|
Postquam apostolus ostendit quomodo aliquis debeat perfectus fieri,
hic ostendit quomodo perfecti debeant se habere ad imperfectos. Et
primo ostendit quod non debeant eos scandalizare vel iudicare; secundo
ostendit quod debent eos sustentare, cap. XV ibi debemus autem nos
firmiores, et cetera. Circa primum duo facit. Primo prohibet
inordinata iudicia; secundo prohibet infirmorum scandala, ibi sed hoc
iudicate magis, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit
admonitionem; secundo exponit eam, ibi alius enim etc.; tertio
rationem assignat, ibi Deus enim illum et cetera. Circa primum
considerandum est quod in primitiva Ecclesia aliqui ex Iudaeis
conversi ad Christum, credebant legalia cum Evangelio esse servanda,
ut patet Act. XV, 1 s. Et hos apostolus vocat infirmos in fide
Christi, quasi nondum perfecte credentes quod fides Christi sufficiat
ad salutem. Perfectos autem vel firmos in fide vocat eos qui fidem
Christi sine legalibus credebant esse servandam. De utrisque tamen
erant aliqui Romae inter fideles Christi. Alloquitur ergo apostolus
perfectos in fide, dicens: dictum est quod sic debetis induere dominum
Iesum Christum, assumite autem, id est affectu charitatis vobis
coniungite ad supportandum, infirmum in fide, sicut expositum est, de
quo potest intelligi illud Sap. c. IX, 5: infirmus homo et
exigui temporis, et minor ad intellectum iudicii et legum. Infra
XV, 7: suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos.
Eccli. XXIX, 12: propter mandatum assume pauperem. Et hoc
non in disceptationibus cogitationum, id est non disceptando propter
hoc quod unus contra alium cogitat, dum scilicet illi qui legalia
servabant, iudicabant tamquam transgressores eos qui non servabant.
Et illi qui non servabant, contemnebant tamquam errantes et ignorantes
qui servabant. Supra II, 15: cogitationum invicem accusantium
aut defendentium, et cetera. Deinde, cum dicit alius enim, etc.,
exponit quod dixerat. Et primo ostendit qui sunt infirmi in fide;
secundo ostendit qualiter sint disceptationes cogitationum vitandae,
ibi is qui manducat, et cetera. Circa primum considerandum est quod
inter caeteras legales observantias una erat discretio ciborum propter
aliquos cibos in lege prohibitos, ut patet Lev. XI, 2 ss.; et
hac quidem observantia quotidie erat utendum vel non utendum. Et ideo
de hoc mentionem fecit specialiter apostolus, dicens alius enim, inter
vos, qui scilicet est perfectus in fide, credit se posse licite
manducare omnia, eo quod non reputat se astrictum ad legales
observantias. Matth. XV, 11: quod intrat in os non coinquinat
hominem. I Tim. IV, 4: omnis creatura Dei bona est, et nihil
reiiciendum, quod cum gratiarum actione accipitur, et cetera. In
veteri autem lege prohibebantur aliqui cibi, non quia naturaliter
essent immundi. Sicut enim in verbis hoc nomen stultus significat
aliquod malum, quamvis hoc nomen sit bonum, ita in rebus quoddam
animal bonum est secundum naturam, sed significatione est malum, sicut
porcus, qui significat immunditiam. Et ideo prohibitus est antiquis
esus illarum carnium, ut significaretur in eorum vitatione vitatio
immunditiae. Tota enim illius veteris populi vita figuralis erat, ut
Augustinus dicit in libro contra Faustum. Veniente autem Christo
qui est veritas, cessaverunt figurae. Subdit autem quantum ad
infirmum qui autem infirmus est, olus manducet, quasi dicat: illis
cibis utatur quibus non occurrit aliquod immundum in lege prohibitum.
