|
Postquam apostolus ostendit quomodo homo debet se Deo exhibere pium,
convenienter eius donis utendo, et proximo iuste ei debita reddendo,
hic ostendit quomodo in seipso debeat honestatem conservare. Et circa
hoc duo facit. Primo proponit temporis congruitatem; secundo
exhortatur ad honestatem operum, ibi abiiciamus ergo, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ponit temporis congruitatem; secundo
assignat rationem, ibi nunc enim propior est, etc.; tertio adhibet
similitudinem, ibi nox praecessit, et cetera. Dicit ergo primo:
dictum est quae debetis observare et hoc, non solum propter ea quae
dicta sunt, sed etiam scientes hoc tempus, id est per hoc quod debetis
considerare huius temporis conditionem, quia ut dicitur Eccle.
VIII, 6: omni negotio tempus est et opportunitas. Ier.
VIII, 7: milvus in caelo cognovit tempus suum, turtur, et
hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui, populus autem
meus, et cetera. Ad quid autem congruum sit hoc tempus ostendit,
subdens quia hora est iam nos de somno surgere. Quod quidem
intelligendum est non de somno naturae, qui quandoque dicitur mors,
secundum illud I Thess. IV, 12: nolumus vos ignorare de
dormientibus, quandoque autem est quies animalium virtutum, secundum
illud Io. XI, v. 12: si dormit, salvus erit. Nec enim
intelligendum est de somno gratiae, qui quandoque dicitur quies
aeternae gloriae, secundum illud Ps. IV, 9: in pace in idipsum,
etc., quandoque autem est quies contemplationis etiam in hac vita.
Cant. V, 2: ego dormio, et cor meum vigilat. Sed intelligitur
de somno culpae, secundum illud Eph. V, 14: exurge, qui
dormis, et exurge a mortuis, etc., vel etiam negligentiae, secundum
illud Prov. c. VI, 9: usquequo, piger, dormies? Tempus ergo
est surgendi a somno culpae per poenitentiam Ps. CXXVI, 2:
surgite, postquam sederitis, etc., a somno vero negligentiae per
sollicitudinem bene operandi Is. XXI, 5: surgite, principes,
accipite clypeum. Eccli. XXXII, 15: hora surgendi non te
tristet. Deinde, cum dicit nunc enim, etc., assignat rationem eius
quod dixerat, dicens nunc enim propior est salus nostra, quam cum
credidimus. Quod quidem secundum intentionem apostoli intelligitur de
salute vitae aeternae, de qua dicitur Is. LI, 8: salus autem mea
in sempiternum erit. Ad hanc autem salutem homo ordinatur, primo
quidem, per fidem. Mc. ult.: qui crediderit et baptizatus fuerit,
salvus erit. Sed semper magis ac magis homo accedit ad eam per bona
opera et charitatis augmentum. Unde dicitur Iac. IV, 8:
appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Hoc est ergo quod
apostolus dicit: ideo hora est iam nos de somno surgere, nunc enim,
quando scilicet per opera bona et per charitatis augmentum profecimus,
propior, id est propinquior, est, scilicet nobis, nostra salus,
scilicet vitae aeternae de qua dicitur Is. LI, 8: salus autem mea
in sempiternum erit; quam cum credidimus, id est quam cum a principio
fidem accepimus. Et potest hic intelligi duplex propinquitas. Una
quidem secundum tempus, qua viri sancti, in operibus iustitiae
proficientes, magis appropinquant ad terminum vitae huius, in quo
mercedem accipiunt. Alia vero est propinquitas dispositionis vel
praeparationis, quia per augmentum charitatis et operationem iustitiae
homo praeparatur ad illam salutem. Matth. XXV, 10: quae
paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias. Sed secundum quod
Ecclesia haec verba adventus tempore legit, videntur haec verba esse
referenda ad salutem quam Christus fecit in suo primo adventu, ut
intelligamus apostolum loquentem quasi ex persona omnium fidelium qui
fuerunt ab initio mundi. Appropinquante enim iam tempore incarnationis
Christi, quo vaticinia prophetarum crebrescebant, quod tempus
repraesentat Ecclesia, poterit dici: nunc propior est nostra salus
scilicet Christus, quam cum credidimus, id est cum homines a
principio credere coeperunt Christi adventum futurum. Is. LVI,
1: iuxta est salus mea, ut veniat, et iustitia mea, ut reveletur.
