|
Supra apostolus docuit quod maiores debent scandala infirmorum vitare,
hic docet quod maiores debent etiam infirmitates minorum sustinere. Et
circa hoc duo facit. Primo proponit admonitionem; secundo manifestat
eam, ibi unusquisque vestrum, et cetera. Ista admonitio duo
continet, quorum primum pertinet ad exteriorem exhibitionem. Unde
dicit: non solum debemus scandala infirmorum vitare, sed etiam nos qui
sumus firmiores in fide, debemus sustinere imbecillitates infirmorum.
Sicut enim in materiali aedificio eliguntur aliqua firmiora ad
sustinendum totum aedificii pondus quod ex fragiliori materia
superponitur, sicut sunt fundamenta et columnae; ita etiam in
spirituali Ecclesiae aedificio, non solum eliguntur, sed efficiuntur
aliqui firmiores, ut sustineant pondus aliorum. Unde in Ps.
LXXVI, 4 dicitur: ego confirmavi columnas eius. Et Gal.
VI, 2: alter alterius onera portate. Sustinent autem firmiores
imbecillitates infirmorum, dum eorum defectus patienter ferunt, et pro
posse sublevare nituntur. Secundum autem pertinet ad interiorem
intentionem. Unde dicitur: et non debemus nobis placere, ita
scilicet ut semper illud velimus impleri quod nobis placet, sed debemus
condescendere voluntatibus aliorum, ut faciamus ea quae aliis placent
et quae eis sunt utilia. I Cor. X, 33: sicut et ego per omnia
omnibus placeo. Deinde cum dicit unusquisque vestrum, etc.,
manifestat propositam admonitionem, et primo quantum ad secundam
partem; secundo quantum ad primam, ibi propter quod suscipite
invicem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo exponit quod
dixerat; secundo rationem inducit, ibi etenim Christus non sibi, et
cetera. Dicit ergo primo: ita dictum est quod nos non debemus nobis
placere, et hoc quidem est, quia unusquisque nostrum, qui sumus
firmiores, debet placere proximo suo infirmo, id est, condescendere
ei in his quae ei placent, non tamen in his quae mala sunt, sicut
Is. XXX, 10 quidam requirunt: loquimini nobis placentia, et
cetera. Et ideo subdit in bonum. Similiter etiam non debemus
intendere ut hominibus placeamus propter humanum favorem vel gloriam,
cum in Ps. LII, 6 dicatur: Deus dissipavit ossa eorum qui
hominibus placent, sed ad honorem Dei, et utilitatem proximorum.
Unde subdit ad aedificationem, id est propter hoc quod aliorum
voluntati condescendentes, ipsi aedificentur in fide et dilectione
Christi. Supra XIV, 19: quae aedificationis sunt, invicem
custodiamus. Deinde, cum dicit etenim Christus, assignat rationem
eius quod dixerat exemplo Christi. Et primo proponit exemplum
Christi; secundo ostendit eius exemplum esse a nobis imitandum, ibi
quaecumque scripta sunt; tertio subiungit rationem, ut id implere
possimus, ibi Deus autem pacis et cetera. Circa primum duo facit.
Primo proponit exemplum, dicens: dictum est quod non debemus nobis
placere, scilicet secundum nostram privatam voluntatem, etenim
Christus, qui est caput nostrum, non sibi placuit, dum elegit pati
pro nostra salute, et ea quae suae propriae voluntati erant contraria,
scilicet naturali voluntati humanae, ut impleret divinam, quae sibi et
patri erat communis, secundum illud Matth. XXVI, 42: non mea
voluntas, sed tua fiat. Secundo ad hoc auctoritatem inducit, dicens
sed sicut scriptum est in Psalmo ex persona Christi dicentis ad
patrem: o pater, improperia Iudaeorum improperantium tibi, id est,
te blasphemantium per sua mala opera et per hoc quod veritati tuae
doctrinae contradicunt, ceciderunt super me, quia videlicet opprimere
me voluerunt, quia voluntatem tuam eis proponebam, et eorum mala opera
redarguebam. Io. XV, 24: sed oderunt me et patrem meum.