In singulis enim generibus animalium, puta terrestribus, volatilibus
et aquaticis, quaedam genera erant concessa et quaedam prohibita; sed
in herbis et arboribus nihil erat prohibitum, ut patet Levit. XI,
T. Et huius potest esse ratio duplex. Una est quia terrae nascentia
fuerunt a principio concessa homini ad edendum, secundum illud Gen.
I, 29: ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram,
et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut
sint vobis in escam. Sed post diluvium primo legitur homini concessus
carnium esus. Unde dicitur Gen. IX, 3: quasi olera virentia
tradidi vobis omnia, scilicet animalium genera. Alia ratio est, quia
primam prohibitionem de abstinendo a quibusdam terrae nascentibus homo
in Paradiso transgressus fuerat, ut patet Gen. III, T.; et
propter hoc non erat ei similis prohibitio iteranda. Sed cum legalia
cessaverunt in Christi passione, videtur quod inconvenienter apostolus
infirmis in fide permittat quod a cibis prohibitis in lege abstineant,
quod nunc in Christianis non sustinetur ab Ecclesia. Sed
distinguendum est triplex tempus, secundum Augustinum, quantum ad
legalia. Quorum primum est tempus ante passionem Christi, in quo
legalia suum robur obtinebant quasi adhuc viventia. Secundum autem
tempus est post passionem Christi ante divulgationem Evangelii, in
quo quidem tempore legalia mortua erant, quia nullus ad ea tenebatur,
nec observata aliquid conferebant alicui, nondum tamen erant
mortifera, quia sine peccato poterant Iudaei ad Christum conversi
legalia observare: et pro illo tempore loquitur hic apostolus.
Tertium autem tempus est post divulgationem Evangelii, in quo legalia
non solum sunt mortua sed mortifera, ut quisquis ea observet, peccet
mortaliter. Exponitur autem et aliter in Glossa, ut dicatur infirmus
qui est ad lapsus vitiorum carnalium pronus, et huic consulendum est
quod comedat olus, id est, tenues et aridos cibos qui non sunt
fomentum vitiorum, et abstineat ab illis quibus excitatur libido. Sed
alius qui est fortior credit se absque periculo posse omnia manducare.
Et haec differentia apparet inter discipulos Christi qui non
ieiunabant, tamquam confortati praesentia Christi et discipulos
Ioannis Baptistae qui ieiunabant. Unde et poenitentiam agentes a
quibusdam cibis abstinent non propter eorum immunditiam, sed ad
libidinem refrenandam. Deinde, cum dicit is qui manducat, etc.,
exponit quomodo sunt vitandae disceptationes cogitationum. Et primo
quantum ad perfectos, dicens is qui manducat, scilicet cum secura
conscientia omnia vel etiam sine periculo libidinis, non spernat non
manducantem, scilicet indifferenter omnia, tamquam infirmum in fide,
vel quasi pronum ad vitia. Is. XXXIII, v. 1: vae qui
spernis, nonne et ipse sperneris? Lc. X, 16: qui vos spernit,
me spernit. Secundo loquitur quantum ad infirmos, dicens et qui non
manducat, scilicet indifferenter omnia, vel quia est infirmus in
fide, de quo loquitur apostolus, vel etiam quia pronus est ad
libidinem, non iudicet manducantem, scilicet indifferenter omnia,
quasi transgressorem legis, vel quasi in libidinem praecipitem.
Matth. VII, 1: nolite iudicare, et non iudicabimini. Supra
II, 1: inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas. Deinde cum
dicit Deus enim illum assumpsit, etc., assignat tres rationes
propter quas debemus a falso iudicio abstinere. Secunda ponitur, ibi
suo domino, etc.; tertia, ibi tu autem qui iudicas, et cetera.
Prima ratio sumitur ex auctoritate iudicantis. Unde primo ostendit
hanc charitatem Deo competere; secundo concludit quod iudicium ad
homines non pertinet, ibi tu quis es, et cetera. Dicit ergo primo:
recte dictum est quod qui non manducat manducantem non iudicet, Deus
enim assumpsit illum, scilicet in servum a se iudicandum. Zac.
