|
Supra apostolus ostendit qualiter charitas sit exhibenda indigentibus,
nunc ostendit qualiter sit exhibenda etiam inimicis. Et primo ponit
admonitionem; secundo probat quod dixit, ibi scriptum est enim, et
cetera. Circa primum considerandum est, quod ad charitatem tria
pertinent. Primo quidem benevolentia, quae consistit in hoc quod
aliquis velit bonum alteri et malum eius nolit; secundo concordia,
quae consistit in hoc quod amicorum sit idem nolle et velle; tertio
beneficentia, quae consistit in hoc quod aliquis benefaciat ei quem
amat et eum non laedat. Primo ergo ponit ea quae pertinent ad
benevolentiam; secundo ea quae pertinent ad concordiam, ibi gaudere
cum gaudentibus; tertio ea quae pertinent ad beneficentiam, ibi nulli
malum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo monet ut
benevolentia sit ampla, quae se extendat etiam ad inimicos, cum dicit
benedicite persequentibus vos. Circa quod notandum est, quod
benedicere est bonum dicere. Contingit autem bonum dicere
tripliciter. Uno modo enuntiando, puta cum quis bonum alterius
laudat. Eccli. c. XXXI, 28: splendidum in panibus benedicent
labia multorum et testimonium veritatis illius fidele. Alio modo
imperando, et sic benedicere per auctoritatem, est proprium Dei,
cuius imperio bonum ad creaturas derivatur: ministerium autem pertinet
ad ministros Dei, qui nomen domini super populum invocant. Num.
VI, 22-26: sic benedicetis filiis Israel, et dicetis eis:
benedicat tibi dominus, et custodiat te. Ostendat dominus faciem suam
tibi, et misereatur tui. Convertat dominus vultum suum ad te, et det
tibi pacem. Et post: invocabunt nomen meum super filios Israel, et
ego benedicam eis. Tertio benedicit aliquis optando. Ps.
CXXVIII, 8: et non dixerunt qui praeteribant, benedictio
domini super vos. Et secundum hoc benedicere est bonum alicui velle,
et quasi bonum pro aliquo precari. Et hoc modo accipitur hic. Unde
in hoc quod dicitur benedicite persequentibus vos, datur intelligi quod
etiam ad inimicos et persecutores debemus esse benevoli, eis bona
optando et pro eis orando. Matth. V, 44: diligite inimicos
vestros, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Quod
autem hic dicitur, quodam quidem modo est in praecepto, quodam autem
modo est in consilio. Quod enim aliquis in generali dilectionis
affectum impendat inimicis, non excludendo eos a communi dilectione
proximorum et a communi oratione, quam quis pro fidelibus facit,
pertinet ad necessitatem praecepti. Similiter etiam quod aliquis in
articulo necessitatis inimico dilectionis effectum particulariter
impendat, pertinet ad necessitatem praecepti. Unde dicitur Ex. c.
XXIII, 4: si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti,
reducas eum. Sed quod aliquis in speciali dilectionis affectum et
orationis suffragium, aut qualecumque subventionis beneficium exhibeat
inimico, interdum etiam extra articulum manifestae necessitatis,
pertinet ad perfectionem consiliorum: quia per hoc ostenditur tam
perfecta charitas hominis ad Deum quod omne humanum odium superet.
Ille autem qui poenitet et misericordiam petit, iam non est inter
inimicos aut persecutores computandus. Unde ei absque omni
difficultate sunt charitatis indicia ostendenda. Eccli.
