|
Postquam apostolus prohibuit humana iudicia, hic prohibet scandalum
proximorum, et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit;
secundo manifestat propositum, ibi si enim propter cibum, et cetera.
Circa primum proponit tria. Primo enim docet scandala esse vitanda,
dicens: dixi quod non iudicetis invicem sed unusquisque de suis actibus
iudicare debet, ne sint in scandalum aliorum. Et hoc est quod dicit
sed hoc iudicate magis ne ponatis fratribus offendiculum, vel
scandalum. Scandalum autem, sicut dicit Hier. super Matthaeum,
notat offendiculum vel ruinam, quam impactionem pedis possumus dicere.
Unde scandalum est factum vel dictum minus rectum, praebens alicui
occasionem ruinae, ad similitudinem lapidis ad quem in via positum homo
impingit, et cadit. Maius autem aliquid videtur esse scandalum quam
offendiculum. Nam offendiculum potest esse quicquid retinet seu
retardat motum procedentis: scandalum autem, id est, impactio,
videtur esse cum aliquis disponitur ad casum. Non ergo debemus fratri
ponere offendiculum ut aliquid faciamus, unde impediatur proximus a via
iustitiae. Is. LVI, 14: auferte offendiculum de via populi
mei. Neque etiam debemus fratri ponere scandalum, aliquid faciendo,
unde ipse inclinetur ad peccatum. Matth. XVIII, 7: vae homini
illi per quem scandalum venit. Secundo docet id ex quo scandalum
putabatur esse, secundum suam naturam, sive secundum se licitum.
Circa quod sciendum est quod, sicut supra dictum est, apud Romanos
erant quidam ex Iudaeis ad fidem Christi conversi, qui cibos secundum
legem discernebant; alii vero habentes fidem perfectam indifferenter
omnibus cibis utebantur, quod quidem secundum se licitum erat. Unde
dicit scio et confido in domino Iesu, quia nihil est commune per
ipsum. Circa quod notandum est, sicut dicit Hier. super Matth.,
quod populus Iudaeorum partem Dei se esse iactans, communes cibos
vocat quibus omnes utuntur homines, verbi gratia suillam carnem,
lepores et huiusmodi; et caeterae gentes, quae talibus utebantur
cibis, non erant de parte Dei, ideo talis cibus immundus appellatur.
Quod ergo dicit nihil commune est, idem est ac si diceret: nihil
immundum est. Et hoc quidem apostolus, primum, dicit se scire, quia
ita est secundum rerum naturam, secundum illud I Tim. IV, 4:
omnis creatura Dei bona, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum
actione percipitur. Secundo dicit se confidere in Christo Iesu,
quia per seipsum nihil est commune, quia scilicet cibi secundum suam
naturam nunquam fuerunt immundi, vitabantur tamen aliquo tempore ut
immundi, secundum legis praeceptum propter figuram, sed hoc Christus
removit implendo omnes figuras. Et ideo apostolus per fiduciam quam
habet in domino Iesu, asserit nihil esse commune vel immundum per
ipsum, id est, ipso hoc faciente. Act. X, v. 15: quod Deus
purificavit, tu ne commune dixeris. Tertio ostendit quomodo hoc
posset esse per accidens illicitum, inquantum scilicet est contra
conscientiam manducantis. Unde dicit: dictum est quod nihil est
commune, sed hoc intelligendum est nisi ei qui, erronea conscientia,
aestimat quid, id est aliquid ciborum, commune esse, id est
immundum, illi commune est, id est ita est illicitum sibi, ac si
esset secundum se immundum. Tit. I, 15: omnia munda mundis,
coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum est, sed inquinata est
eorum mens, et conscientia. Et sic apparet quod aliquid, quod est
secundum se licitum, efficitur illicitum ei qui id contra suam
conscientiam agit, licet conscientia sua sit erronea, quod
rationabiliter accidit. Nam actus iudicantur secundum voluntatem
agentium, voluntas autem movetur a re apprehensa. Unde in id voluntas
tendit quod ei vis apprehensiva repraesentat, et secundum hoc
qualificatur, vel specificatur actio. Si igitur ratio alicuius
iudicet aliquid esse peccatum et voluntas feratur in id faciendum,
manifestum est quod homo habet voluntatem faciendi peccatum; et ita
actio eius exterior, quae informatur ex voluntate, est peccatum. Et
eadem ratione si aliquis aestimet id quod est veniale peccatum, esse
mortale peccatum, si hac conscientia durante illud faciat, manifestum