XI, 7: assumpsi mihi duas virgas, id est duos populos. Ps.
XVII, 17: assumpsit me de aquis multis. Ille autem qui
assumitur ad superioris iudicium, non debet ab inferiori iudicari. Et
ideo concludit tu quis es, id est, cuius auctoritatis vel virtutis
es, qui iudicas alienum servum? Id est proximum tuum, qui est servus
Dei? Requiritur enim in iudicante auctoritas, secundum illud Ex.
II, v. 14: quis constituit te principem et iudicem super nos?
Et, Lc. XII, 14: quis me constituit iudicem aut divisorem
super vos? Sed ex hac ratione sequi videtur hominis iudicium de alio
homine esse illicitum. Sed dicendum est quod intantum hominis iudicium
licitum est, inquantum agitur auctoritate concessa divinitus. Unde
dicitur Deut. c. I, 16: audite illos, et quod iustum est
iudicate, et postea sequitur quia Dei est iudicium, id est
auctoritate divina agitur. Si quis vero velit sibi usurpare iudicium
super ea quae non sunt ei divinitus concessa ad iudicandum, est
iudicium temerarium, sicut si quis iudex delegatus a Papa vellet in
iudicando transgredi mandati fines. Deus autem soli sibi reservavit
iudicare occulta, quae praecipue sunt cogitationes cordium et futura.
Et ideo si quis de his iudicare praesumpserit, est temerarium
iudicium. Unde Augustinus dicit in libro de sermone domini in monte:
in his duobus temerarium est iudicium, cum videlicet incertum sit quo
animo quid factum sit; vel incertum qualis futurus sit qui nunc vel
bonus vel malus apparet. Deinde cum dicit suo domino stat, aut
cadit, etc., ponit secundam rationem, quae quidem sumitur ex fine
meriti vel demeriti. Posset aliquis dicere quod licet homo non habeat
iudiciariam auctoritatem, tamen intromittere se debet iudicio alterius
propter damnum vel fructum qui inde provenit; sed apostolus ostendit
hoc ad Deum magis quam ad homines pertinere. Et sic etiam propter hoc
debemus Deo proximorum iudicia relinquere, nisi inquantum vice ipsius
fungimur in iudicando per auctoritatem nobis commissam: circa hoc tria
facit. Primo proponit quod intendit; secundo exemplificat, ibi nam
alius iudicat, etc.; tertio probat propositum, ibi qui sapit diem,
et cetera. Circa primum duo proponit. Primo quod quidquid circa
hominem accidit, ad Deum pertinet, cum dicit suo domino stat,
scilicet recte agendo Ps. CXXI, 2: stantes erant pedes nostri
in atriis tuis, Ierusalem; aut cadit, scilicet peccando Amos V,
1: domus Israel cecidit, et non adiiciet ut resurgat. Ponit autem
sub disiunctione stat aut cadit, propter incertitudinem, quia multi
videntur cadere qui stant, et e converso, secundum illud Eccle.
VIII, 10: vidi impios sepultos, qui cum adhuc viverent, in
loco sancto erant, et laudabantur in civitate quasi iustorum operum.
Loquitur autem hic apostolus secundum similitudinem hominis servi, ad
cuius dominum pertinet omne quod circa servum agitur. Nec
intelligendum est quod Deo aliquid proficiat vel noceat, si homo stet
aut cadat. Dicitur enim Iob XXXV, 6: si peccaveris, quid ei
nocebis? Porro si iuste egeris, quid ei donabis? Sed quantum ad
homines, id quod iuste agimus, ad gloriam Dei spectat. Matth. V,
16: ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui
in caelis est. Quod autem cadimus peccando, est hominibus occasio
blasphemandi Deum. Supra II, v. 24: nomen Dei propter vos
blasphematur inter gentes. Vel quod dicit suo domino stat, aut
cadit, exponendum est in iudicio domini sui. I Cor. c. IV, 4:
qui iudicat me, dominus est. Secundo ostendit quod hominis statum
iudicare ad Deum pertinet, dicens stabit autem. Quasi dicat: et si
aliquis nunc cadat per peccatum, tamen potest esse quod iterum stabit.
