram.
Secundo vero hostia Deo oblata in ipsa immolatione sanctificabatur.
Unde dicitur Lev. XXII, 3: omnis homo qui accesserit de stirpe
vestra ad ea quae consecrata sunt, et quae obtulerunt filii Israel
domino, in quo est immunditia, peribit coram domino. Et ideo subdit
sanctam, scilicet per devotionem, qua corpus nostrum Dei servitio
mancipatur. Lev. XX, 7: sanctificamini et estote sancti, quia
ego sanctus dominus Deus vester. Proprie autem sanctitas dicitur per
respectum ad Deum, inquantum scilicet homo servat ea quae sunt iusta,
quoad Deum. Tertio quantum ad ipsam sacrificii consumptionem
dicebatur sacrificium suave et acceptum domino, secundum illud Lev.
I, v. 9: oblata omnia adolebit sacerdos super altare in
holocaustum, et in odorem suavissimum domino. Unde hic dicit Deo
placentem, scilicet per rectitudinem intentionis. Ps. LV, 13:
ut placeam coram Deo in lumine viventium. Quarto in ipsa sacrificii
praeparatione apponebatur sal. Unde Lev. II, 13: quicquid
obtuleris sacrificii, sale condies. Et Mc. IX, 48 dicitur:
omnis victima sale salietur. Sal autem discretionem sapientiae
significat. Unde dicitur Col. ult.: in sapientia ambulate ad eos
qui foris sunt, sermo vester semper in gratia sit sale conditus. Unde
et hic sequitur rationabile obsequium vestrum, scilicet cum discretione
corpora vestra Deo exhibeatis hostiam, vel per martyrium vel per
abstinentiam vel per quodcumque opus iustitiae. I Cor. XIV,
40: omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis. Et in Ps.
XCVIII, 4: honor regis iudicium diligit. Aliter se habet homo
iustus ad interiores actus, quibus Deo obsequitur, et ad exteriores.
Nam bonum hominis et iustitia eius principaliter in interioribus
actibus consistit, quibus scilicet homo credit, sperat et diligit.
Unde dicitur Lc. XVII, 21: regnum Dei intra vos est. Non
autem principaliter consistit in exterioribus actibus. Infra XIV,
v. 17: non est regnum Dei esca et potus. Unde interiores actus se
habent per modum finis, qui secundum se quaeritur: exteriores vero
actus per quos Deo corpora exhibentur, se habent sicut ea quae sunt ad
finem. In eo autem quod quaeritur tamquam finis nulla mensura
adhibetur, sed quanto maius fuerit, tanto melius se habet. In eo
autem quod quaeritur propter finem, adhibetur mensura secundum
proportionem ad finem, sicut medicus sanitatem facit tantum quantum
potest, medicinam autem non tantum dat quantum potest, sed quantum
videt expedire ad sanitatem consequendam. Et similiter homo in fide,
et spe, et in charitate nullam mensuram debet adhibere, sed quanto
plus credit, sperat, et diligit, tanto melius est; propter quod
dicitur Deut. IV, 5: diliges dominum Deum tuum, et cetera.
Sed in exterioribus actibus est adhibenda discretionis mensura per
comparationem ad charitatem. Unde dicit Hieronymus: nonne rationalis
homo dignitatem amittit, qui ieiunium vel vigilias praefert sensu
integritati, ut propter Psalmorum atque officiorum decantationem,
amentiae vel tristitiae quis notam incurrat? Deinde cum dicit et
nolite conformari, etc., ostendit qualiter se debeat homo exhibere
Deo quantum ad animam. Et primo prohibet saeculi conformitatem, cum
dicit et nolite conformari huic saeculo, id est, rebus quae
temporaliter transeunt. Nam saeculum praesens est quaedam mensura
eorum quae temporaliter labuntur. Rebus autem temporalibus homo
conformatur per affectum, eis amore inhaerendo. Os. IX, v.
10: facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. Iac. I,
27: religio munda et immaculata apud Deum et patrem haec est,
immaculatum se custodire ab hoc saeculo. Conformatur etiam huic
saeculo qui vitam saeculariter viventium imitatur. Eph. IV, 17:
testificor in domino, ut iam non amplius ambuletis, sicut et gentes
ambulant. Secundo mandat interiorem mentis reformationem, cum dicit
sed reformamini in novitate sensus vestri. Sensus autem hominis hic
dicitur ratio, secundum quod per eam homo iudicat de agendis. Hunc
autem sensum homo in sua creatione habuit integrum et vigentem, unde
dicitur Eccli. XVII, 6: sensus implevit corda illorum, et
bona, et mala ostendit illis. Sed per peccatum hic sensus est
corruptus, et quasi inveteratus, Bar. III, 11: inveterasti in
terra aliena, et per consequens pulchritudinem et decorem suum amisit.