XXVIII, 2: relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti
tibi peccata solventur. Secundo docet quod benevolentia sive
benedictio sit pura, id est absque permixtione contrarii. Unde dicit
benedicite, et nolite maledicere, id est ita benedicatis quod nullo
modo maledicatis. Quod est contra quosdam qui ore benedicunt et corde
maledicunt, secundum illud Ps. XXVII, 3: qui loquuntur pacem
cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Et etiam contra illos
qui quandoque benedicunt, quandoque maledicunt, vel quibusdam
benedicunt, quibusdam maledicunt. Iac. III, 10: ex ipso ore
procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, haec
ita fieri. I Petr. III, 9: non reddentes maledictum pro
maledicto. Sed contra hoc videtur esse quod in sacra Scriptura plures
maledictiones inveniuntur. Dicit enim Deut. XXVII, 26:
maledictus qui non permanserit in sermonibus legis huius, nec eos opere
perficit. Ad quod dicendum est quod maledicere est malum dicere: quod
quidem tripliciter contingit, sicut et benedicere, scilicet
enuntiando, imperando et optando; et secundum quodlibet horum modorum
potest bene et male fieri. Si enim id quod est materialiter malum,
dicatur malum quolibet praedictorum modorum, sub ratione boni non est
illicitum, quia hoc est magis benedicere, quam maledicere:
unumquodque enim magis iudicatur secundum suam formam, quam secundum
suam materiam. Si vero aliquis dicat malum sub ratione mali,
formaliter maledicit; unde est omnino illicitum. Utrumque autem horum
contingit in hoc, quod aliquis enuntiando malum profert. Quandoque
enim aliquis enuntiat malum alicuius ad notificandum necessariam
veritatem et sic dicit malum sub ratione veri necessarii, quod est
bonum, unde est licitum. Et hoc modo Iob III, 1 s. dicitur,
quod Iob maledixit diei suae, enuntians malitiam praesentis vitae,
sicut apostolus dicit Eph. V, 16: redimentes tempus, quoniam
dies mali sunt. Quandoque autem aliquis enuntiat malum alterius sub
ratione mali, scilicet intentione detrahendi. Et hoc est illicitum.
Dicitur enim I Cor. VI, 10: neque maledici, neque rapaces
regnum Dei possidebunt. Similiter etiam in eo quod quis dicit malum
imperando; contingit autem quandoque quod aliquis dicit id quod est
materialiter malum sub ratione boni, puta cum ex imperio alicuius
provenit alicui malum poenae propter iustitiam, quod quidem est
licitum. Et hoc modo transgressores legis maledicuntur, id est,
poenae secundum iustitiam deputantur. Quandoque vero aliquis imperando
dicit malum alterius iniuste, puta propter odium et vindictam. Et
talis maledictio est illicita. Ex. XXI, 17: qui maledixerit
patri vel matri, morte moriatur. Et idem est etiam, circa id quod
aliquis dicit malum optando. Si enim hoc optet sub ratione boni, puta
ut per adversitatem alicuius perveniat ad spiritualem profectum, hoc
licitum est. Iob V, 3: vidi stultum firma radice, et maledixi
pulchritudini eius statim. Si vero hoc homo faciat propter odium vel
vindictam, est omnino illicitum. I Reg. XVII, v. 43:
maledixit Philisthaeus David in diis suis. Deinde cum dicit gaudere
cum gaudentibus, etc., ponit ea quae pertinent ad concordiam. Et
primo ponit concordiae documenta; secundo removet impedimenta, ibi non
alta sapientes, et cetera. Concordia autem potest dupliciter
attendi. Uno modo quantum ad effectum in bonis et in malis. In bonis
quidem, ut aliquis bonis aliorum congaudeat; unde dicit gaudere,
scilicet debetis, cum gaudentibus. Phil. II, v. 17: gaudeo et
congratulor omnibus vobis. Sed hoc est intelligendum, quando quis
gaudet de bono. Sunt autem quidam qui gaudent de malo, secundum illud
Prov. II, 14: laetantur cum malefecerint, et exultant in rebus
pessimis. Et in istis non est congaudendum. I Cor. XIII, 6
dicitur de charitate, quod non gaudet super iniquitate, congaudet
autem veritati. In malis autem, ut aliquis tristetur de malis
alterius. Unde subdit, flere, scilicet debetis, cum flentibus.