Et hoc omnino implebitur, si est praedestinatus. Ps. XL, 9:
numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat? Mich. VII, 8: ne
laeteris, inimica mea, quia cecidi, resurgam. Et propter hoc si
videmus aliquem manifeste cadentem, non debemus eum despicere,
temerarie iudicando de eo quod numquam resurget, sed magis debemus
praesumere quod iterum stabit, non ex consideratione conditionis
humanae, sed considerando virtutem divinam. Unde cum dicit potens est
Deus statuere illum, propter eius bonitatem praesumere debemus, quod
iterum statuet eum, Ez. III, 24: ingressus est in me
spiritus, et statuit me supra pedes meos, sicut et supra dictum est:
si non permanserint in incredulitate, inserentur; potens enim est
Deus iterum inserere illos. Deinde, cum dicit nam alius iudicat,
etc., exemplificat quod dictum est. Et, primo, proponit
diversitatem humanae sententiae, dicens: ideo dico quod suo domino
stat, aut cadit, nam alius iudicat inter diem et diem, id est iudicat
inter unum diem et alium, ut scilicet uno die abstineat et non alio.
Quod quidem videtur pertinere ad infirmum in fide, qui reputat adhuc
legalia esse observanda. Dicitur enim Lev. c. XXIII, 27:
decimo die mensis septimi dies expiationum erit, affligetisque animas
vestras in eo. Et Iudith VIII, 6 dicitur quod Iudith ieiunabat
omnibus diebus vitae suae praeter sabbata et Neomenias et festa domus
Israel. Alius autem iudicat omnem diem indifferenter esse observandum
quantum ad caeremonialia legis, quae iam cessaverunt. Unde hoc
videtur pertinere ad eum qui est perfectus in fide. Ps. CXLIV,
2: per singulos dies benedicam tibi. Potest hoc etiam referri ad
abstinentias quae fiunt causa cohibendae libidinis, quibus omni die
aliqui vacant, puta qui perpetuo a carnibus vel vino abstinent vel
ieiunant, quidam autem interpositis diebus abstinent et ab abstinentia
cessant, secundum illud Eccle. c. III, 1: omnia tempus
habent. Secundo ostendit haec omnia posse ad Dei gloriam pertinere,
dicens unusquisque in sensu suo abundet, id est suo sensui dimittatur.
Abundare enim in sensu suo est sensum suum sequi. Eccli. XV,
14: Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu
consilii sui. Vel in sensu suo, id est secundum sensum suum studeat
abundare ad gloriam Dei, secundum illud I Cor. XIV, 12: ad
aedificationem Ecclesiae quaerite ut abundetis. Sed hoc videtur locum
habere in his quae non sunt secundum se mala. In his autem quae sunt
secundum se mala, non est homo suo sensui relinquendus. Quod autem
aliquis iudicet diem inter et diem, videtur esse secundum se malum,
secundum primam expositionem. Dicitur enim Gal. IV, 10 s.:
dies observatis, et menses, et tempora, et annos, timeo ne sine
causa laboraverim in vobis. Et loquitur ibi ad litteram de his qui
dixerunt dies observandos secundum caeremonias legis. Sed dicendum,
quod apostolus hic loquitur secundum tempus illud in quo, Iudaeis ad
fidem conversis, licitum erat legalia observare, ut dictum est. Sed
quantum ad secundam expositionem videtur esse illicitum, quod dicit:
alius iudicat omnem diem. Sunt enim quidam dies in quibus non est
licitum ieiunare. Dicit enim Augustinus in epistola ad Casulanum:
quisquis diem dominicum ieiunio decernendum esse putarit, non parvo
scandalo esset Ecclesiae, nec immerito. Illis enim diebus quibus
nihil certi statuit Ecclesia vel Scriptura divina, mos populi Dei et
instituta maiorum, pro lege tenenda sunt. Et in decretis dicitur D.