est quod elegit peccare mortaliter, et ita actio eius propter suam
electionem est peccatum mortale. Si tamen aliquis post factum habeat
conscientiam erroneam, per quam credat id quod est licitum a se factum
fuisse peccatum, vel quod est veniale fuisse mortale, non propter hoc
efficitur id quod est prius, vel peccatum, vel mortale, quia voluntas
et actio non informantur ex apprehensione sequenti, sed ex
praecedenti. Haec autem quae dicta sunt dubitationem non habent, sed
dubium potest esse, utrum si aliquis habeat erroneam conscientiam ut
credat esse necessarium ad salutem quod est peccatum mortale, puta si
aliquis aestimet se peccare mortaliter nisi furetur vel fornicetur,
utrum talis conscientia eum liget, ita scilicet si contra conscientiam
agat, mortaliter peccet. Et videtur quod non. Primo quidem quia lex
Dei quae prohibet fornicationem et furtum, fortius ligat, quam
conscientia. Secundo quia hoc posito esset perplexus, peccaret enim
et fornicando et non fornicando. Sed dicendum est quod etiam in per se
malis conscientia erronea ligat. In tantum enim conscientia ligat, ut
dictum est, inquantum ex hoc quod aliquis contra conscientiam agit,
sequitur quod habeat voluntatem peccandi; et ita si aliquis credat non
fornicari esse peccatum mortale, dum eligit non fornicari, eligit
peccare mortaliter, et ita mortaliter peccat. Et ad hoc etiam facit
quod hic dicit apostolus. Manifestum est enim quod discernere cibos
quasi necessarium ad salutem erat illicitum, quia nec Iudaeis
conversis etiam ante divulgationem Evangelii licebat servare legalia,
spem ponendo in eis, quasi essent necessaria ad salutem, ut
Augustinus dicit. Et tamen apostolus hic dicit quod si quis habens
conscientiam cogentem discernere cibos, quod est aestimare aliquid esse
commune, et non discernit eos, scilicet abstinendo ab eis, peccat ac
si manducaret immundum. Et ita etiam in per se illicitis conscientia
erronea ligat. Nec obstat quod primo obiicitur de lege Dei, quia
idem est ligamen conscientiae etiam erroneae et legis Dei. Non enim
conscientia dictat aliquid esse faciendum vel vitandum, nisi quia
credit hoc esse contra vel secundum legem Dei. Non enim lex nostris
actibus applicatur, nisi mediante conscientia nostra. Similiter etiam
nec obstat quod secundo obiicitur. Nihil enim prohibet aliquem esse
perplexum aliquo supposito, licet nullus sit perplexus simpliciter,
sicut sacerdos fornicarius, sive celebret Missam, sive non celebret
quando debet ex officio, peccat mortaliter; non tamen est perplexus
simpliciter, quia potest peccatum dimittere et celebrare. Et
similiter potest aliquis conscientiam erroneam dimittere, et a peccato
abstinere. Est autem adhuc alia dubitatio. Non enim dicitur
scandalizare qui facit opus rectum, licet etiam ex eo aliquis sumat
materiam scandali, legitur enim Matth. XV, v. 12 quod
Pharisaei audito verbo Christi, scandalizati sunt. Sed non
discernere cibos est opus rectum: ergo non est dimittendum propter
scandalum eius qui perversam conscientiam habet errans in fide. Nam
secundum hoc Catholici deberent abstinere a carnibus et matrimonio, ne
inde haeretici scandalizarentur secundum erroneam conscientiam. Sed
dicendum est quod aliquis scandalizare alium potest, non solum faciendo
aliquod malum, sed etiam aliquid faciendo quod habet speciem mali,
secundum illud I Thess. c. ult.: ab omni specie mali abstinete
vos. Dicitur autem aliquid habere speciem mali dupliciter. Primo
videlicet secundum opinionem eorum qui sunt ab Ecclesia praecisi;
secundo, secundum opinionem eorum qui adhuc ab Ecclesia tolerantur.
Infirmi autem in fide, aestimantes legalia esse observanda, adhuc
tolerabantur ab Ecclesia ante Evangelii divulgationem. Et ideo non
erat comedendum cum eorum scandalo de cibis in lege prohibitis.
Haeretici autem non tolerantur ab Ecclesia, et ideo de eis non est
similis ratio. Deinde cum dicit si enim propter cibum, etc.,
manifestat quod dixerat. Et primo primum, scilicet quod non sit
ponendum scandalum fratribus; secundo, secundum et tertium, quomodo
scilicet sit aliquid commune, ibi omnia quidem munda sunt, et cetera.