Potest et hoc referri ad peccata totius humani generis, quia omnia
peccata quodammodo sunt improperia Dei, inquantum per ea lex Dei
contemnitur. Is. I, 4: dereliquerunt dominum, blasphemaverunt
sanctum Israel. Sic ergo improperia improperantium Deo ceciderunt
super Christum, inquantum ipse pro peccatis omnium mortuus est. Is.
c. LIII, 6: Deus posuit in eo iniquitates omnium nostrum. I
Petr. II, 24: peccata nostra pertulit in corpore suo super
lignum. Deinde, cum dicit quaecumque enim scripta sunt, etc.,
ostendit quod hoc exemplum Christi sit nobis imitandum, dicens
quaecumque enim scripta sunt in sacra Scriptura, vel de Christo vel
de membris eius, scripta sunt ad nostram doctrinam. Nulla enim
necessitas fuit haec scribere, nisi propter nos, ut ex his
instruamur. II Tim. III, v. 16: omnis Scriptura divinitus
inspirata, utilis est ad docendum et erudiendum, et cetera. Quid
autem in Scripturis ad nostram doctrinam contineatur, ostendit subdens
ut per patientiam et consolationem Scripturarum, id est quas
Scripturae continent. Continetur enim in sacra Scriptura patientia
sanctorum in malis sustinendis. Iac. ult.: patientiam Iob
audistis. Continetur etiam in eis consolatio, quam Deus eis
exhibuit, secundum illud Ps. XCIII, 19: secundum
multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae
laetificaverunt animam meam. Unde et I Petr. I, 11 dicitur:
praenuntians eas, quae in Christo sunt, passiones, quod pertinet ad
patientiam, et posteriores glorias, quod pertinet ad consolationem.
Quem autem fructum ex hac doctrina suscipiamus, ostendit subdens spem
habeamus. Per hoc enim quod ex sacra Scriptura instruimur eos, qui
patienter propter Deum tribulationes sustinuerunt, divinitus
consolatos fuisse, spem accipimus, ut et ipsi consolemur, si in ipsis
fuerimus patientes. Iob XIII, 15: et si occiderit me, in ipso
sperabo. Deinde cum dicit Deus autem patientiae, etc., quia
videbatur nimis arduum ut purus homo possit exemplum Christi imitari,
secundum illud Eccle. II, 12: quid est homo ut sequi possit
regem, factorem suum? Ideo adhibet orationis suffragium, dicens
Deus autem patientiae, scilicet dator, Ps. LXX, v. 5: tu es
patientia mea, et solatii, idest qui spiritualem consolationem
largitur, II Cor. c. I, 3: pater misericordiarum et Deus
totius consolationis, det vobis, a quo est omne datum optimum, ut
dicitur Iac. I, 17, idipsum sapere in alterutrum, idest ut
invicem idem sapiatis, II Cor. ult.: idem sapite, pacem habete,
non quidem secundum consensum in peccatum, sed secundum Iesum
Christum, de quo dicitur Eph. II, 14: ipse est pax nostra,
qui fecit utraque unum. Ut, per hoc quod idem sapiatis, unanimes,
existentes per fidem et charitatis consensum, secundum illud Ps.
secundum aliam litteram: qui habitare facit unanimes in domo, uno
ore, idest una oris confessione, quae ex unitate fidei procedit, I
Cor. I, 10: idipsum dicatis omnes; ut, pro conformitate
cordis, honorificetis Deum, omnium creatorem, idipsum etiam
existentem patrem domini nostri Iesu Christi, per quem nos sibi in
filios adoptavit. I Reg. II, 30: qui honorificaverit me,
honorificabo eum. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor meus?
Deinde, cum dicit propter quod suscipite invicem, manifestat primam
partem admonitionis, in qua dixerat quod firmiores debent
imbecillitatem infirmorum sustinere. Et circa hoc duo facit. Primo
resumit admonitionem; secundo inducit rationem exemplo Christi, ibi
sicut et Christus, etc.; tertio subiungit rationem, ibi Deus autem
spei, et cetera. Dicit ergo primo propter quod, id est, quia ea
quae scripta sunt ad nostram doctrinam ordinantur, scilicet exempla
Christi et aliorum sanctorum, consequenter, suscipite invicem,
secundum charitatis affectum, ut scilicet unus sustineat ea quae sunt
alterius, sicut vult se sustineri quantum charitas permittit: et unus
alium etiam suscipiat ad adiuvandum et promovendum. Supra c. XIV,
1: infirmum in fide suscipite. Deinde, cum dicit sicut et Christus
suscepit vos, etc., assignat rationem exemplo Christi. Et,
primo, ponit eius exemplum, dicens sicut et Christus suscepit vos,
scilicet in sua protectione et cura. Is. XLII, 1: ecce servus
meus, suscipiam eum. Lc. I, 54: suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae suae. Et hoc in honorem Dei, in quem omnia
referebat. Io. VIII, 49: honorifico patrem meum, et vos
inhonorastis me. Ex quo datur intelligi, quod nos invicem debemus
suscipere in his quae pertinent ad honorem Dei. Secundo, ibi dico
enim Christum, etc., manifestat quod dixerat. Et primo quidem
quantum ad Iudaeos; secundo, quantum ad gentiles, ibi gentes autem,
et cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod Christus vos suscepit,
qui estis congregati in unitate fidei ex Iudaeis et gentibus. Et hoc
patet quantum ad utrosque. Dico, ergo, Christum ministrum fuisse
circumcisionis. Est enim ipse auctor fidei quantum ad omnes, secundum
illud Hebr. XII, 2: aspicientes in auctorem fidei, et cetera.