30: si quis presbyter propter publicam poenitentiam a sacerdote
acceptam absque alia necessitate die dominica pro quadam religione
ieiunaverit, sicut Manichaei, anathema sit. Sed intelligendum est
quod hic apostolus loquitur quantum ad illas abstinentias, quae
quolibet die licite fieri possunt absque dissonantia communis
consuetudinis, vel eorum quae sunt a maioribus instituta. Deinde,
cum dicit qui sapit diem, etc., probat propositum, quod scilicet
unusquisque suo domino stet aut cadat: et hoc tripliciter. Primo per
actum fidelium; secundo per intentionem eorum, ibi nemo enim vestrum,
etc.; tertio per eorum conditionem, ibi sive ergo vivimus, sive
morimur, et cetera. Probat ergo primo quomodo unusquisque fidelium
suo domino stat aut cadit, per hoc quod de omnibus quae fecit secundum
suam conscientiam gratias agit Deo. Unde dicit qui sapit diem, ut
scilicet uno die abstineat et alio die ab abstinentia cesset, domino
sapit, id est ad reverentiam Dei cibos discernit, sicut etiam nos
discernimus vigilias festorum in quibus ieiunamus, a diebus festis
quibus ieiunium solvimus propter reverentiam Dei. Eccli.
XXXIII, 7: quare dies diem superat, et iterum lux lucem.
Deinde loquitur quantum ad illos qui iudicant omnem diem, quorum
quidam omni die a ieiunio cessabant, sicut dicitur Matth. c. IX,
14 quod discipuli Christi non ieiunabant. Unde dicit et qui
manducat, scilicet omni die, domino manducat, id est ad gloriam
domini, quod per hoc patet, gratias enim agit Deo, scilicet de cibo
assumpto. I Tim. IV, 3: abstinere a cibis quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. Ps. XXI, 27:
edent pauperes et saturabuntur, et cetera. Ulterius quantum ad eum
qui sic iudicat omnem diem, ut scilicet omni die abstineat, subdit et
qui non manducat, id est abstinet omni die, domino, id est, ad
honorem domini, non manducat. Et hoc patet per hoc quod gratias agit
Deo qui sibi dedit voluntatem, et virtutem abstinendi. I Thess.
ult.: in omnibus gratias agite. Sed quod hic dicit apostolus de his
qui omni die vel abstinebant vel ab abstinentia cessabant, debet
intelligi quantum ad illud tempus in quo hoc non erat contrarium
statutis maiorum, nec communi consuetudini populi Dei. Deinde cum
dicit nemo enim vestrum sibi vivit, etc., probat idem ex intentione
fidelium. Et, primo, excludit inordinatam intentionem, dicens:
recte dico quod unusquisque domino suo stat aut cadit, nemo nostrum
sibi vivit vel naturali vita vel spirituali, de qua dicitur Hab.
II, 4: iustus autem meus ex fide vivit. Sibi, id est propter
seipsum, quia hoc esset frui seipso. I Cor. X, 33: non
quaerens quod mihi utile est. Ps. CXIII, 9: non nobis,
domine, non nobis, etc.; vel sibi, id est, secundum suam regulam,
sicut qui dicunt Sap. II, 11: sit fortitudo nostra lex
iniustitiae; vel sibi, id est suo iudicio, I Cor. c. IV, 3:
sed neque meipsum iudico. Et nemo moritur, scilicet morte corporali
vel morte spirituali peccando, vel etiam morte spirituali qua quis
moritur vitiis, puta in Baptismo, secundum illud supra VI, 7:
qui mortuus est iustificatus est a peccato; vel sibi, id est suo
iudicio, vel propter seipsum aut suo exemplo; sed exemplo Christi
moritur aliquis a vitiis. Rom. VI, 10: quod enim mortuus est
peccato, mortuus est semel; et infra: ita et vos existimate vos
mortuos esse peccato. Secundo ostendit qualis sit recta intentio
fidelium, dicens sive enim vivimus, vita corporali, domino vivimus,
id est ad gloriam domini; sive morimur, morte corporali, domino
morimur, id est ad honorem domini. Phil. I, 20: magnificabitur
Christus in corpore meo sive per mortem sive per vitam. Vel sic
exponatur quod dicit vivimus et morimur de vita et morte spirituali,
exponendum est quod dicit domino, id est iudicio domini qui constitutus
est a Deo iudex vivorum et mortuorum, ut dicitur Act. X, 42.
