|
Postquam apostolus ostendit qualiter se debeat homo exhibere Deo,
utendo donis gratiae eius hic ostendit quomodo debeat se exhibere
proximo: et primo quantum ad superiores; secundo quantum ad omnes,
ibi nemini quicquam debeatis, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo inducit homines ad subiectionem quam debent superioribus;
secundo ad exhibendum subiectionis signum, ibi ideo et tributa
praestatis, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit
documentum; secundo rationem assignat, ibi non enim est potestas,
etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi ideoque, et cetera.
Circa primum considerandum est quod quidam fideles in primitiva
Ecclesia dicebant terrenis potestatibus se subiici non debere propter
libertatem, quam consecuti erant a Christo, secundum illud Io.
VIII, v. 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
Sed libertas per Christum concessa, est libertas spiritus qua
liberamur a peccato et morte, sicut supra VIII, 2 dictum est:
lex spiritus in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis.
Caro autem adhuc remanet servituti obnoxia, sicut supra dictum est.
Et ideo tunc nulli subiectioni homo, per Christum liberatus, erit
obnoxius, nec spirituali scilicet, nec carnali. Unde dicitur I
Cor. XV, 24: cum tradiderit Christus regnum Deo patri, et
evacuaverit omnem principatum et potestatem. Interim autem dum
corruptibilem carnem gerimus, oportet nos dominis carnalibus
subiacere. Unde dicitur Eph. VI, 5: servi, obedite dominis
carnalibus. Et hoc est etiam quod hic apostolus dicit omnis anima
potestatibus sublimioribus subdita sit. Potestates autem sublimiores
hic dicuntur homines in potestatibus constituti, quibus secundum
iustitiae ordinem subiici debemus. I Petr. II, 23: subditi
estote omni humanae creaturae propter Deum, sive regi quasi
praecellenti, sive ducibus, tamquam ab eo missis, et cetera. Dicit
autem indefinite potestatibus sublimioribus, ut ratione sublimitatis
officii eis subiiciamur, etiam si sint mali. Unde I Petr. II,
18 subditur: subiecti estote non tantum bonis et modestis, sed etiam
dyscolis. Quod autem dicitur omnis anima, per synecdochen
intelligitur omnis homo, sicut et Gen. XVII, 14: delebitur
anima illa de populo suo. Utitur autem hoc modo loquendi, quia
subiectionem superioribus debemus ex animo, id est ex pura voluntate,
secundum illud Eph. c. VI, 6 s.: non ad oculum servientes,
quasi hominibus placentes, sed ex animo cum bona voluntate. Deinde
cum dicit non est enim potestas, etc., ponit rationem admonitionis
praemissae. Primo quidem ex parte honesti; secundo ex parte
necessarii, ibi qui autem resistunt, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo praemittit duo principia; secundo ex eis concludit, ibi
itaque qui resistit, et cetera. Primo enim praemittit originem
potestatis, dicens non est enim potestas nisi a Deo. Quicquid enim
communiter de Deo et creaturis dicitur, a Deo in creaturas
derivatur, sicut patet de sapientia, Eccli. I, 1: omnis
sapientia a domino Deo est. Potestas autem de Deo et de hominibus
dicitur. Iob c. XXXVI, 5: Deus potestates non abiicit, cum
ipse sit potens. Unde consequens est, quod omnis humana potestas sit
a Deo. Dan. c. IV, 14: dominabitur excelsus in regno
hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud. Io. XIX, 11:
non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset
desuper. Sed contra hoc esse videtur, quod dicitur Osee VIII,
4: ipsi regnaverunt, et non ex me: principes extiterunt, et non
cognovi. Ad hoc dicendum est, quod regia potestas, vel cuiuscumque
alterius dignitatis potest considerari quantum ad tria. Uno quidem
modo quantum ad ipsam potestatem, et sic est a Deo, per quem reges
regnant, ut dicitur Prov. VIII, 15. Alio modo potest
considerari quantum ad modum adipiscendi potestatem, et sic quandoque
potestas est a Deo: quando scilicet aliquis ordinate potestatem
adipiscitur, secundum illud Hebr. V, 4: nemo sibi honorem
assumit, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Quandoque vero non
est a Deo sed ex perverso hominis appetitu, qui per ambitionem, vel
quocumque alio illicito modo potestatem adipiscitur. Amos VI,
14: numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?