Sed in propria persona non exhibuit seipsum nisi Iudaeis, secundum
illud Matth. XV, 24: non sum missus nisi ad oves quae perierunt
domus Israel. Is. XLII, 2: non audietur vox eius foris. Et
hoc quidem propter veritatem Dei, ut scilicet veritas Dei
promittentis comprobaretur. Supra III, 4: est autem Deus
verax. Unde subdit ad confirmandas promissiones patrum, id est, ut
per hoc implerentur promissiones patribus factae. Lc. I, v. 69:
erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui; sicut locutus est
per os sanctorum. II Cor. I, 20: quotquot sunt promissiones
Dei, in illo est. Deinde, cum dicit gentes autem, etc., ostendit
etiam gentes susceptas a Christo. Et primo proponit quod intendit;
secundo confirmat per auctoritatem, ibi sicut scriptum est, et
cetera. Dicit ergo: ita dictum est quod Christus suscepit Iudaeos
propter veritatem Dei, ut promissiones patrum implerentur, gentibus
autem non erant promissiones factae. Unde hoc non habet locum quantum
ad gentiles, sed sunt propter misericordiam suscepti. Et hoc est quod
dicit gentes autem debent honorare Deum super misericordia eis exhibita
per Christum, quia licet eis personaliter non praedicaverit, ad eos
tamen discipulos suos misit, qui in gentibus ministerium exercuerunt,
sicut ipse exercuerat in Iudaeis, secundum illud Matth. ult.:
euntes docete omnes gentes. Et de hac misericordia dicitur in Ps.
XXXII, 5: misericordia domini plena est terra. Lc. I,
50: misericordia eius a progenie in progenies timentibus eum, et
cetera. Sic ergo apostolus conversionem Iudaeorum attribuit veritati
divinae, conversionem gentilium divinae misericordiae. Contra quod
videtur esse quod dicitur in Ps. XXIV, 10: universae viae
domini misericordia et veritas. Sed dicendum est quod per hoc quod
ascribit vocationem Iudaeorum divinae veritati, non excludit
misericordiam, quia et apostolus ex Iudaeis natus dicit I Tim. I,
13: misericordiam consecutus sum. Et hoc ipsum misericordiae fuit
quod Deus patribus promissiones facit de posterorum salute. Similiter
etiam per hoc quod vocationem gentium ascribit divinae misericordiae,
non excludit totaliter divinam veritatem, quia hoc ipsum ad divinam
veritatem pertinebat, quod propositum suum de salvatione gentium
implevit, quod dicit apostolus ad Eph. III, 9 esse sacramentum
absconditum a saeculis in Deo. Sed aliquis modus veritatis, scilicet
pro impletione promissorum, consideratur in vocatione Iudaeorum, qui
non consideratur in vocatione gentium, quibus promissiones non sunt
factae. Deinde, cum dicit sicut scriptum est, etc., confirmat quod
dixerat de conversione gentium, per auctoritatem. Licet enim gentibus
non fuerit repromissa vocatio ad fidem Christi, non tamen ex improviso
accidit, sed fuit praenuntiata vaticiniis prophetarum. Inducit autem
quatuor auctoritates, quarum prima continet gratiarum actiones Christi
ad patrem, pro conversione gentium per ipsum facta. Unde dicit sicut
scriptum est, in Ps. XVII, 50 ex persona Christi: constitues
me in caput gentium, et ab insurgentibus in me Iudaeis exaltabis me.
