|
Praemissa admonitione, hic apostolus rationem assignat sumptam ex
similitudine corporis mystici ad corpus naturale. Et primo in corpore
naturali tangit tria. Primo quidem corporis unitatem, cum dicit sicut
enim in uno corpore; secundo, membrorum pluralitatem, cum dicit multa
membra habemus: est enim corpus humanum organicum ex diversitate
membrorum constitutum; tertio officiorum diversitatem, cum dicit omnia
autem membra non eumdem actum habent. Frustra enim esset membrorum
diversitas, nisi ad diversos actus ordinarentur. Deinde aptat haec
tria ad corpus Christi mysticum, quod est Ecclesia. Eph. I, v.
22: ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus eius.
Circa quod etiam tria tangit. Primo quidem fidelium quasi membrorum
multitudinem, cum dicit ita multi. Lc. XIV, v. 16: homo
quidam fecit coenam magnam, et vocavit multos. Is. LIV, 1:
multi filii desertae. Quamvis enim sint pauci per comparationem ad
infructuosam multitudinem damnatorum, secundum illud Matth. VII,
14: arcta est via quae ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam,
tamen absolute loquendo sunt multi. Apoc. VII, 9: post haec
vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat. Secundo tangit
corporis mystici unitatem, cum dicit unum corpus sumus. Eph. II,
16: ut reconciliet ambos in uno corpore, et cetera. Huius autem
corporis mystici est unitas spiritualis, per quam fide et affectu
charitatis invicem unimur Deo, secundum illud Eph. IV, 4: unum
corpus, et unus spiritus. Et quia spiritus unitatis a Christo in nos
derivatur, supra VIII, 9: si quis spiritum Christi non habet,
hic non est eius ideo subdit in Christo, qui per spiritum suum, quem
dat nobis, nos invicem unit et Deo. Io. XVII, 2 s.: ut sint
unum in nobis, sicut et nos unum sumus. Tertio tangit officiorum
diversitatem ad utilitatem communem reductam, dicens singuli autem
alter alterius membra. Membrum enim quodlibet proprium actum habet et
virtutem; inquantum ergo unum membrum sua virtute et actu alteri
prodest, dicitur membrum alterius, sicut pes dicitur membrum oculi,
inquantum oculum defert, et oculus dicitur membrum pedis, inquantum
dirigit pedem. I Cor. XII, 2: non potest dicere oculus manui:
opera tua non indigeo. Ita etiam in corpore mystico ille qui accepit
gratiam prophetiae, indiget illo qui accepit gratiam sanitatum, et ita
est in omnibus aliis. Unde dum unusquisque fidelis secundum gratiam
sibi datam alteri servit, efficitur alterius membrum. Gal. ult.:
alter alterius onera portate. I Petr. IV, 10: unusquisque
sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes. Deinde, cum
dicit habentes autem donationes, exequitur per partes monitionem, quam
supra posuerat de sobrio et moderato gratiae usu. Et primo ponit
gratiarum diversitatem, dicens: sumus, inquam, alter alterius
membra, non secundum eamdem gratiam, sed habentes diversas donationes
differentes, non ex diversitate meritorum, sed secundum gratiam quae
data est nobis. I Cor. VII, 7: unusquisque proprium donum
habet ex Deo, unus quidem sic, alius vero sic. Matth. XXV,
14 s.: vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua, et uni
dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum. Secundo docet
diversarum gratiarum usum, et, primo, in rebus divinis, quantum ad
cognitionem quidem, dicens: sive prophetia, quam habentes, utamur ea
secundum rationem fidei. Dicitur autem prophetia quaedam apparitio ex
revelatione divina eorum quae sunt procul. Unde I Reg. IX, 9
dicitur: qui propheta hodie dicitur, vocabatur olim videns. Sunt
autem procul a cognitione nostra, secundum se quidem futura
contingentia, quae propter defectum sui esse cognoscibilia non sunt;
sed res divinae sunt procul a nostra cognitione, non secundum se, cum
sint maxime cognoscibiles, quia, ut dicitur I Io. I, 5: Deus
lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae, sed propter defectum
intellectus nostri, qui se habet ad ea, quae sunt in seipsis
manifestissima, sicut oculus noctuae ad lucem solis. Et quia
unumquodque magis proprie dicitur tale, quod est secundum se tale,
quam quod est est tale secundum aliud; inde est quod magis proprie
dicuntur esse procul a cognitione nostra futura contingentia. Et
propter hoc horum proprie est prophetia. Amos c. III, 7: non
faciet dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum. Dicitur
tamen prophetia communiter etiam revelatio quorumcumque occultorum.