Iob XXX, 25: flebam quondam super eo, qui afflictus erat.
Eccli. c. VII, 38: non desis plorantibus in consolatione, et
cum lugentibus ambula. Ipsa enim compassio amici condolentis
consolationem in tristitiis affert dupliciter: primo quidem, quia ex
hoc colligitur efficax amicitiae argumentum. Eccli. XII, 9: in
malitia illius, id est in infortunio, amicus cognitus est. Et hoc
ipsum est delectabile cognoscere aliquem sibi esse verum amicum. Alio
modo, quia ex hoc ipso quod amicus condolet, videtur se offerre ad
simul portandum onus adversitatis, quod tristitiam causat. Et quidem
levius portatur quod portatur a pluribus, quam ab uno solo. Secundo,
concordia consistit in unitate sententiae, et quantum ad hoc dicit
idipsum, id est idem sitis, invicem sentientes, ut scilicet in eadem
sententia conveniatis. I Cor. I, 10: sitis perfecti in eodem
sensu, et in eadem sententia. Phil. II, 2: eamdem charitatem
habentes unanimes, idipsum sentientes. Sciendum est tamen, quod
duplex est sententia. Una quidem quae pertinet ad iudicium intellectus
circa speculabilia, puta circa considerationes geometricas vel
naturales: dissentire autem in talibus non repugnat amicitiae vel
charitati, quia charitas in voluntate est. Huiusmodi autem iudicia
non proveniunt ex voluntate, sed ex necessitate rationis. Alia vero
sententia pertinet ad iudicium rationis circa agenda, et in talibus
dissensio amicitiae contrariatur: quia talis dissensio habet
contrarietatem voluntatis. Et quia fides non solum est speculativa sed
etiam practica, inquantum per dilectionem operatur, ut dicitur Gal.
V, 6, ideo etiam dissentire a recta fide, est contrarium
charitati. Deinde cum dicit non alta sapientes, etc., excludit
impedimenta concordiae, quae quidem sunt duo. Primum est superbia,
ex qua contingit quod dum aliquis inordinate suam excellentiam quaerit
et subiectionem refugit, vult alium subiici et eius excellentiam
impedire. Et ex hoc sequitur discordia. Prov. XIII, 10:
inter superbos semper iurgia sunt. Et ideo ad hoc removendum dicit non
sitis alta sapientes, ut scilicet inordinate vestram excellentiam
appetatis. Supra XI, 20: noli altum sapere, sed time. Eccli.
III, 22: altiora te ne quaesieris. Sed sitis consentientes
humilibus, id est his quae sunt humilia, id est quae abiecta videntur
non recusetis cum oportuerit. Ps. LXXXIII, 11: elegi
abiectus esse in domo Dei mei. I Petr. ult.: humiliamini sub
potenti manu Dei, et cetera. Secundum impedimentum concordiae est
praesumptio sapientiae, vel etiam prudentiae, ex qua contingit quod
aliquis aliorum sententiae non credit. Ad quod removendum dicit nolite
esse prudentes apud vosmetipsos, ut scilicet iudicetis solum id esse
prudentiae quod vobis videtur. Is. V, 21: vae qui sapientes
estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Supra
XI, 25: ut non sitis vobismetipsis sapientes. Deinde, cum dicit
nulli malum pro malo, etc., docet illa quae pertinent ad
beneficentiam, excludendo contrarium. Et primo docet quod non sit
alicui malefaciendum ratione vindictae; secundo docet quod non sit
alicui malefaciendum ratione defensionis, ibi non vosmetipsos
defendentes. Circa primum tria facit. Primo prohibet vindictam
dicens nulli malum pro malo reddentes, scilicet sitis. Ps. VII,
5: si reddidi retribuentibus mihi mala. I Petr. III, v. 9:
non reddentes malum pro malo. Sed hoc est intelligendum formaliter,
sicut supra dictum est de maledicto: prohibemur enim affectu odii vel
invidiae reddere malum pro malo, ita quod in malo alterius delectemur.
