|
Postquam apostolus generalibus admonitionibus Romanos instruxerat,
hic incipit eis quaedam familiaria scribere. Et primo quaedam
pertinentia ad seipsum; secundo, quaedam pertinentia ad alios ibi
cap. XVI commendo autem vobis Phoeben, et cetera. Circa primum
tria facit. Primo excusat praesumptionem de hoc quod eos instruxerat
et reprehenderat; secundo excusat suam tarditatem circa visitationem
eorum, ibi propter quod plurimum impediar; tertio petit suffragia
orationum ipsorum, ibi obsecro autem vos, fratres, et cetera. Et
circa primum duo facit. Primo excludit oppositam causam instruendi et
arguendi eos; secundo assignat veram causam, ibi audacius enim scripsi
vobis, fratres, ex parte, et cetera. Circa primum considerandum
est, quod aliquis posset credere apostolum ideo scripsisse Romanis,
quia aestimaret illum esse apud Romanos qui posset instruere et
corrigere. Sed hoc ipse excludit, dicens certus sum enim, fratres
mei, per ea quae de vobis audivi, quoniam idonei estis ad admonendum
eos qui inter vos admonitione indigent. Ad hoc autem ut aliquis recte
admoneat duo requiruntur, quorum primum est ut non ex odio vel ira,
sed ex dilectione moneat secundum illud Ps. CXL, 6: corripiet me
iustus in misericordia. Et Gal. VI, 1: vos qui spirituales
estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Et quantum ad hoc
dicit quoniam et ipsi pleni estis dilectione. Ez. X, 2: imple
manum tuam prunis ignis quae sunt inter Cherubim, qui est ignis
charitatis. Secundo requiritur scientia veritatis, eo quod quidam
habent zelum Dei in corrigendo, sed non secundum scientiam, ut supra
c. X, 2 dictum est. Et ideo subdit repleti omni scientia,
scilicet humana et divina: et veteris et novae legis. I Cor. I,
5: in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni
scientia. Et ex hoc concludit sic ita ut possitis convenienter propter
dilectionem et scientiam alterutrum monere. Quia enim in multis
offendimus omnes, ut dicitur Iac. III, 2, oportet ut invicem
moneamus; quia, ut dicitur Eccli. XVII, 12, unicuique
mandavit Deus de proximo suo. Deinde, cum dicit audacius, etc.,
assignat veram causam quare eos admonuerat et correxerat. Et circa hoc
duo facit. Primo ostendit quod hoc pertinebat ad auctoritatem
apostolatus sibi commissam; secundo ostendit qualiter hac potestate
usus fuerit, ibi habeo igitur gloriam, et cetera. Dicit ergo
audacius autem, id est securius, scripsi vobis, errores et defectus
vestros arguendo, quod quidem ad audaciae praesumptionem posset ascribi
propter hoc quod offensionem vestram non timui. Iob XXXIX,
21: audacter in occursum pergit armatis. Sed haec praesumptio
excusatur ex tribus. Primo quidem ex conditione eorum quibus
scribebat, quia etsi inter Romanos essent aliqui respectu quorum talis
reprehensio audax et praesumptuosa videretur, erant tamen aliqui, qui
indigebant dura reprehensione propter contentionum insolentiam. Tit.
I, 13: increpa illos dure. Et hoc est quod dicit ex parte, quasi
dicat: non videtur mea Scriptura esse audax quantum ad omnes vos, sed
quantum ad partem aliquam vestrum. Vel potest intelligi ex parte
epistolae, in qua eos reprehendit. Potest intelligi etiam ex parte
Ecclesiae, quae, scilicet, mecum est. Secundo excusatur praedicta
audacia ex intentione apostoli. Non enim scripsit eis tamquam reputans
eos ignorantes, sed in memoriam eos reducens cognitorum. Et hoc est
quod subdit tamquam in memoriam vos reducens, quasi oblitos eorum quae
sciebatis, sicut et Phil. IV, 10 dicitur: occupati autem
eratis. Hebr. X, 32: rememoramini pristinos dies, in quibus
illuminati magnum certamen sustinuistis passionum. Tertio excusatur ex
auctoritate apostoli, quae hoc requirebat. Unde subdit per gratiam,
scilicet apostolatus mihi commissi. I Cor. XV, 10: gratia Dei
sum id quod sum. Huius autem gratiae, primo, describit
auctoritatem, cum dicit quae data est mihi a Deo, quasi diceret: non
ab hominibus. Ad Gal. I, 1: Paulus apostolus non ab hominibus,
neque per hominem. Secundo specificat istam gratiam, cum dicit ut sim
minister Christi Iesu in gentibus, id est ut serviam Christo in
gentium conversione. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut
ministros Christi. Supra XI, 3: quamdiu sum gentium apostolus,
ministerium meum honorificabo. Tertio ostendit huius gratiae actum,
cum dicit sanctificans Evangelium Dei, id est sanctum esse ostendens
et verbo veritatis et opere bonae conversationis et miraculorum. Col.