Hoc autem donum prophetiae, non solum fuit in veteri testamento, sed
etiam in novo Ioel II, 28: effundam de spiritu meo super omnem
carnem, et prophetabunt filii vestri. Dicuntur etiam prophetae in
novo testamento, qui prophetica dicta exponunt, quia sacra Scriptura
eodem spiritu interpretatur quo est condita. Eccli. XXIV, 46:
adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam. Ordinatur autem prophetiae
donum, sicut et aliae gratiae gratis datae, ad fidei aedificationem.
I Cor. XII, 7: unicuique datur manifestatio spiritus ad
utilitatem. Hebr. II, 3 s.: confirmata est, scilicet doctrina
fidei, contestante Deo signis et prodigiis, et variis virtutibus, et
spiritus sancti distributionibus. Et ideo prophetia est utendum
secundum rationem fidei, id est non in vanum sed ut per hoc fides
confirmetur, non autem contra fidem. Unde dicitur Deut. XIII,
v. 1: si surrexerit in medio tui propheta, et dixerit tibi: eamus,
et sequamur deos alienos; non audies verba prophetiae illius, quia
scilicet prophetizat contra rationem fidei. Quantum ad sacramenta
ministranda subdit sive ministerium in ministrando, id est, si quis
accepit gratiam vel officium ministerii, puta ut sit episcopus vel
sacerdos, qui dicuntur ministri Dei. Is. c. LXI, 6: vos
sacerdotes domini vocabimini, ministri Dei nostri: dicetur vobis,
exequatur illud diligenter exequendo in ministrando, II Tim. IV,
5: ministerium tuum imple. Secundo tangit ea quae pertinent ad res
humanas, in quibus potest aliquis alteri subvenire. Primo quidem
quantum ad cognitionem vel speculativam vel practicam. Quantum ergo ad
speculativam primo dicit sive qui docet, id est qui habet officium vel
gratiam docendi, utatur doctrina, id est ut studiose et fideliter
doceat. Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos. Matth. ult.:
euntes docete omnes gentes. Quantum autem ad cognitionem practicam
subdit qui exhortatur, id est qui habet officium vel gratiam exhortandi
homines ad bonum, utatur illo in exhortando. Thess. II, v. 3:
exhortatio nostra non fuit de errore, neque de immunditia, neque in
dolo. Tit. II, v. 15: haec loquere et exhortare. Deinde
ponit ea quae pertinent ad exteriora opera, in quibus quandoque aliquis
subvenit alicui aliquod donum dando, et quantum ad hoc dicit qui
tribuit, id est qui habet facultatem tribuendi et gratiam, exequatur
hoc in simplicitate, ut scilicet nihil mali ex illo intendat, quasi
donis homines ad malum alliciens. Vel etiam cum aliquis ex modico dato
intendit multo maiora acquirere. Eccli. XX, 14 s.: datus
insipientis non erit tibi utilis, oculi enim illius septemplices sunt.