Sed si pro malo culpae quod quis facit, reddat iudex malum poenae
secundum iustitiam ad compensandam malitiam, materialiter quidem infert
malum, sed formaliter et per se infert bonum. Unde cum iudex
suspendit latronem pro homicidio, non reddit malum pro malo sed magis
bonum pro malo. Et hoc modo apostolus quemdam pro peccato incestus
tradidit Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret, ut
habetur I Cor. V, 5. Secundo docet quod etiam bona sint proximis
exhibenda, dicens providentes, scilicet sitis, bona non tantum coram
Deo, ut scilicet curetis satisfacere conscientiae vestrae coram Deo,
sed etiam coram omnibus hominibus, ut scilicet ea faciatis quae
hominibus placeant. I Cor. X, 32 s.: sine offensione estote
Iudaeis, et gentibus, et Ecclesiae Dei, sicut et ego per omnia
omnibus placeo. II Cor. VIII, 21: providentes bona non
solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Hoc tamen
contingit et bene et male fieri. Si enim hoc fiat propter favorem
humanum, non bene agitur. Matth. VI, 1: attendite ne iustitiam
vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Si autem hoc
fiat ad gloriam Dei, bene agitur, secundum illud Matth. c. V,
6: sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra
bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis est. Tertio
assignat rationem utriusque dictorum. Ad hoc enim debemus abstinere a
retributione malorum, et coram hominibus bona providere, ut cum
hominibus pacem habeamus, et ideo subdit cum omnibus hominibus pacem
habentes, Hebr. ult.: pacem sequimini cum omnibus. Sed hic addit
duo, quorum primum est quod dicit si fieri potest. Quandoque enim
malitia aliorum impedit ne cum eis pacem habere possimus, quia scilicet
cum eis pax haberi non potest, nisi eorum malitiae consentiatur, quam
quidem pacem constat esse illicitam. Unde dominus dicit Matth. X,
34: non veni pacem mittere, sed gladium. Aliud autem addit dicens
quod ex vobis est, scilicet et si ipsi contra pacem agant, tamen quod
in nobis est facere nos debemus, ut eorum pacem quaeramus. Ps.
CXIX, 7: cum his qui oderunt pacem eram pacificus. Et alibi:
inquire pacem et persequere eam. Deinde, cum dicit non vosmetipsos
defendentes, etc., ostendit quod non sunt mala proximis inferenda per
modum defensionis. Et primo ponit documentum, dicens non sitis
vosmetipsos defendentes, o charissimi, sicut de Christo dicitur Is.
l, 6: dedi corpus meum percutientibus, et genas meas vellentibus.
Et Is. LIII, 7: quasi agnus coram tondente se obmutuit, et
cetera. Unde et ipse dominus mandavit Matth. V, 39: si quis te
percusserit in una maxilla, praebe ei etiam alteram. Sed, sicut
Augustinus dicit in libro contra mendacium, ea quae in novo testamento
a sanctis facta sunt, valent ad exempla intelligendarum Scripturarum,
quae in praeceptis data sunt. Ipse autem dominus cum alapa percussus
esset, non ait: ecce altera maxilla; sed: si male locutus sum,
testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? Ubi
ostendit praeparationem alterius maxillae in corde esse faciendam.
Paratus enim fuit dominus non solum in altera caedi pro salute
hominis, sed in toto corpore crucifigi. Et sicut Augustinus dicit ad
Marcellinum, tunc quidem hoc mandatum recte fit cum ei creditur
profuturum esse propter quem fit, ad operandam in eo correctionem atque
concordiam, etiam si alius exitus consequatur. Sunt igitur ista
praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda et ipsa
benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate
complenda est. Agenda sunt autem et multa etiam cum invitis benigna
quadam asperitate plectendis. Secundo assignat rationem, cum dicit
sed date locum irae, id est divino iudicio. Quasi diceret:
committatis vos Deo, qui suo iudicio potest vos defendere et
vindicare, secundum illud I Petr. ult.: omnem sollicitudinem
vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sed haec
intelligenda sunt in casu in quo nobis non adest facultas aliter
faciendi secundum iustitiam; sed quia, ut dicitur Deut. I, v.