Circa primum ponit quatuor rationes quarum prima sumitur ex parte
charitatis, dicens si enim frater tuus contristatur, de hoc quod
reputat te peccare, propter cibum quem tu comedis, quem ipse reputat
immundum, iam non secundum charitatem ambulas, secundum quam aliquis
proximum suum diligit sicut seipsum. Et ita vitat eius contristationem
et non praefert cibum quieti fratris, quia, ut dicitur I Cor. c.
XIII, 5: charitas non quaerit quae sua sunt. Secundam rationem
ponit, ibi noli cibo tuo, etc., quae sumitur ex parte mortis
Christi. Videtur enim parum appretiare mortem Christi, qui pro cibo
fructum eius evacuare non recusat. Unde dicit noli cibo tuo, quem tu
scilicet indifferenter comedis non discernendo cibos, illum perdere,
id est scandalizare, pro quo, id est pro cuius salute, Christus
mortuus est. I Petr. III, 18: Christus semel mortuus est pro
peccatis nostris, iustus pro iniustis. Dicit autem illum perdi qui
scandalizatur, quia scandalum passivum sine peccato scandalizati esse
non potest. Ille enim scandalizatur qui occasionem sumit ruinae. I
Cor. c. VIII, 11: peribit infirmus in tua conscientia
frater, pro quo Christus mortuus est. Tertiam rationem ponit, ibi
non ergo blasphemetur, et cetera. Quae sumitur ex donis spiritualis
gratiae. Et primo ostendit inconveniens quod sequitur contra huiusmodi
dona ex eo quod alios scandalizamus; secundo manifestat quod dixerat,
ibi non enim, etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi itaque
quae pacis sunt sectemur, et cetera. Circa primum considerandum est,
quod ex hoc quod aliqui indifferenter cibis utebantur in primitiva
Ecclesia cum scandalo infirmorum, hoc inconveniens sequebatur, quod
infirmi fidem Christi blasphemabant, dicentes eam voracitatem ciborum
inducere contra legis mandatum. Et ideo apostolus dicit: ex quo per
dominum Iesum factum est quod nihil est commune, non ergo bonum
nostrum, id est fides vel gratia Christi, per quam libertatem a
caeremoniis consecuti estis, blasphemetur ab infirmis dicentibus eam
gulae hominum indulgere. Iac. c. II, 7: ipsi blasphemant nomen
bonum quod invocatum est super vos; de hoc bono dicitur in Ps.
LXXII, 28: mihi adhaerere Deo, bonum est. Deinde cum dicit
non enim, etc., manifestat quod dixerat, scilicet in quo bonum
nostrum consistat. Et primo ostendit in quo non consistat, dicens non
enim est regnum Dei esca et potus. Regnum autem Dei dicitur hic id
per quod Deus regnat in nobis et per quod ad regnum ipsius pervenimus;
de quo dicitur Matth. VI, 10: adveniat regnum tuum; et Mich.
IV, 7: regnabit dominus super omnes in monte Sion. Deo autem
coniungimur et subdimur per interiorem intellectum, et affectum, ut
dicitur Io. IV, 24: spiritus est Deus, et eos qui adorant
eum, in spiritu et veritate adorare oportet. Et inde est quod regnum
Dei principaliter consideratur secundum interiora hominis, non
secundum exteriora. Unde dicitur Lc. XVII, 21: regnum Dei
intra vos est. Ea vero quae sunt exteriora ad corpus pertinentia,
intantum ad regnum Dei pertinent, inquantum per ea ordinatur, vel
deordinatur interior affectus, secundum ea in quibus principaliter
consistit regnum Dei. Et ideo cum esca et potus ad corpus
pertineant, ipsa secundum se non pertinent ad regnum Dei, nisi
secundum quod eis utimur, vel ab eis abstinemus. Unde dicitur I
Cor. VIII, 8: esca autem nos non commendat Deo. Neque enim
si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus,
abundabimus. Pertinet tamen usus, vel abstinentia escae et potus ad
regnum Dei, inquantum affectus hominis circa hoc ordinatur, vel
deordinatur. Unde Augustinus dicit in libro de quaestionibus
Evangelii, et habetur hic in Glossa: iustificatur sapientia a filiis
suis qui intelligunt non in abstinendo, nec in manducando esse
iustitiam, sed in aequanimitate tolerandi inopiam, et in temperantia
non se corrumpendi per abundantiam atque importunitatem sumendi. Non
enim interest quomodo, ut in Glossa dicitur, quid alimentorum, vel
quantum quis accipiat, dummodo id faciat pro congruentia hominum cum
quibus vivit, et personae suae et pro valetudinis suae necessitate;
sed quanta facultate et severitate animi careat his, vel cum oportet
vel cum necesse est his carere. Secundo ostendit in quo consistat
bonum nostrum, quod regnum Dei vocat, dicens sed regnum Dei est
iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. Ut iustitia
referatur ad exteriora opera, quibus homo unicuique reddit quod suum
est et ad voluntatem huiusmodi opera faciendi, ut dicitur Matth.
