|
Supra apostolus ostendit qualiter debeant fideles ad superiores
iustitiam observare, hic ostendit quid debeant omnibus communiter
exhibere. Et circa hoc duo facit. Primo ponit quod intendit;
secundo reddit rationem, ibi qui enim diligit, et cetera. Dicit ergo
primo: dictum est reddite omnibus debita, non quidem particulariter,
sed integraliter, et hoc est quod subdit nemini quidquam debeatis.
Quasi dicat: ita plene omnibus omnia debita persolvatis, ut nihil
remaneat, quod solvere debeatis. Et hoc quidem propter duo. Primo
quia in ipsa mora reddendi peccatum committitur, dum homo iniuste
detinet rem alienam. Unde dicitur Lev. XIX, 13: non morabitur
opus mercenarii tui apud te usque mane. Et eadem est ratio de aliis
debitis. Secundo quia quamdiu aliquis debet, est quodammodo servus
et, cui debet, obligatur. Prov. XXII, 7: qui accipit
mutuum, servus est foenerantis. Sunt tamen quaedam debita, a quibus
homo numquam potest se absolvere. Et hoc contingit dupliciter. Uno
quidem modo propter excellentiam beneficii, cui aequivalens
recompensari non potest: sicut philosophus dicit de honore qui
exhibetur Deo vel parentibus, secundum illud Ps. CXV, 12:
quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit mihi? Alio modo
propter causam debendi, quae semper manet; vel etiam propter hoc quod
illud quod redditur, numquam exhauritur sed semper in reddendo
crescit. Et propter has causas debitum dilectionis fraternae ita
solvitur, quod semper debetur. Primo quidem quia dilectionem proximo
debemus propter Deum, cui sufficienter recompensare non possumus.
Dicitur enim I Io. IV, 21: hoc mandatum habemus a Deo, ut
qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. Secundo quia causa
dilectionis semper manet, quae est similitudo naturae et gratiae.
Eccli. XIII, 19: omne animal diligit sibi simile, sic et
omnis homo proximum sibi. Tertio quia charitas in diligendo non
deficit sed proficit. Phil. I, 9: hoc oro, ut charitas vestra
magis ac magis abundet. Ideo dicit nisi ut invicem diligatis, quia
scilicet dilectionis debitum ita semel redditur, ut tamen semper maneat
sub debito praecepti. Io. XV, 12: hoc est praeceptum meum, ut
diligatis invicem. Deinde cum dicit qui enim diligit, etc.,
assignat causam eius quod dixerat, debito dilectionis nos numquam
absolvi, quia scilicet in dilectione tota legis impletio consistit.
Unde circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit; secundo
manifestat propositum, ibi nam non adulterabis, etc.; tertio infert
conclusionem intentam, ibi plenitudo ergo legis, et cetera. Dicit
ergo primo: ideo dictum est quod non intendamus nos expedire a debito
dilectionis, sicut ab aliis debitis, qui enim diligit proximum, legem
implevit, id est tota impletio legis ex proximi dilectione dependet.