Posset etiam assumi ad tempus misericordiae, quo quis incipit velle a
praeteritis peccatis discedere. Tunc enim magis appropinquat suae
saluti, quam a principio, dum haberet fidem informem. Iac. IV,
7 s.; resistite Diabolo, et fugiet a vobis; appropinquate Deo,
et appropinquabit vobis, et cetera. Deinde, cum dicit nox
praecessit, dies autem appropinquavit, etc., ponit ad propositum
similitudinem. Quod quidem secundum intentionem apostoli sic videtur
esse intelligendum ut totum tempus vitae praesentis nocti comparetur
propter ignorantiae tenebras, quibus praesens vita gravatur. Iob
XXXI, 1: omnes quippe involvimur tenebris, et cetera. Et de
hac nocte dicitur Is. XXVI, v. 9: anima mea desideravit te in
nocte. Diei autem comparatur status futurae beatitudinis propter
claritatem Dei, qua sancti illustrantur. Is. LX, 19: non erit
tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit
te, sed erit tibi dominus in lucem sempiternam. Ad quem diem refertur
quod dicitur in Ps. CXVII, 24: haec dies, quam fecit
dominus, exultemus et laetemur in ea. Alio modo potest intelligi quod
status culpae nocti comparetur propter tenebras culpae, de quibus
dicitur in Ps. LXXXI, v. 5: nescierunt, neque
intellexerunt, in tenebris ambulant. Et de hac nocte dicitur Sap.
c. XVII, 20: solis autem illis superposita erat gravis nox,
imago tenebrarum, quae superventurae erant illis. Dies autem dicitur
status gratiae propter lumen spiritualis intelligentiae, quod iusti
habent sed impiis deest. Ps. XCVI, 11: lux orta est iusto.
Sap. V, 6: sol intelligentiae non est ortus nobis. Tertio modo
potest intelligi quod comparetur nocti tempus praecedens Christi
incarnationem, quia nondum erat manifestata, sed sub quadam caligine.
II Petr. I, v. 19: habetis propheticum sermonem, cui
benefacitis attendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco. Et
de hac nocte dicitur Is. XXI, 11: custos, quid de nocte?
Unde, sicut in nocte apparent umbrae ita etiam illo tempore eminebant
legalia, quae sunt umbra futurorum, ut dicitur Col. II, 17.
Tempus autem ab incarnatione Christi comparatur diei propter potentiam
spiritualis solis in mundo, de quo dicitur Mal. ult.: vobis
timentibus nomen meum orietur sol iustitiae. Unde et ipse dominus
dicit Io. IX, 4: me oportet operari opera eius qui misit me,
donec dies est. Et postea subdit: quamdiu in mundo sum, lux sum
mundi. Quod ergo dicitur nox praecessit, indifferenter accipi potest
pro qualibet praedictarum trium noctium. Iam enim praecesserat eos
quibus scribebat, et magna pars temporis huius vitae, et, quod verius
est, praecesserat nox culpae; praecesserat etiam tempus legis, quod
fuit ante Christum. Quod autem subdit dies autem appropinquavit,
videtur secundum intentionem apostoli referendum esse ad diem futurae
gloriae, qui licet nondum advenisset fidelibus Christi quibus
scribebat, tamen in propinquo erat eis. Secundum praedicta posset
etiam intelligi tempus gratiae Christi, quod etsi iam advenerit
secundum temporum cursum, appropinquare tamen nobis dicitur per fidem
et devotionem, sicut et Phil. IV, 5 dicitur: dominus prope est,
et in Ps. CXLIV, 18: prope est dominus omnibus invocantibus
eum. Potest etiam hoc congruere his qui de peccatis poenitere
incipiunt, quibus dies gratiae appropinquat. Deinde, cum dicit
abiiciamus, etc., concludit exhortationem de honestate vitae. Et
primo ponit exhortationem; secundo exponit eam, ibi non in
comessationibus, et cetera. Circa honestatem vitae tria tangit.
Primo quidem remotionem vitiorum concludens ex praemissis: si nox
praecessit, ut dictum est, abiiciamus opera tenebrarum, quia, ut
dicitur Eccle. VIII, 6, omni negotio tempus est et
opportunitas. Unde, recedente nocte, cessare debent opera noctis.