VI, 33: primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius. Pax autem
referatur ad effectum iustitiae. Per hoc enim pax maxime perturbatur,
quod unus homo non exhibet alteri quod ei debet. Unde dicitur Is.
c. XXXII, 17: opus iustitiae pax. Gaudium autem referendum
est ad modum quo sunt iustitiae opera perficienda; ut enim dicit
philosophus in I Ethic.: non est iustus qui non gaudet iusta
operatione. Unde et in Ps. XCIX, v. 2 dicitur: servite
domino in laetitia. Causam autem huius gaudii exprimit dicens in
spiritu sancto. Est enim spiritus sanctus quo charitas Dei
diffunditur in nobis, ut dicitur supra V, 6. Illud enim est
gaudium in spiritu sancto, quod charitas parit, puta cum aliquis
gaudet de bonis Dei et proximorum. Unde I Cor. XIII, 6
dicitur, quod charitas non gaudet super iniquitate, congaudet autem
veritati. Et Gal. V, 22 dicitur: fructus autem spiritus est
charitas, gaudium, pax. Haec autem tria quae hic tanguntur,
imperfecte quidem in hac vita habentur, perfecte autem quando sancti
possidebunt regnum Dei sibi paratum, ut dicitur Matth. XXV,
34. Ibi erit perfecta iustitia absque omni peccato. Is. LX,
21: populus tuus omnes iusti. Ibi erit pax absque omni
perturbatione timoris. Is. c. XXXII, 18: sedebit populus
meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiduciae. Ibi erit
gaudium. Is. XXXV, 10: gaudium et laetitiam obtinebunt, et
fugiet dolor et gemitus. Tertio probat quod dixerat, scilicet quod in
his regnum Dei consistit. Ille enim homo videtur ad regnum Dei
pertinere, qui placet Deo et a sanctis hominibus approbatur; sed hoc
illi contingit in quo invenitur iustitia, pax et gaudium: ergo in his
est regnum Dei. Dicit ergo: dictum est quod regnum Dei est
iustitia, pax et gaudium in spiritu sancto, qui ergo in hoc servit
Christo, qui est rex huius regni, secundum illud Col. I, 13:
transtulit nos in regnum filii dilectionis suae, ut scilicet vivat in
iustitia, pace et spirituali gaudio, placet Deo, qui est huius regni
auctor, Sap. IV, 10: placens Deo factus dilectus et probatus
est hominibus, id est ab eis approbatur, qui sunt huius regni
participes. Eccli. XXXI, 10: qui probatus est in illo, et
perfectus inventus est. Deinde cum dicit itaque, etc., infert
admonitionem intentam, dicens: ex quo regnum Dei consistit in
iustitia, pace et spirituali gaudio, itaque, ut ad regnum Dei
pervenire possimus, sectemur ea quae pacis sunt, id est ea studeamus
adimplere per quae Christianorum pacem conservemus, Hebr. XII,
v. 14: pacem sequimini et sanctimoniam, et cetera. Custodiamus
invicem ea quae sunt aedificationis, id est ea per quae invicem nos
aedificemus, id est bonum conservemus, et in melius provocemur. I
Cor. XIV, 12: ad aedificationem Ecclesiae quaerite ut
abundetis. Quod quidem fiet si in iustitia et spirituali gaudio
vixerimus. Quartam rationem ponit, ibi noli propter escam, et
cetera. Quae sumitur ex reverentia divinorum operum, quibus hoc
reverentiae debemus, ut ea quae Deus operatur non debeamus destruere
propter aliquod commodum corporale. Et hoc est quod dicit noli propter
escam, quae ad corporis utilitatem pertinet, destruere opus Dei.
Quod quidem non intelligitur de quocumque Dei opere. Nam omnia quae
in cibum hominis veniunt, Dei opera sunt, sicut terrae nascentia et
animalium carnes, quae sunt hominibus in cibum a Deo concessa, ut
patet Gen. c. I, 29 et IX, 3. Sed intelligitur de opere
gratiae, quod in nobis ipsis specialiter operatur. Phil. II,
13: Deus enim est qui operatur in nobis velle et perficere pro bona
voluntate. Hoc igitur opus Dei non debemus in proximo destruere
propter escam nostram, sicut facere videbantur illi qui, turbatione et
scandalo proximorum, indifferentibus utebantur.
|
|