|
Postquam apostolus posuit rationem ad ostendendum, quod non debemus
cum scandalo proximorum indifferenter sumere omnia, hic ostendit
qualiter aliqui cibi possunt esse mundi et immundi. Et circa hoc duo
facit. Primo proponit quae sunt munda ex sua natura, dicens omnia
quidem, quae scilicet ad escam hominis pertinere possunt, munda sunt,
scilicet ex sui natura, quia ex sui natura non habent quod animam
hominis inquinent, secundum illud Matth. XV, 11: non enim omne
quod intrat in os inquinat hominem. I Tim. IV, 4: omnis
creatura Dei bona. Dicebantur autem in lege quaedam immunda, non
natura, sed significatione, ut patet Lev. XI, 2 ss. Sed et
hanc immunditiam Christus removit, implendo veteris legis figuras.
Unde dictum est Petro, Act. X, 15: quod Deus purificavit, tu
ne commune dixeris, id est immundum. Secundo, ibi sed malum est
homini, etc., ostendit qualiter aliquis cibus homini possit fieri
immundus, ut scilicet ex eius esu secundum animam inquinetur, quod
quidem ostendit fieri dupliciter. Primo ex eo quod aliquis cibum
quemcumque cum scandalo proximorum manducat; secundo ex eo quod contra
conscientiam manducat, ibi beatus qui non iudicat, et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit quid circa esum ciborum sit malum,
dicens: licet omnia ex sui natura sint munda, sed tamen malum est
homini qui manducat, quemcumque cibum, per offendiculum, id est, cum
confusione et scandalo proximorum. Matth. XVIII, 7: vae
homini illi per quem scandalum venit. Secundo ostendit quid circa
huiusmodi usum ciborum sit bonum, dicens bonum est non manducare carnem
et non bibere vinum; quorum primum praecipuum esse videtur inter
cibos, secundum inter potus. Et ab his quidem abstinere ponit bonum
esse, vel propter carnis concupiscentiam edomandam, secundum illud
Eph. V, 18: nolite inebriari vino in quo est luxuria; vel etiam
ut homo reddatur habilior ad spiritualia contemplanda, secundum illud
Eccle. II, 3: cogitavi a vino abstrahere carnem meam, ut animum
meum transferrem ad sapientiam. Sed hoc non intendit hic apostolus
dicere, sed quod bonum est his non uti cum scandalo proximorum, quod
quidem apparet ex hoc quod subditur neque in quo frater tuus
offenditur, et cetera. Quod dico, non solum dico de vino et carnibus
quod bonum est eis non uti, sed quocumque alio cibo; frater tuus
offenditur, id est turbatur contra te, quasi illicite agentem, per
quod pax eius perturbatur, aut scandalizatur, id est, ad casum
peccati provocatur, propter quod laeditur eius iustitia, aut
infirmatur, id est saltem in dubitationem venit, utrum hoc quod agitur
sit licitum, per quod eius spirituale gaudium diminuitur. Unde et
ipse apostolus dicit I Cor. VIII, 13: si esca scandalizat
fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum
scandalizem. Sed cum licitum sit his cibis uti, si est ab his
abstinendum propter hoc quod vitetur scandalum proximorum, videtur pari
ratione quod ab omnibus licitis quae non sunt necessaria ad salutem,
sicut sunt necessaria iustitia, pax et spirituale gaudium, sit propter
proximorum scandalum abstinendum. Et ita videtur quod homini non
liceat sua repetere cum scandalo proximi. Sed dicendum est quod si
scandalum ex infirmitate vel ex ignorantia proveniat eorum qui propter
hoc scandalizantur, ad vitandum hoc scandalum, debet homo a licitis
abstinere, si non sunt necessaria ad salutem. Hoc enim est scandalum
pusillorum, quod dominus vitari iubet, Matth. XVIII, 10:
videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Si vero huiusmodi
scandalum ex malitia proveniat eorum qui scandalizantur, tale scandalum
est quasi Pharisaeorum, quod dominus, Matth. c. XV, 12 ss.,
docuit esse contemnendum. Unde ad vitandum huiusmodi scandalum non
oportet a licitis abstinere. Sed tamen circa scandalum pusillorum
attendendum est, quod propter illud vitandum tenetur homo usum
licitorum differre, quousque reddita ratione hoc scandalum amoveri
possit. Si vero ratione reddita, adhuc scandalum maneat, iam non
videtur ex ignorantia vel ex infirmitate procedere sed ex malitia: et
sic iam pertinebit ad scandalum Pharisaeorum. Tertio excludit quamdam
excusationem. Posset enim aliquis dicere: licet proximus
scandalizetur de hoc quod indifferenter ego cibis utor, tamen ad
ostensionem meae fidei, per quam certum est hoc mihi licere, volo
indifferenter cibis uti. Sed hanc rationem excludens apostolus dicit
tu, qui scilicet indifferenter cibis uteris, fidem habes, rectam apud
temetipsum, per quam constat licitum esse his cibis uti. Bona quidem
et laudabilis est fides ista, sed habe eam in occulto, coram Deo,
cui talis fides placet, Eccli. I, 34 s.: beneplacitum est Deo
fides et mansuetudo. Quasi dicat: non oportet quod fidem istam
manifestes per operis executionem, ubi hoc fit cum scandalo
proximorum. Sed contra videtur esse quod dicitur supra X, 10:
corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Non
ergo videtur quod sufficiat corde solum coram Deo fidem habere, sed
oportet huiusmodi fidem proximo manifestare, confitendo. Dicendum est
autem quod eorum quae sunt fidei, quaedam sunt quae non sunt perfecte
per Ecclesiam manifestata, sicut in primitiva Ecclesia nondum erat
perfecte declaratum apud homines quod illi qui erant ex Iudaeis
conversi non tenerentur legalia observare, et sicut tempore Augustini
nondum erat per Ecclesiam declaratum quod anima non esset ex traduce.