Dicuntur autem opera tenebrarum opera peccatorum: primo quidem, quia
in seipsis privata sunt lumine rationis, quo illustrari debent humana
opera, Eccle. II, 14: sapientis oculi in capite eius, stultus
in tenebris ambulat, secundo, quia in tenebris aguntur, Iob
XXIV, v. 15: oculus adulteri observat caliginem, tertio, quia
per ea homo ad tenebras ducitur, secundum illud Matth. XXII,
13: mittite eum in tenebras exteriores. Secundo inducit ad
assumendas virtutes, quasi dicat: ex quo dies appropinquavit,
assumentes ea quae congruunt diei, induamur arma lucis, id est
virtutes, quae et arma dicuntur, inquantum nos muniunt. Eph.
ult.: induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias
Diaboli. Et dicuntur lucis arma, tum quia lumine rationis decorantur
et perficiuntur, unde dicitur Prov. IV, 18: iustorum semita
quasi lux splendens procedit, tum quia lucis examen requirunt, Io.
III, 21: qui facit veritatem, venit ad lucem, tum quia per
opera virtutum alii illuminantur, Matth. V, 16: sic luceat lux
vestra coram hominibus, et cetera. Tertio exhortatur ad usum virtutum
et profectum, cum dicit sicut in die honeste ambulemus. Haec enim duo
videntur diei congruere. Primo quidem honestas. Nam in die
unusquisque seipsum studet componere, ut coram aliis honestus
appareat. In nocte autem non sic. Unde dicitur I Thess. c. V,
7: qui dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii
sunt: nos autem qui diei sumus, sobrii simus. Unde I Cor. c.
XIV, 40 dicitur: omnia honeste et secundum ordinem fiant in
vobis. Secundo homo in die ambulat, non in nocte. Unde dicitur
Io. XI, 10: qui ambulat in nocte offendit. Et ideo, quia dies
est, oportet quod ambulemus, id est de bono in melius procedamus.
Unde dicitur Io. XII, 35: ambulate, dum lucem habetis.
Deinde, cum dicit non in comessationibus, etc., exponit quod
dixerat. Et, primo, exponit quomodo sunt abiicienda opera
tenebrarum, quae sunt opera peccatorum, de quibus quaedam enumerat.
Primo ponens ea quae pertinent ad corruptionem concupiscibilis, cuius
corruptio est intemperantia, quae est circa delectationes tactus et
circa cibos. Unde, primo, excludit intemperantiam ciborum, cum
dicit non in comessationibus. Dicuntur comessationes superfluae et
nimis accuratae comestiones. Prov. c. XXIII, 20: noli esse
in conviviis peccatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad
vescendum conferunt. Quod quidem potest esse peccatum mortale ex hoc
quod secundum legem pro hac culpa aliquis damnatur ad mortem. Dicitur
enim de filio protervo Deut. XXI, 22: comessationibus vacat,
et luxuriae atque conviviis; lapidibus eum obruet populus, et cetera.
Dicitur autem aliquis vacare comessationibus atque conviviis, non
quidem si comedat magnifice secundum statum suae dignitatis, sicut
dicitur, Esther II, 18, quod Assuerus iussit praeparari
convivium magnificum propter coniunctionem Esther, iuxta
magnificentiam principalem; sed quando aliquis hoc facit praeter
decentiam sui status, et praecipue si ad hoc principalis eius cura
existat, sicut illi de quibus dicitur infra ult.: huiusmodi Christo
domino non serviunt, sed suo ventri; et Phil. III, 9: quorum
Deus venter est. Secundo excludit intemperantiam circa potum, cum
subdit et ebrietatibus, quae pertinent ad superfluitatem potus extra
mensuram rationis hominem ponentis. Eccli. XXXI, 35: vinum in
iucunditate creatum, et non in ebrietate. Et est considerandum quod
ebrietas ex suo genere est peccatum mortale, cum scilicet homo ex
proposito inebriatur, quia videtur praeferre delectationem vini
integritati rationis. Unde dicitur Is. V, 22: vae qui potentes
estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Si
vero aliquis inebrietur praeter intentionem, non ex proposito, puta
quia ignorat virtutem vini, vel quia non aestimat se tanto potu
inebriandum, non est peccatum mortale, quia non per se inebriatur sed
per accidens, id est praeter intentionem, quod quidem non potest
contingere in his, qui frequenter inebriantur. Et ideo dicit
Augustinus in sermone de Purgatorio, quod ebrietas est peccatum
mortale, si assidua fuerit. Unde signanter hic apostolus in plurali
numero dicit: non in comessationibus et ebrietatibus. Tertio excludit
intemperantiam circa corporalem quietem, cum dicit non in cubilibus id
est non in superflua dormitione, quam convenienter post comessationem
et ebrietatem prohibet, quia sequitur ex illis. Et potest esse in hoc
peccatum mortale, quando propter quietem corporalem et somnum omittit
homo quae facere debet et inclinatur ad aliqua mala facienda. Mich.