Exigua dabit, et multa improperabit. Et Prov. c. XI, 28:
simplicitas iustorum dirigit eos. Quandoque autem aliquis subvenit
alteri, eius curam habendo, et quantum ad hoc dicit qui praeest, id
est qui est in praelationis officio constitutus, utatur illo officio in
sollicitudine. Hebr. ult.: obedite praepositis vestris, et
subiacete eis. Ipsi enim pervigilant quasi rationem reddituri pro
animabus vestris. II Cor. XI, 28: sollicitudo omnium
Ecclesiarum. Quandoque autem subvenit aliquis alicui relevando eius
miseriam, et quantum ad hoc dicit qui miseretur, id est qui habet
facultatem et affectum miserendi, exequatur hoc in hilaritate, quasi
libenter hoc faciens. II Cor. IX, 7: non ex tristitia, aut ex
necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus. Eccli. XXXV,
11: in omni dato hilarem fac vultum tuum. Deinde cum dicit dilectio
sine simulatione, etc., docet usum doni gratuiti, quod est omnibus
commune, scilicet charitatis. Et primo ponit ea quae pertinent ad
charitatem in generali; secundo ponit quaedam specialiter pertinentia
ad dilectionem quorumdam, ibi necessitatibus sanctorum, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ostendit qualis debeat esse dilectio
charitatis ex parte diligentis; secundo, qualiter se debeat habere ad
proximum, ibi charitatem fraternitatis, etc.; tertio, qualiter se
debeat habere ad Deum, ibi sollicitudine non pigri. Circa qualitatem
autem charitatis tria docet. Primo quidem, quod dilectio debet esse
vera. Unde dicit dilectio sine simulatione, ut scilicet non tantum in
verbo, aut in exteriori apparentia, sed sit in vero cordis affectu,
et efficacia operis. I Io. III, 18: non diligamus verbo,
neque lingua, sed opere et veritate. Eccli. VI, 15: amico
fideli nulla est comparatio. Secundo docet quod dilectio debet esse
pura, cum dicit odientes malum. Tunc etiam est pura dilectio, quando
homo non consentit amico suo in malum, sed ita diligit hominem, ut
eius vitium odiat. Unde dicitur I Cor. XIII, 6: non gaudet
super iniquitate, congaudet autem veritati. Ps. CXVIII,
113: iniquos odio habui. Tertio docet quod dilectio debet esse
honesta, cum dicit adhaerentes bono, ut scilicet aliquis adhaereat
alteri propter bonum virtutis. Gal. IV, 18: bonum autem
aemulamini in bono semper. Haec est pulchra dilectio, de qua dicitur
Eccli. XXIV, 24: ego mater pulchrae dilectionis. Deinde,
cum dicit charitatem fraternitatis, ostendit qualiter charitas se
debeat habere ad proximum. Et primo quantum ad interiorem affectum,
cum dicit charitatem fraternitatis invicem diligentes; ut scilicet non
solum fratres diligamus per charitatem sed etiam diligamus ipsam
charitatem, qua eos diligimus et ab eis diligimur. Sic enim si charam
habemus charitatem, non de facili eam dissolvi faciemus. Hebr.
ult.: charitas fraternitatis maneat in vobis. Cant. ult.: si
dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione, tamquam nihil
despiciet illam. Secundo, quantum ad exteriorem effectum, cum dicit
honore invicem praevenientes. In quo tria designantur. Primo quidem
quod homo proximum in reverentia debet habere, quod pertinet ad
rationem honoris. Nullus enim potest vere diligere eum quem despicit.
Phil. II, 3: in humilitate, superiores invicem arbitrantes.
Quod quidem fit dum aliquis suum defectum considerat et bonum proximi.
In honore autem non solum reverentia intelligitur, sed etiam
necessariorum subventio, sicut, cum dicitur Ex. XX, 12: honora
patrem tuum, et matrem tuam, praecipitur necessariorum subventio,
sicut patet per hoc quod dominus, Matth. XV, v. 3 ss., arguit
Pharisaeos contra hoc praeceptum impedientes filios a subventione
parentum. Secundo designatur quod effectus dilectionis debet mutuo
exhiberi, ut scilicet homo non solum velit beneficia recipere, sed
etiam exhibere. Eccli. IV, 36: non sit porrecta manus tua ad
accipiendum, et ad dandum collecta. Et XIV, 15 s.: in
divisione sortis da et accipe. Et hoc designat, cum dicit invicem.
Tertio designatur quod effectus dilectionis debet esse promptus et
velox, quod designatur, cum dicit praevenientes, ut scilicet aliquis
praeveniat amicum in beneficiis. Eccli. c. XXXVII, 1: omnis
amicus dicet: et ego amicitiam copulavi. Deinde, cum dicit
sollicitudine, etc., ostendit qualiter se debeat habere dilectio
charitatis ad Deum. Et primo incipit ab ipsa rationis attentione,
cum dicit sollicitudine sitis non pigri, scilicet ad serviendum Deo.