Thren. I, 6: egressus est a filia Sion omnis decor eius. Monet
ergo apostolus ut reformemur, id est, iterato formam et decorem mentis
assumamus, quem nostra mens habuit, quod quidem fit per gratiam
spiritus sancti, ad quam participando homo studium habere debet, ita
scilicet ut qui eam nondum perceperunt, eam percipiant, et qui illam
perceperunt, in ea proficiant. Eph. IV, 23: renovamini spiritu
mentis vestrae. Ps. CII, 5: renovabitur ut aquilae iuventus
tua. Vel aliter renovamini, scilicet in exterioribus actibus, in
novitate sensus vestri, id est secundum novitatem gratiae, quam mente
percepistis. Tertio assignat rationem admonitionis praedictae, cum
dicit ut probetis quae sit voluntas. Circa quod considerandum est,
quod, sicut homo qui habet gustum infectum, non habet rectum iudicium
de saporibus sed ea quae sunt suavia interdum abominatur, ea vero quae
sunt abominabilia appetit, qui autem habet gustum sanum, rectum
iudicium de saporibus habet; ita homo qui habet corruptum affectum
quasi conformatum rebus saecularibus, non habet rectum iudicium de
bono; sed ille qui habet rectum et sanum affectum, sensu eius innovato
per gratiam, rectum iudicium habet de bono. Ideo ergo dixit: nolite
conformari huic saeculo, sed renovamini in novitate sensus vestri, ut
probetis, id est, experimento cognoscatis. Ps. XXXIII, 9:
gustate et videte, quoniam suavis est dominus, quae sit voluntas
Dei, qua scilicet vult vos esse salvos. I Thess. IV, 3: haec
est voluntas Dei, sanctificatio vestra, bona, id est, vult bonum
honestum nos velle, et ad hoc suis praeceptis nos inducit. Mich.
VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Deus
requirat a te, et beneplacens, inquantum scilicet bene disposito est
delectabile id, quod Deus vult nos velle. Ps. XVIII, v. 9:
iustitiae domini rectae laetificantes corda. Et non tantum utilis ad
finem consequendum, sed etiam perfecta, quasi coniungens nos fini.
Matth. V, 48: estote perfecti, sicut et pater vester caelestis
perfectus est. Gen. XVII, 1: ambula coram me, et esto
perfectus. Talem ergo experiuntur Dei voluntatem illi, qui non
conformantur huic saeculo, sed reformantur in novitate sensus sui.
Illi autem qui in vetustate permanent, saeculo conformati, iudicant
Dei voluntatem non esse bonam, sed gravem et inutilem. Eccli.
VI, 21: quam aspera est sapientia indoctis hominibus. Deinde,
cum dicit dico enim per gratiam, etc., docet qualiter donis Dei homo
debeat uti. Et primo docet hoc quantum ad dona quae non sunt omnibus
communia, sicut sunt gratiae gratis datae; secundo, quantum ad donum
charitatis, quod est omnibus commune, ibi dilectio sine simulatione,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo docet in generali, quomodo
debeat homo uti gratiis gratis datis; secundo exequitur hoc per partes
ibi habentes autem donationes. Circa primum duo facit. Primo
proponit documentum; secundo rationem assignat, ibi sicut enim in uno
corpore, et cetera. Circa primum tria facit. Primo excludit
superfluum, dicens: monui quod reformemini in novitate sensus vestri,
quod quidem moderate facere debetis, dico enim, id est, mando, per
gratiam, apostolatus et auctoritate apostolica, quae data est mihi.
Gal. II, 9: cum cognovissent gratiam quae data est mihi inter
gentes. Eph. III, 8: mihi omnium sanctorum minimo data est
gratia haec, etc., omnibus qui sunt inter vos, quia omnibus est hoc
utile. I Cor. c. VII, 7: volo omnes homines esse sicut
meipsum. Hoc, inquam, mando, non plus sapere, quam oportet
sapere, id est, nullus praesumat, de sensu aut sapientia sua
confidens supra suam mensuram. Eccle. VII, 17: non plus sapias
quam necesse est. Ps. CXXX, 1: neque ambulavi in magnis,
neque in mirabilibus super me. Secundo hortatur ad id quod est medium
dicens sed sapere ad sobrietatem, scilicet mando vobis ut mensurate
sapiatis secundum gratiam vobis datam. Sobrietas enim mensuram
importat. Et quamvis proprie dicatur circa potum vini, potest tamen
accipi circa quamlibet materiam, in qua homo debitam mensuram
observat. Tit. II, v. 12: sobrie et iuste et pie vivamus in
hoc saeculo. Tertio docet secundum quid accipienda sit mensuram
medii, dicens et hoc, inquam, sicut Deus unicuique divisit, id est
distribuit, mensuram fidei, id est mensuram donorum suorum, quae
ordinatur ad fidei aedificationem. I Cor. XII, 7: unicuique
datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Dat enim Deus huiusmodi
dona, non eadem omnibus, sed diversa diversis distribuit, secundum
illud I Cor. XII, 4: divisiones gratiarum sunt. Nec omnibus
aequaliter dat sed unicuique secundum certam mensuram. Eph. IV,
7: unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis
Christi. Et ideo apostolus sobrie sapiens secundum hanc mensuram
dicebat II Cor. X, 13: non autem in immensum gloriamur, sed
secundum mensuram regulae, qua mensus est nobis Deus. Soli autem
Christo datus est spiritus non ad mensuram, ut dicitur Io. III,
34. Non solum autem alias gratias gratis datas dat Deus mensurate
sed etiam ipsam fidem quae per dilectionem operatur. Unde Lc.
XVII, v. 5 discipuli Christo dixerunt: domine, adauge nobis
fidem.
|
|