II, 1: vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus
vestris. Potest etiam quod dicit non in cubilibus vestris, referri ad
apparatum luxuriae. Unde dicitur in persona meretricis Prov.
VII, 17: aspersi cubile meum myrrha, et cetera. Gen.
XLIX, v. 4: ascendisti cubile patris tui. Et ideo
convenienter, quarto, excludit intemperantiam circa venerea, cum
subdit et impudicitiis, id est quibuscumque venereis actibus, qui
dicuntur impudici, quia non cavent id quod est maxime pudore vel
confusione dignum: tum quia omnes delectationes tactus, gulae et
luxuriae sunt communes nobis et brutis. Unde qui eis inordinate
insistit, brutalis efficitur. Ps. XXXI, 9: nolite fieri sicut
equus et mulus, quibus non est intellectus, et cetera. Tum etiam
quia specialiter in actibus venereis ratio hominis totaliter absorbetur
a delectatione, ut non possit homo tunc aliquid intelligere, sicut
Aristoteles dicit in libro Ethicorum. Unde et Osee IV, 11
dicitur: fornicatio, et ebrietas, et vinum auferunt cor. Apoc.
IX, 21: non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione
et impudicitia, quam gesserunt. Deinde excludit ea quae pertinent ad
corruptionem irascibilis, cum dicit non in contentione. Quae quidem,
ut Ambrosius dicit, est impugnatio veritatis cum confidentia
clamoris. Potest autem intelligi quod per hoc prohibetur omnis rixa,
non solum verborum, sed et factorum, quae ut plurimum a verbis
incipit. Prov. XX, 3: honor est homini qui separat se a
contentionibus. Solet autem contentio ex invidia generari, et ideo
subdit et aemulatione. Unde Iac. III, v. 16 dicitur: ubi
zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Secundo
exponit quomodo debeamus induere arma lucis, dicens sed induimini
dominum Iesum Christum, in quo scilicet abundantissime fuerunt omnes
virtutes, secundum illud Is. IV, 1: apprehendent septem mulieres
virum unum. Induimus autem Iesum Christum, primo quidem, per
sacramenti susceptionem. Gal. c. III, 27: quicumque in
Christo baptizati estis, Christum induistis. Secundo, per
imitationem. Col. III, 9: expoliantes vos veterem hominem cum
actibus suis, et induentes novum, et cetera. Et Eph. IV, 24:
induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et
cetera. Dicitur autem induere Christum qui Christum imitatur,
quia, sicut homo continetur vestimento et sub eius colore videtur, ita
in eo, qui Christum imitatur, opera Christi apparent. Per hoc ergo
induimur arma lucis, quando induimur Christum. Tertio exponit quod
dixerat sicut in die honeste ambulemus, per hoc quod subdit et carnis
curam ne feceritis in desideriis. In hoc enim pulchritudo honestatis
consistit ut homo non carnem spiritui sed spiritum praeferat carni.
Supra VIII, 12: debitores sumus non carni, ut secundum carnem
vivamus. Sed notandum quod non dicit simpliciter carnis curam ne
feceritis, quia quilibet tenetur ut carnis curam gerat ad sustentandam
naturam, secundum illud Eph. V, 29: nemo umquam carnem suam odio
habuit, sed nutrit et fovet, et cetera. Sed addit in desideriis, ut
scilicet inordinata carnis desideria, id est concupiscentias, non
sequamur. Unde dicitur Gal. V, 16: spiritu ambulate, et
desideria carnis non perficietis.
|
|