Tertio modo potest considerari quantum ad usum ipsius: et sic
quandoque est a Deo, puta cum aliquis secundum praecepta divinae
iustitiae utitur concessa sibi potestate, secundum illud Prov.
VIII, 15: per me reges regnant, et cetera. Quandoque autem
non est a Deo, puta cum aliqui potestate sibi data utuntur contra
divinam iustitiam, secundum illud Ps. II, 2: astiterunt reges
terrae, et principes convenerunt in unum adversus dominum, et cetera.
Dubitatur etiam de potestate peccandi, utrum sit a Deo. Ad quod
dicendum est quod ipsa potentia qua peccatur, a Deo est. Eadem enim
potentia est qua peccatur et qua recte agitur: sed quod in bonum
ordinetur, a Deo est; quod autem ordinetur ad peccandum, est ex
defectu creaturae, inquantum est ex nihilo. Secundo ponit, quod ea
quae sunt, a Deo ordinata sunt, cuius ratio est quia Deus omnia per
suam sapientiam fecit, secundum illud Ps. CIII, 24: omnia in
sapientia fecisti. Est autem proprium sapientiae ordinate omnia
disponere. Sap. VIII, 1: attingit a fine usque ad finem
fortiter, et disponit omnia suaviter. Et ideo oportet effectus
divinos ordinatos esse. Iob XXXVIII, 33: numquid nosti
ordinem caeli, et pones rationem eius in terra? Duplicem autem
ordinem Deus in suis effectibus instituit: unum quidem quo omnia
ordinantur in ipsum, Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum
operatus est Deus, alium vero quo effectus divini ordinantur ad
invicem, sicut dicitur Deut. IV, 19 de sole et luna et stellis,
quod fecit ea in ministerium cunctis gentibus. Deinde cum dicit itaque
qui resistit, etc., ex duabus praemissis concludit propositum. Si
enim potestas principum, inquantum talis est, a Deo est, et nihil
est a Deo sine ordine, consequens est, quod etiam ordo, quo
inferiores potestatibus superioribus subiiciuntur, sit a Deo. Itaque
qui contra hunc ordinem resistit potestati, Dei ordinationi resistit.
I Reg. VIII, 7: non te abiecerunt, sed me, ne regnem super
eos. Lc. X, 16: qui vos spernit, me spernit. Resistere autem
divinae ordinationi contrariatur honestati virtutis. Unde contra
virtutem agit quicumque potestati resistit, in eo quod pertinet ad
ordinem suae potestatis. Deinde cum dicit qui autem resistunt,
etc., ostendit huiusmodi subiectionem non solum esse honestam, sed
necessariam. Et primo proponit quod intendit; secundo probat
propositum, ibi nam principes, et cetera. Dicit ergo primo: dictum
est, quod qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit, quod
quidem secundum se est vitandum, tamquam contrarium virtuti. Multi
tamen sunt, qui amorem virtutis non habentes, ea quae sunt contraria
virtuti non detestantur. Unde tales cogendi sunt ad vitationem malorum
per poenas, et quantum ad hoc subdit qui autem resistunt, scilicet
divinae ordinationi, sibi damnationem acquirunt, contra potestatis
ordinem agendo. Quod quidem potest intelligi, uno modo, de
damnatione aeterna, quam merentur qui potestatibus subiici nolunt in eo
quod debent. In cuius exemplum Dathan et Abiron, qui Moysi et
Aaron restiterunt, sunt a terra absorpti, ut habetur Num. XVI,
20 ss. Alio modo potest intelligi de damnatione poenae, quae per
ipsos principes infertur. Prov. XX, 2: sicut rugitus leonis,
ita et terror regis: qui provocant eum, peccant in animam suam. Sed
contra hoc videtur esse quod apostoli et martyres principibus et
potestatibus restiterunt et ex hoc non damnationem a Deo sed praemium
acquisiverunt. Sed dicendum est quod apostolus hic loquitur de eo qui
resistit potestati inferiori, secundum quod est a Deo ordinata.