Deinde cum dicit sive ergo vivimus, etc., ostendit propositum ex
conditione fidelium. Et, primo, concludit ex praemissis conditionem
fidelium, scilicet quod non sunt sui, sed alterius. Illi enim qui
sui sunt, sicut liberi homines, sibi vivunt et sibi moriuntur. Quia
ergo dictum est quod fideles non sibi vivunt aut moriuntur sed domino,
concludit sic sive ergo vivimus, sive morimur, domini sumus, quasi
servi eius qui habet potestatem vitae et mortis. I Cor. VII,
23: pretio empti estis, nolite fieri servi. I Cor. VI, 20:
empti enim estis pretio magno. I Par. XII, 18: tui sumus, o
David, et tecum, fili Isai. Secundo assignat causam huius
conditionis, dicens in hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit,
id est hoc adeptus est sua morte et resurrectione, ut vivorum
dominaretur, quia resurrexit, vitam novam et perpetuam inchoando, et
mortuorum, quia mortem nostram moriendo destruxit. II Cor. c.
V, 15: pro quibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, iam non
sibi vivant, sed ei qui pro eis mortuus est, et resurrexit. Sic
igitur per omnia praedicta apostolus probavit, quod unusquisque domino
suo stat aut cadit, per hoc scilicet quod fideles gratias agunt Deo,
et quod domino vivunt et moriuntur, et quod domini sunt et in morte et
in vita. Deinde cum dicit tu autem quid iudicas, etc., ponit
tertiam rationem quae sumitur ex futuro iudicio. Et circa hoc tria
facit. Primo proponit superfluitatem praesentis iudicii, dicens tu
autem quid iudicas? Id est qua utilitate vel necessitate iudicas,
fratrem tuum, temere de occultis, quae tuo iudicio non sunt commissa?
Aut tu, alius qui iudicaris, quare spernis fratrem tuum, pro nullo
reputans ab eo iudicari? Mal. II, 10: quare despicit
unusquisque fratrem suum? Secundo praenuntiat futurum Christi
iudicium, quasi dicat: recte dico cur iudicas, quia non debes timere
quod absque iudicio remaneat, omnes enim stabimus ante tribunal
Christi. Dicitur enim tribunal Christi eius iudiciaria potestas,
sicut et Matth. c. XXV, 21 dicitur: cum venerit filius hominis
in maiestate sua, tunc sedebit super sedem maiestatis suae. Dicit
autem omnes stabimus, quasi iudicandi, tam boni quam mali, quantum ad
remunerationem vel punitionem. II Cor. V, v. 10: omnes nos
manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque
propria corporis prout gessit, sive bonum sive malum. Sed quantum ad
discussionem non omnes stabunt ut iudicandi, sed quidam consedebunt,
ut iudices. Matth. XIX, 28: sedebitis super sedes, iudicantes
duodecim tribus Israel. Tertio, ibi scriptum est enim, etc.,
probat quod dixerat. Et primo inducit auctoritatem; secundo infert
conclusionem, ibi itaque unusquisque, et cetera. Dicit ergo primo:
dictum est quod omnes stabimus ante tribunal Christi, et hoc patet per
auctoritatem sacrae Scripturae. Scriptum est enim, Is. XLV,
23, vivo ego, dicit dominus: quoniam mihi flectetur omne genu, et
omnis lingua confitebitur Deo. Littera nostra sic habet: in
memetipso iuravi, quia mihi curvabitur omne genu et iurabit omnis
lingua. Tria autem in his verbis ponuntur. Primo quidem iuramentum,
quod interdum in verbis Dei ponitur ad ostendendum id, quod dicitur,
firmum esse immutabilitate divini consilii, non autem esse mutabile
sicut ea quae praenuntiantur secundum causas inferiores, ut prophetia
comminationis. Unde dicitur in Ps. CIX, 4: iuravit dominus,
et non poenitebit eum. Homines autem, ut apostolus dicit Hebr.