Mich. VI, 8: indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid
Deus requirat a te; postea subdit: sollicite ambulare cum Deo tuo.
II Tim. II, 15: sollicite cura teipsum probabilem exhibere
Deo. Secundo, quantum ad effectum, cum dicit spiritu sitis
ferventes, scilicet in Dei dilectione. Procedit autem fervor ex
abundantia caloris, unde fervor spiritus dicitur, quia propter
abundantiam divinae dilectionis totus homo fervet in Deum, Act.
XVIII, 25 dicitur quod Apollo fervens spiritu loquebatur. I
Thes. ult.: spiritum nolite extinguere. Tertio, quantum ad
exterius obsequium, cum dicit domino servientes, scilicet servitute
latriae, quae soli Deo debetur. Deut. VI, 13: dominum Deum
tuum adorabis, et illi soli servies. Ps. II, 11: servite
domino in timore. Vel, secundum aliam litteram: tempori servientes,
ut scilicet Dei servitium congruo tempore faciamus. Eccle.
VIII, 6: omni negotio tempus est, et opportunitas. Quarto,
quantum ad mercedem servitutis, cum dicit spe gaudentes, scilicet
mercedis, quae est Dei fruitio. Gen. XV, 2: ego dominus merces
tua magna nimis. Supra V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum
Dei. Facit autem spes hominem gaudentem ratione certitudinis, sed
tamen affligit ratione dilationis. Prov. XIII, 12: spes quae
differtur affligit animam. Quinto, quantum ad difficultatem quam homo
patitur in Dei servitio. Unde subdit in tribulatione, scilicet quam
propter Deum sustinetis, sitis patientes. Supra V, v. 3:
tribulatio patientiam operatur. Sexto quantum ad omnia praedicta dicit
orationi instantes, in quo orationis assiduitas designatur. Lc.
XVIII, 1: oportet semper orare, et numquam deficere. II
Thess. V, 17: sine intermissione orate. Per orationem enim in
nobis sollicitudo excitatur, fervor accenditur, ad Dei servitium
incitamur, gaudium spei in nobis augetur et auxilium in tribulatione
promeremur. Ps. CXIX, 1: ad dominum, cum tribularer,
clamavi, et exaudivit me. Deinde, cum dicit necessitatibus
sanctorum, etc., determinat de charitate quantum ad speciales quasdam
personas. Et primo quidem quantum ad indigentes; secundo quantum ad
inimicos, ibi benedicite persequentibus vos. Circa primum duo facit.
Primo inducit ad exhibenda beneficia charitatis indigentibus in
universali, cum dicit necessitatibus sanctorum communicantes. Ubi
tria sunt notanda. Primo quidem quod eleemosynae ex charitate sunt
impendendae indigentibus, sive necessitatem patientibus. Eph. IV,
28: laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde
tribuat necessitatem patienti. Secundo, quod potius est subveniendum
iustis et sanctis quam aliis. Unde dicit necessitatibus sanctorum.
Eccli. XII, 5: da iusto, et non recipias peccatorem. Quod
quidem non sic est intelligendum, quin etiam in necessitatibus sit
peccatoribus subveniendum, sed quia non est eis subveniendum ad
fomentum peccati. Utilius tamen est subvenire iustis, quia talis
eleemosyna fructuosa est, non solum ex parte dantis sed etiam ex
suffragio recipientis. Lc. XVI, 9: facite vobis amicos de
mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna
tabernacula, scilicet suis suffragiis. Secundo in speciali admonet ad
hospitalitatem, dicens hospitalitatem sectantes, quia scilicet in hoc
misericordiae opere alia misericordiae opera includuntur. Nam hospes
non solum domum exhibet ad manendum sed etiam alia necessaria
subministrat. Hebr. ult.: hospitalitatem nolite oblivisci. I
Petr. IV, 9: hospitales invicem sine murmuratione.
|
|