Habet autem hoc divina ordinatio ut potestati inferiori non obediatur
contra superiorem, sicut etiam in rebus humanis ut proconsuli non
obediatur contra imperatorem, nec balivo contra regem. Et omnis
potestas humana sub potestate Dei ordinatur et nulli potestati humanae
est contra Deum obediendum, secundum illud Act. V, 29: oportet
obedire magis Deo quam hominibus. Deinde cum dicit nam principes,
etc., assignat rationem eius quod dixerat. Et primo proponit
rationem; secundo ex ratione posita quoddam utile documentum trahit,
ibi vis autem non timere potestatem, et cetera. Tertio huius
documenti necessitatem assignat, ibi si autem malefeceris, et cetera.
Dicit ergo primo: dictum est quod qui resistunt potestati, sibi
damnationem acquirunt, nam principes, qui hic potestates dicuntur,
non sunt timori, id est in timorem, boni operis, id est propter bonum
opus, sed mali, id est propter malum. Quod quidem videtur esse
intelligendum secundum causam instituendi principes. Ad hoc enim sunt
instituendi principes, ut illi qui amore virtutis non provocantur ad
vitandum malum et faciendum bonum, cogantur ad hoc timore poenae.
Prov. XX, 8: rex qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum
intuitu suo. Et secundum hoc dicitur quod principes non sunt timori
boni operis sed mali, quantum ad id quod principi ex officio competit,
sicut et Is. XXXII, 8 dicitur: princeps ea quae sunt digna
principe cogitabit. Potest autem hoc referri etiam ad malos
principes, qui non sunt timori boni operis sed mali: quia et si
interdum iniuste persequuntur bene operantes, non tamen illi qui bene
operantur, causam habent timendi, quia hoc ipsum, si patienter
sustinent, in eorum bonum cedit, secundum illud I Petr. III,
14: si quid patimini propter iustitiam, beati: timorem autem eorum
ne timueritis, ut non conturbemini. Ex hoc autem quod hic dicitur,
assignari potest ratio quare qui potestati resistunt, sibi damnationem
acquirant: sive intelligatur de damnatione punitionis, qua principes
rebelles puniunt, sive de damnatione qua homines puniuntur a Deo. Si
enim principes sunt timori mali operis, consequens est quod si aliquis
potestati resistat, male operetur; et ita ipse homo, male agendo,
est sibi causa punitionis temporalis et aeternae. Deinde cum dicit vis
autem non timere, etc., ex eo quod dixerat quoddam utile documentum
tradit, scilicet vitandi timorem principum. Et primo insinuat sua
interrogatione hoc esse desiderabile, dicens vis non timere
potestatem? Quasi dicat: hoc debet homini esse placitum. Prov.
XX, 2: sicut rugitus leonis, ita et terror regis. Secundo docet
medium ad hoc perveniendi, dicens bonum fac; quia, ut dicitur Prov.
XVI, 13: voluntas regum, labia iusta; et in Ps. c, 6:
ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Tertio ostendit
huius effectum, dicens: et si benefeceris, non solum timorem
vitabis, sed etiam habebis laudem ex illa, scilicet potestate; quod
planum est si accipiatur secundum finem, ad quem institutae sunt
potestates. Ad hoc enim institutae sunt ut non solum a malis timore
poenarum retrahant sed etiam ut ad bonum per praemia alliciant,
secundum illud I Petr. II, 14: sive ducibus tamquam ab eo
missis ad vindictam malorum, laudem vero bonorum. Verificatur hoc
etiam de malis principibus, quorum iniustam persecutionem, dum boni
patienter sustinent, laudantur. Iac. V, 11: ecce beatificamus
eos qui sustinuerunt. Quarto rationem assignat, dicens Dei enim
minister est tibi in bonum. Quod quidem manifeste patet, quantum ad
debitum ordinem principum. Sunt enim sub regimine Dei, quasi supremi
principis, tamquam ministri ordinati. Sap. VI, 3: cum essetis
ministri regis illius, et cetera. Ad idem autem tendit minister et
dominus. Eccli. X, 2: secundum iudicem populi, sic et ministri
eius. Et ideo sicut Deus operatur in bonum his qui bonum agunt, ita
et principes si recte ministerium suum impleant. Sed et mali principes
ministri Dei sunt, secundum ordinationem Dei ad inferendas poenas,
licet hoc sit praeter intentum eorum; secundum illud Is. X, 5:
Assur virga furoris mei, et baculus ipse in manu mea est. Ipse autem
non sic arbitrabitur. Et Ier. XXV, 9: assumam universam
cognationem Aquilonis, et Nabuchodonosor regem Babylonis servum
meum, et adducam eos super terram istam, et super habitatores eius,
et cetera. Et quia tales mali principes, interdum, Deo
permittente, bonos affligunt, quod in bonum eorum cedit, secundum
illud supra VIII, 28: diligentibus Deum, et cetera. Deinde
cum dicit si autem male, etc., ostendit necessitatem praemissi
documenti. Dictum est enim quod benefaciendo non timebis potestatem,
si autem malefeceris, time: quia causam timoris habes. Prov. c.