17: domini est iudicium, cum aliquis auctoritate iudicis, vel
vindictam quaerit ad comprimendam malitiam et non propter odium, vel
etiam cum auctoritate alicuius superioris suam defensionem procurat,
intelligitur locum dare irae, id est divino iudicio, cuius ministri
sunt principes, ut dicitur infra XIII, 4. Unde etiam Paulus
procuravit se per armatos defendi contra insidias Iudaeorum, ut patet
Act. XXIII, 12 ss. Deinde, cum dicit sicut scriptum est,
etc., probat quod dixerat. Et primo per auctoritatem; secundo per
rationem, ibi noli vinci a malo, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo probat quod dictum est de prohibitione vindictae, dicens dictum
est: date locum irae, id est divino iudicio, scriptum est enim,
Deut. XXXII, 35, mihi vindictam, scilicet servate, et ego
retribuam, dicit dominus. Nostra littera sic habet: mea est ultio,
et ego retribuam eis in tempore. Ps. XCIII, 1: Deus ultionum
dominus. Nahum I, 2: Deus aemulator et ulciscens dominus.
Secundo probat per auctoritatem, quod dictum est de benevolentia
exhibenda inimicis. In qua quidem auctoritate, primo, ponit
documentum ut subveniamus inimicis in articulo necessitatis, quia hoc
est de necessitate praecepti, ut supra dictum est. Et hoc est quod
dicit sed, si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum
da illi. Matth. V, v. 44: benefacite his qui oderunt vos.
Secundo rationem assignat, dicens hoc enim faciens, carbones ignis
congeres super caput eius. Quod quidem uno modo potest intelligi in
malum, ut sit sensus: si tu ei benefacias, bonum tuum vertetur ei in
malum, quia ex hoc incurret combustionem ignis aeterni per suam
ingratitudinem. Sed iste sensus repugnat charitati, contra quam
ageret, qui alicui subveniret ut ei proveniret in malum. Et ideo est
exponendum in bonum, ut sit sensus hoc enim faciens id est, in
necessitate ei subveniens, carbones ignis, id est amorem charitatis de
qua dicitur Cant. VIII, v. 6: lampades eius, ut lampades
ignis atque flammarum congeres, id est, congregabis, super caput, id
est, super mentem eius. Quia, ut Augustinus dicit in libro de
catechizandis rudibus, nulla est maior provocatio ad amandum, quam
praevenire amando. Nimis enim durus animus qui dilectionem: et si
nolebat impendere, nolit rependere. Deinde, cum dicit noli vinci a
malo, etc., probat quod dixit per rationem. Naturale est enim
homini ut velit adversarium vincere et non vinci ab eo. Illud autem ab
aliquo vincitur, quod ad illud trahitur, sicut aqua vincitur ab igne
quando trahitur ad calorem ignis. Si ergo bonus aliquis homo, propter
malum quod sibi ab aliquo infertur, trahatur ad hoc quod ei male
faciat, bonus a malo vincitur. Si autem e contrario propter
beneficium quod bonus persecutori exhibet, eum ad suum amorem trahat,
bonus malum vincit. Dicit ergo noli vinci a malo, scilicet eius qui
te persequitur, ut tu eum persequaris, sed in bono tuo vince malum
illius, ut scilicet ei benefaciendo, eum a malo trahas. I Io.
ult.: haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. Ier.
XV, 19: ipsi convertentur ad te, et tu non converteris ad eos.
|
|