O Deus pater, ego Christus confitebor tibi, confessione gratiarum
actionis, in gentibus, id est pro gentium conversione per me facta,
et cantabo nova quadam mentis exultatione nomini tuo, quod eis
manifestum est, secundum illud Io. XVII, v. 6: manifestavi
nomen tuum hominibus quos dedisti mihi. Vel aliter: confitebor tibi
in gentibus, id est, faciam quod tibi gentes confiteantur confessione
fidei, Ps. LXVI, 4: confiteantur tibi populi, Deus,
confiteantur tibi populi omnes, et nomini tuo cantabo, id est faciam
quod gentes cantent tibi canticum quod consistit in exultatione spiritus
renovati. Ps. XCV, 1: cantate domino canticum novum, cantate
domino, omnis terra. Secunda auctoritas continet adunationem gentium
et Iudaeorum. Unde subdit et iterum dicit, Scriptura, o gentes
quae eratis alienae, a conversatione Israel, ut dicitur Eph. II,
12, laetamini, gentes, cum plebe eius, idest simul communem
exultationem assumatis cum Iudaeis, qui olim erant plebs eius. Is.
IX, 3: laetabuntur coram te, sicut qui laetantur in messe. Io.
X, 16: fiet unum ovile et unus pastor. Nostra autem littera
habet: laetamini cum Ierusalem et exultate in ea, omnis qui diligitis
eam. Tertia autem auctoritas continet devotionem gentium ad Deum.
Unde subdit et iterum scriptum est in Psalmis laudate, omnes gentes,
dominum, scilicet eius bonitatem confitentes, Ps.: a solis ortu
usque ad occasum laudabile nomen domini; et omnes populi, non solum
populus Iudaeorum, magnificate eum, id est credite esse magnum, id
est quod sua magnitudine omnem laudem excedat. Eccli. XLIII,
v. 33: benedicentes dominum, exaltate illum quantum potestis:
maior enim est omni laude. Matth. I, 11: ab ortu solis usque ad
occasum magnum est nomen meum in gentibus. Quarta auctoritas continet
reverentiam gentium ad Christum. Unde subditur et rursus Isaias ait
erit radix Iesse. In quo praenuntiat Christi originem, ex David
semine nasciturum. Iesse namque fuit pater David. Dicit ergo erit
radix Iesse, ex cuius semine Christus nascetur. Is. XI, 10:
egredietur virga de radice Iesse, et flos, et cetera. Vel Christus
erit radix Iesse, quia licet ex Iesse processerit secundum carnis
originem, tamen sua virtute Iesse sustentavit et gratiam ei influxit.
Supra XI, 18: non tu radicem portas, sed radix te. Deinde
tangit Christi officium, subdens et qui exurget in tantam gratiae
excellentiam, ut possit regere gentes, eos divino cultui subiugando,
quod nullus ante eum facere potuit. Ps. II, 8: dabo tibi gentes
haereditatem tuam. Reges eos in virga ferrea. Ultimo ponit
devotionem gentium ad Christum, dicens in eum gentes sperabunt, ut
scilicet per eum haereditatem caelestis gloriae consequantur. I
Petr. I, 3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu
Christi ex mortuis. Deinde, cum dicit Deus autem spei, etc.,
subiungit orationem, dicens: dictum est quod in Christum gentes
sperabunt. Deus autem spei, id est, qui nobis hanc spem infundit,
secundum illud Ps. LXX, 5: spes mea, domine. Vel Deus spei,
i. e., in quo sperandum est, repleat vos omni gaudio, scilicet
spirituali, quod est de Deo, Nehem. c. VIII, 10: gaudium
enim domini est fortitudo vestra, et pace per quam homo in seipso et ad
Deum et proximum est pacatus, Ps. CXVIII, 165: pax multa
diligentibus legem tuam, domine; in credendo, quasi dicat: ut cum
hoc quod creditis, etiam pacem et gaudium habeatis, quae quidem sunt
charitatis effectus, secundum illud Gal. V, 22: fructus autem
spiritus sunt charitas, gaudium, pax. Unde patet quod a Deo, qui
est dator spei, optat eis ut cum fide habeant charitatem, per quam
fides operatur, ut habetur Gal. V, 6, ne fides eorum sit informis
et mortua: quia fides sine operibus mortua est, ut dicitur Iac.
II, 26. Et ut sic per plenitudinem harum virtutum abundetis,
proficiendo de bono in melius, non solum in spe, sed etiam in virtute
spiritus sancti, id est in charitate, quae in cordibus nostris
diffunditur per spiritum sanctum, ut supra V, 5 dictum est. II
Cor. IX, 8: potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere
in nobis.
|
|