X, 29: pavor his qui operantur malum. Sap. XVII, 10: cum
sit timida nequitia, data est in omnium condemnationem. Secundo
assignat rationem dicens non enim sine causa gladium portat. Loquitur
autem secundum consuetudinem principum, qui quasi insignia suae
potestatis deferebant instrumenta puniendi, puta fasces virgarum ad
verberandum, et secures vel gladios ad occidendum. Iob XIX,
29: fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum est gladius.
Tertio rationem exponit dicens portat, inquam, gladium, quia est
minister Dei, vindex, id est vindictam exercens, in iram, id est,
ad exequendam iram Dei, id est iustum iudicium eius, ei qui malum
agit, id est, contra malefactorem. Ez. XVII, 37 ss.: ecce
ego congregabo omnes amatores tuos, et iudicabo te in iudiciis
adulterorum, et dabo te in manus eorum, et cetera. Prov. XVI,
12: abominabiles regi qui impie agunt, quoniam iustitia firmatur
solium. Ex quo patet quod non solum est licitum sed etiam meritorium
principibus, qui zelo iustitiae vindictam exercent in malos. Unde
dicitur Ez. XXIX, 19 s.: erit merces exercitui illius, et
operi quo servivit mihi adversus eam. Deinde cum dicit ideoque
necessitate, etc., infert conclusionem principaliter intentam,
dicens: ideoque, propter praedictas rationes, subditi estote
principibus ex necessitate, quia scilicet hoc est ex necessitate
salutis, vel subditi estote voluntarie necessitati, quae vobis imminet
potentia principum, ut faciatis de necessitate virtutem; non solum
propter iram, id est vindictam vitandam, quod pertinet ad secundam
rationem, sed etiam propter conscientiam bonam conservandam, quod
pertinet ad primam rationem, quia qui potestati resistit Dei
ordinationi resistit. Tit. III, 1: admone illos principibus et
potestatibus subditos esse. Deinde cum dicit ideo enim et tributa
praestatis, etc. inducit homines ad exhibendum suis superioribus
signum subiectionis. Et primo ponit signum subiectionis; secundo
inducit ad eius exhibitionem, ibi reddite ergo, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ponit subiectionis signum, dicens ideo enim,
scilicet quia debetis esse subiecti, et tributa praestatis, id est,
praestare debetis, in signum scilicet subiectionis. Et ideo
conquerendo dicitur Thren. I, 1: princeps provinciarum facta est
sub tributo. Dicuntur autem tributa, eo quod subditi dominis ea
tribuunt. Secundo assignat rationem, dicens ministri enim Dei sunt,
in hoc ipsum, id est, pro ipso, scilicet tributa recipiendo,
servientes, scilicet Deo, et populo. Quasi dicat: unusquisque de
suo ministerio vivere debet, secundum illud I Cor. IX, v. 7:
quis, pascit gregem et de lacte eius non edit? Et ideo cum principes
nostri suo regimine Deo ministrent, a populo debent tributa
suscipere, quasi stipendia sui ministerii, non autem ita quod hoc
debeant sibi computare pro praemio. Proprium enim praemium principis
est laus et honor, ut philosophus dicit in V Ethic. Et cum hoc non
sufficit, tyrannus fit. Sed hoc non est intelligendum de laude humana
solum vel honore, quia tale praemium esset vanum, sed de laude et
honore divino, qui principibus bene gubernantibus exhibetur. Sap.