Unde in huiusmodi sufficit homini quod fidem habeat coram Deo, nec
oportet quod fidem suam propalet cum scandalo proximorum, nisi forte
apud eos qui habent de fide determinare. Quaedam vero sunt ad fidem
pertinentia iam per Ecclesiam determinata, et in talibus non sufficit
fidem habere coram Deo, sed oportet quod coram proximo fidem quis
confiteatur, quantumcumque ex hoc aliquis scandalizetur, quia veritas
doctrinae non est dimittenda propter scandalum, sicut nec Christus
veritatem suae doctrinae propter scandalum Pharisaeorum dimisit, ut
habetur Matth. c. XV, 12 ss. Sciendum etiam quod licet circa
talia oporteat quod homo fidem suam manifestet confessione verborum,
non tamen oportet quod eam manifestet executione operis, sicut si
aliquis tenet fide uti matrimonio esse licitum, non requiritur ab eo
quod matrimonio utatur ad fidei suae manifestationem. Et sic etiam non
requirebatur ab eis, qui rectam fidem habebant, quod fidem suam usu
ciborum manifestarent. Poterant enim manifestare verbotenus
confitendo. Deinde cum dicit beatus qui non iudicat, etc., ostendit
quomodo ciborum usus efficitur aliquibus immundus, ex eo quod est
contra conscientiam. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quid
circa hoc sit bonum, ut scilicet de eo quod homo non facit non habeat
conscientiam remordentem. Unde dicit beatus qui non iudicat
semetipsum, id est cuius conscientia eum non reprehendit vel
condemnat, in eo quod probat, id est approbat esse faciendum. Sed
hoc est intelligendum, si recta fide approbet esse aliquid faciendum.
Si autem falsa opinione approbat aliquid esse faciendum, puta si
arbitratur obsequium se praestare Deo, de eo quod discipulos Christi
interficit, ut dicitur Io. XVI, 2, non excusatur ex eo quod
circa hoc non iudicat semetipsum; imo beatior esset si circa hoc eum
conscientia reprehenderet, inquantum per hoc a peccato magis
prohiberetur. Sed in his quae sunt licita, est intelligendum quod hic
apostolus dicit. Hoc enim ad gloriam hominis pertinet quod eum sua
conscientia non reprehendat. II Cor. I, 12: gloria nostra haec
est, testimonium conscientiae nostrae. Iob XXVII, 6: neque
enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Secundo ostendit quid
circa hoc sit malum, ut scilicet contra conscientiam agat. Unde dicit
qui autem discernit, id est, qui habet opinionem falsam quod oportuit
cibos discernere, si manducaverit, scilicet cibos quos reputat esse
illicitos, damnatus est, ex hoc quod quantum in ipso est, habet
voluntatem faciendi quod est illicitum, et sic delinquit proprio
iudicio condemnatus, ut dicitur Tit. III, 11. Tertio assignat
causam eius quod dixerat dicens quia non ex fide; ideo scilicet
condemnatus est. Potest autem hic fides dupliciter accipi: uno modo
de fide quae est virtus, alio modo secundum quod fides dicitur
conscientia. Et hae duae acceptiones non differunt nisi secundum
differentiam particularis et universalis. Id enim quod universaliter
fide tenemus, puta usum ciborum esse licitum vel illicitum,
conscientia applicat ad opus quod est factum vel faciendum. Dicitur
ergo, ideo eum qui manducat et discernit, esse condemnatum, quia hoc
non est ex fide, imo est contra fidem, id est contra veritatem fidei
et contra conscientiam facientis. Hebr. XI, 6: sine fide
impossibile est placere Deo. Et quod haec sit sufficiens causa
condemnationis, ostendit subdens omne autem quod non est ex fide
peccatum est. Ex quo videtur quod, sicut dicitur in Glossa omnis
vita infidelium peccatum sit, sicut omnis vita fidelium est meritoria,
inquantum ad Dei gloriam ordinatur, secundum illud I Cor. c. X,
31: sive manducatis, sive bibitis, sive aliquid aliud facitis,
omnia in gloriam Dei facite. Sed dicendum est quod aliter se habet
fidelis ad bonum, et infidelis ad malum. Nam in homine qui habet
fidem formatam nihil est damnationis, ut supra VIII, 1 dictum
est. Sed in homine infideli cum infidelitate est bonum naturae. Et
ideo cum aliquis infidelis ex dictamine rationis aliquod bonum facit,
non referendo ad malum finem, non peccat. Non tamen opus eius est
meritorium, quia non est gratia informatum. Et hoc est quod in
Glossa dicitur: nihil bonum est sine summo bono, id est, nullum
bonum meritorium est sine gratia Dei, et ubi deest agnitio vitae
aeternae et incommutabilis veritatis, quae scilicet est per fidem,
falsa virtus est in optimis moribus, inquantum scilicet non refertur ad
finem beatitudinis aeternae. Cum vero homo infidelis aliquid agit ex
eo quod infidelis est, manifestum est quod peccat. Unde in Glossa
cum dicitur: opus omne quod non est ex fide, peccatum est, sic est
intelligendum: omne quod est contra fidem vel contra conscientiam,
peccatum est, et si ex genere suo bonum esse videatur, puta si
Paganus ad honorem suorum deorum virginitatem servet, vel eleemosynam
det, hoc ipso peccat. Tit. I, 15: coinquinatis et infidelibus
nihil mundum est, sed inquinatae sunt eorum et mens, et conscientia.
|
|