VI, 16: per maiorem sui iurant. Quia vero Deus non habet
maiorem in quo maior firmitas consistat veritatis, per seipsum iurat.
Ipse autem est ipsa vita et fons vitae, secundum illud Deut.
XXX, 20: ipse est enim vita tua, et longitudo dierum tuorum,
etc., Ps. XXXV, 10: apud te est fons vitae, etc.; et ideo
forma iuramenti domini est vivo ego, quasi dicat: iuro per vitam qua
ego singulariter vivo. Secundo praenuntiatur subiectio communis
creaturae ad Christum, cum dicitur quoniam mihi, scilicet Christo,
flectetur omne genu. In quo designatur perfecta subiectio rationalis
creaturae ad Christum. Solent enim homines in signum subiectionis
maioribus flectere genua. Unde Phil. II, 10 dicitur: in nomine
Iesu omne genu flectatur caelestium, terrestrium et Infernorum.
Tertio praenuntiat fidei confessionem qua omnes gloriam Christi
confitebuntur. Unde sequitur et omnis lingua confitebitur Deo, id
est confitebitur Christum esse dominum, secundum illud Phil. II,
11: omnis lingua confiteatur, quia dominus noster Iesus Christus
in gloria est Dei patris. Omnis enim lingua intelligi potest
expressio cognitionis sive hominum, sive Angelorum, secundum illud I
Cor. XIII, 1: si linguis hominum loquar et Angelorum, et
cetera. Hoc autem impletur nunc in hac vita, non quantum ad singulos
homines sed quantum ad genera singulorum. De quolibet enim genere
hominum nunc aliqui Christo subiiciuntur et ei confitentur per fidem,
sed in futuro iudicio omnes et singuli ei subiicientur: boni quidem
voluntarie, mali autem inviti. Unde dicitur Hebr. II, 8: in eo
quod ei omnia subiecit, nihil dimisit non subiectum ei: nunc autem
necdum videmus omnia subiecta ei. Deinde, cum dicit itaque
unusquisque, etc., infert conclusionem ex dictis. Et primo
conclusionem intentam ex eo quod immediate dixerat, dicens itaque, ex
quo Christo flectitur omne genu, unusquisque nostrum per se reddet
rationem Deo, scilicet ante tribunal Christi. Matth. XII, v.
36: de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent Deo
rationem in die iudicii. Et XVIII, 23: assimilatum est regnum
caelorum homini regi qui voluit rationem ponere cum servis suis. Sed
videtur quod non quilibet per se rationem reddet, sed unus pro alio.
Hebr. ult.: obedite praepositis vestris et subiacete eis. Ipsi
enim pervigilant quasi rationem reddituri pro animabus vestris. Sed
dicendum quod in hoc ipso quod praelati pro aliis rationem reddent,
reddent rationem pro suis actibus quos circa subditos agere debuerunt.
Si enim fecerunt quod competebat eorum officio, non eis imputabitur si
subditi pereant. Imputaretur autem eis si negligerent facere quod
eorum officium requirebat. Unde dicitur Ezech. III, 18 s.:
si dicente me ad impium, morte morieris, non annuntiaveris ei, ipse
in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus, ipse
quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.
Secundo infert conclusionem principaliter intentam in tota praecedenti
parte, dicens non ergo amplius invicem iudicemus, scilicet temerario
iudicio, quod includitur rationibus supradictis. I Cor. IV, 5:
nolite ante tempus iudicare, et cetera.
|
|