VI, 22: o reges populi, diligite sapientiam, ut in perpetuum
regnetis. Huiusmodi autem tributa recipiunt ad sustentationem,
laborant autem principes ad omnium pacem. Unde dicitur I Tim.
II, 1 s.: obsecro primum omnium fieri obsecrationes pro regibus,
et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam ac
tranquillam vitam agamus. Baruch I, 11 s.: orate pro vita
Nabuchodonosor regis Babylonis, ut vivamus sub umbra eius. Ab hoc
tamen debito liberi sunt clerici ex privilegio principum, quod quidem
aequitatem naturalem habet. Unde etiam apud gentiles liberi erant a
tributis illi qui vacabant rebus divinis. Legitur enim Gen.
XLVII, v. 20-22, quod Ioseph subiecit Pharaoni totam
terram Aegypti praeter terram sacerdotum, quae a rege tradita fuerat
eis, quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur. Et
infra dicitur quod in universa terra Aegypti, quinta pars solvitur
absque terra sacerdotali, quae libera erat ab hac conditione. Hoc
autem ideo aequum est, quia sicut reges sollicitudinem habent de bono
publico in bonis temporalibus, ita ministri Dei in spiritualibus, et
sic per hoc quod Deo in spiritualibus ministrant, recompensant regi
quod pro eorum pace laborat. Sed attendendum est: cum tributa dicat
regibus esse debita quasi laboris stipendium, dupliciter peccare
possunt principes accipiendo tributa. Primo quidem si utilitatem
populi non procurent sed solum ad diripiendum eorum bona intendant.
Unde dicitur Ez. XXXIV, 3: lac comedebatis et lanis
operiebamini, et quod crassum erat, occidebatis, gregem autem meum
non pascebatis. Alio modo ex eo quod violenter diripiunt supra
statutam legem, quae est quasi quoddam pactum inter regem et populum,
et supra populi facultatem. Unde dicitur Mich. III, 1: audite
principes Iacob, et duces domus Israel. Et postea subdit: qui
violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnes eorum desuper
ossibus eorum. Deinde cum dicit reddite ergo, etc., monet ad
reddendum praedictum subiectionis signum. Et primo quidem in
generali, dicens: ex quo tributum debetur principibus, tamquam Dei
ministris, reddite ergo omnibus debita. Ex quo patet quod ex
necessitate iustitiae tenentur subditi sua iura principibus exhibere.
Matth. XVIII, 24: oblatus est regi unus qui debebat decem
millia talenta. Et Matth. XXII, v. 21: reddite quae sunt
Caesaris, Caesari, et cetera. Secundo specificat, et, primo, ea
quae sunt exteriora, dicens cui tributum, scilicet debetis, reddite
tributum, quia scilicet principi tribuitur pro generali regimine, quo
patriam in pace et quiete gubernat. Gen. c. XLIX, 15: vidit
requiem quod esset bona, factusque est tributis serviens. Cui
vectigal, scilicet debetis, reddite vectigal, quod scilicet redditur
principi in aliquibus certis locis de mercimoniis, quae deferuntur pro
reparatione viarum et custodia. Vel vectigal dicitur, quod datur
principi, quando per patriam devehitur, sicut sunt procurationes et
alia huiusmodi. Secundo ponit ea quae sunt interius exhibenda. Est
autem considerandum quod principi debetur et timor et honor: timor
quidem, inquantum est dominus, sua potestate malos coercens a malis.
Mal. I, 6: si ego dominus, ubi est timor meus? Et ideo dicit
cui timorem, scilicet debetis, reddite timorem. Prov. XXIV,
21: Deum time, fili mi. Inquantum autem quasi pater providet
bonis quae sunt in laudem eorum, debetur illi honor. Mal. I, 6:
si ego pater, ubi honor meus? Et ideo subdit, cui honorem, scilicet
debetis, reddite honorem. I Petr. II, 17: regem
honorificate. Sed contra est quod dicitur Lev. XIX, 15: non
honores vultum potentis. Sed hoc est intelligendum quantum ad hoc ut
pro eo a iustitia non declines. Unde subditur: iuste iudica proximo
tuo.
|
|