Sed hoc non videtur verum. Dicitur enim I Tim. I, 5: quod
finis praecepti charitas est. Unumquodque enim perficitur cum ad finem
pervenit: et ideo tota legis perfectio in charitate consistit. Sed
charitas duos habet actus, scilicet dilectionem Dei et dilectionem
proximi; unde et dominus dixit Matth. XXII, v. 40 quod tota
lex et prophetae pendet in duobus mandatis charitatis: quorum unum est
de dilectione Dei, aliud de dilectione proximi. Non ergo videtur
quod qui proximum diligit, impleat totam legem. Sed dicendum est quod
illa dilectio proximi ad charitatem pertinet, et legem implet, qua
proximus diligitur propter Deum; et ita in dilectione proximi
includitur dilectio Dei, sicut causa includitur in effectu. Dicitur
enim I Io. IV, 21: et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui
diligit Deum, diligat et fratrem suum. Et, e converso, dilectio
proximi includitur in dilectione Dei, sicut effectus in causa; unde
ibidem dicitur: si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum
odit, mendax est. Et inde est quod in sacra Scriptura quandoque fit
mentio solum de dilectione Dei, quasi sufficiat ad salutem, secundum
illud Deut. X, 12: et nunc, Israel, audi, quid dominus Deus
tuus petit a te, nisi ut timeas dominum Deum tuum, et ambules in viis
eius, et diligas eum. Quandoque autem fit mentio solum de dilectione
proximi. Io. XV, v. 12: haec vobis mando, ut diligatis
invicem. Deinde cum dicit nam non adulterabis, etc., probat
propositum. Primo quidem per inductionem; secundo vero per medium
syllogismi, ibi dilectio proximi, et cetera. Circa primum, more
inducentium, enumerat quaedam praecepta, quae dilectionem proximi
implent. Et quia praecepta tria primae tabulae immediatius ordinantur
ad dilectionem Dei, non facit mentionem hic de eis, quamvis et ipsa
impleantur in dilectione proximi, prout dilectio Dei includitur in
dilectione proximi. Enumerat autem mandata secundae tabulae,
praetermittit tamen praeceptum affirmativum tantum quod est de honore
parentum, in quo etiam intelligitur, ut omnibus reddamus quae
debemus. Enumerat autem praecepta negativa, per quae aliquis
prohibetur malum proximis inferre. Et hoc duplici ratione. Primo
quidem, quia praecepta negativa sunt magis universalia, et quantum ad
tempora et quantum ad personas. Quantum ad tempora quidem, quia
praecepta negativa obligant semper et ad semper. Nullo enim tempore
est furandum et adulterandum. Praecepta autem affirmativa obligant
quidem semper, sed non ad semper, sed pro loco et tempore; non enim
tenetur homo, ut omni tempore honoret parentes, sed pro loco et
tempore. Quantum ad personas autem, quia nulli hominum est nocendum,
non autem sufficientes sumus, ut unus homo possit omnibus hominibus
servire. Secundo quia magis manifestum est quod per dilectionem
proximi implentur praecepta negativa quam affirmativa. Qui enim
diligit aliquem, magis abstinet a nocumento illius, quam ei beneficia
impendat, a quo quandoque homo impeditur per impotentiam. Tripliciter
autem aliquis nocumentum proximo inferre potest. Uno modo, facto;
alio modo, verbo; tertio, desiderio. Facto quidem tripliciter.
Uno modo quantum ad personam ipsius proximi, et hoc prohibetur cum
dicitur non occides. In quo etiam intelligitur prohiberi omnis iniuria
in personam proximi illata. I Io. III, 15: omnis homicida non
habet vitam aeternam in seipso. Secundo quantum ad personam
coniunctam, scilicet uxorem, et hoc prohibetur cum dicitur non
adulterabis. In quo etiam intelligitur prohiberi fornicatio et omnis
illicitus usus genitalium membrorum. Hebr. ult.: fornicatores et
adulteros iudicabit Deus. Tertio quantum ad res exteriores, quod
prohibetur, cum dicitur non furaberis. In quo etiam prohibetur omnis
iniusta subtractio rei alienae, sive per vim, sive per dolum. Zach.
V, 3: omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur. Nocumentum
autem, quod quis proximo infert verbo, prohibetur, cum dicitur non
falsum testimonium dices. Quod non solum prohibetur in iudicio sed
etiam extra iudicium, sive per modum detractionis, sive per modum
contumeliae. Prov. XIX, 5: testis falsus non erit impunitus,
et qui mendacia loquitur, non effugiet. Nocumentum autem quod quis
infert proximo, solo desiderio, prohibetur cum dicitur non concupisces
rem proximi tui. Ubi etiam intelligitur prohiberi concupiscentia
uxoris; supra VII, 7: nam concupiscentiam nesciebam, scilicet
esse peccatum, nisi lex diceret: non concupisces. Ponuntur autem
haec mandata Ex. XX, 17 ss. Enumeratis autem pluribus
praeceptis, colligit omnia alia in communi dicens et si quod est aliud
mandatum, affirmativum vel negativum, vel ad Deum, vel ad proximum
pertinens, per modum supra dictum, instauratur, id est perficitur et
impletur, in hoc verbo: diliges proximum tuum sicut teipsum. Quod
quidem ponitur Lev. c. XIX, 18; ubi nos habemus: diliges
amicum tuum sicut teipsum. Quod autem dicit proximum tuum, referendum
est ad omnem hominem et etiam ad sanctos Angelos, ut Augustinus
probat in I de doctrina Christiana. Nomine enim proximi intelligitur
quicumque facit alicui misericordiam, secundum illud Lc. X, 36:
quis tibi videtur illi proximus fuisse, qui incidit in latrones? Et
ille dixit: qui fecit misericordiam, et cetera. Et quia proximus est
proximo proximus, consequens est quod etiam ille, qui ab aliquo
misericordiam recipit, proximus ei dicatur. Sancti autem Angeli
nobis misericordiam impendunt, et nos omnibus hominibus misericordiam
debemus impendere et ab eis, cum necesse fuerit, recipere. Unde
patet quod et sancti Angeli et omnes homines proximi nobis dicuntur,
quia beatitudinem, ad quam nos tendimus, vel iam habent, vel ad eam
nobiscum tendunt. Ex quo patet quod Daemones non sunt secundum hanc
rationem proximi nobis, nec sub hoc praecepto eorum dilectio nobis
iniungitur, quia sunt totaliter a dilectione Dei exclusi et non sunt
computandi in numero proximorum, sed in numero hostium. Quod autem
dicit sicut teipsum, non est referendum ad aequalitatem dilectionis,
ut scilicet aliquis teneatur diligere proximum aequaliter sibi: hoc
enim esset contra ordinem charitatis, quo quilibet plus tenetur suam,
quam aliorum salutem curare. Cant. II, 4: ordinavit in me
charitatem. Sed est referendum ad similitudinem dilectionis, ut
scilicet similiter diligamus proximum sicut nosipsos. Et hoc
tripliciter. Primo quidem quantum ad finem dilectionis, ut scilicet
nos et proximum diligamus propter Deum. Secundo quantum ad formam
dilectionis, ut scilicet sicut aliquis seipsum diligit, quasi sibi
volens bonum, ita aliquis proximum diligat, quasi ei bona volens.
Qui autem diligit proximum ad hoc solum ut eius utilitate vel
dilectione potiatur, non vult bonum proximo, sed ex proximo vult sibi
bonum. Quo quidem modo homo amare dicitur res irrationales, puta
vinum vel aquam, ut scilicet eis utatur. Tertio quantum ad effectum
dilectionis, ut scilicet aliquis necessitati proximi subveniat, sicut
sibi, et quod nihil illicitum, propter amorem proximi, committat
sicut nec propter suum amorem. Deinde, cum dicit dilectio proximi,
etc., manifestat propositum medio syllogismi per hunc modum: qui
diligit proximum, nullum malum operatur ad ipsum. Sed ad hoc tendit
omne legis praeceptum, ut abstineatur a malo. Qui ergo diligit
proximum, legem implevit. Quod autem dilectio proximi malum non
operetur, habetur I Cor. XIII, 4: charitas non agit
perperam, et cetera. Quocumque autem modo accipiatur hic malum, vel
pro malo transgressionis, vel etiam omissionis, poterit hoc referri
non solum ad praecepta negativa sed etiam ad affirmativa. Inquantum
vero dilectio proximi includit dilectionem Dei, intelligitur quod
dilectio proximi excludit malum, non solum quod est contra proximum,
sed etiam quod est contra Deum. Et sic includuntur etiam praecepta
tabulae primae. Ultimo autem infert conclusionem principaliter
intentam, dicens plenitudo ergo legis est dilectio, id est, per
dilectionem lex impletur et perficitur. Eccli. XXIV, 16: in
plenitudine sanctorum detentio mea. Col. c. III, 14:
charitatem habete, quod est vinculum perfectionis.
|
|