I, 5 s.: in verbo veritatis Evangelii quod pervenit ad vos, sicut
et in universo mundo est, et fructificat, et crescit. Prov.
VIII, 8: recti sunt sermones mei. Quarto ponit finem huius
gratiae, cum dicit ut fiat oblatio gentium, id est, gentes per meum
ministerium conversae. In quo quasi quoddam sacrificium et oblationem
Deo obtuli, secundum illud Phil. II, 17: et si immolor super
sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congratulor omnibus
vobis. Fiat accepta, scilicet Deo per rectitudinem intentionis.
Ps. l, 20: tunc acceptabis sacrificium iustitiae, oblationes et
holocausta; et sanctificata in spiritu sancto, id est per charitatem
et alia spiritus sancti dona. I Cor. VI, 11: sanctificati
estis in nomine domini nostri Iesu Christi, et in spiritu Dei
nostri. Deinde, cum dicit habeo igitur gloriam, etc., ostendit
quomodo auctoritate apostolica fuerat usus. Et primo ponit fructum
quem fecit; secundo ostendit huius fructus magnitudinem, ibi ita ut,
et cetera. Tertio ostendit difficultatem, ibi sic autem praedicavi,
et cetera. Circa primum tria facit. Primo dat gloriam Deo de fructu
quem fecit, dicens igitur, quia talem gratiam accepi et diligenter
executus sum id ad quod mihi haec gratia data est, habeo gloriam, id
est meritum dignum gloriae, sicut fidelis minister. I Cor. IX,
15: melius est mihi mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Sed
hanc gloriam non mihi principaliter attribuo sed eam habeo in Christo
Iesu, id est per Iesum Christum, cuius virtute fructificare potui.
Io. XV, v. 5: sine me nihil potestis facere. Et quia ipsi
omnia tradita sunt a patre, ut dicitur Matth. XI, 27, et pater
in eo manens, ipse facit opera, Io. XIV, 10, ideo ulterius
hanc gloriam refert ad patrem, dicens ad Deum, scilicet patrem.
Ps. CXIII, 9: non nobis, domine, non nobis, sed nomini tuo
da gloriam. Assignat autem rationem eius quod dixerat, subdens non
enim audeo loqui aliquid eorum quae per me non effecit Christus, quasi
dicat: nihil referam de fructu per me facto, quod per me factum non
sit. Alioquin gloriam non haberem apud Deum, et si apud homines.
Quae quidem refero non tamquam per me principaliter facta, sed sicut
quae per me Christus fecit. Et ideo hanc gloriam dixi me habere in
Christo Iesu. Is. c. XXVI, 12: omnia opera nostra operatus
es in nobis. Secundo ponit ipsum fructum, dicens in obedientiam
gentium, quasi dicat: gloria mea haec est pro eo quod feci gentes
fidei obedire. Supra I, 5: ad obediendum fidei in omnibus
gentibus. Ps. XVII, 44: in auditu auris obedivit mihi.
Tertio ostendit quomodo gentes ad hanc obedientiam adduxerit. Quia
autem supra X, 17 dictum est fides ex auditu, auditus autem per
verbum Christi, ideo dicit in verbo, id est per verbum praedicationis
fidei. Argumenta autem fidei praedicatae sunt bona conversatio
praedicantis, et quantum ad hoc subdit et factis, quasi scilicet per
recta opera vos ad fidem allexi, Matth. V, 16: videant opera
vestra, etc., et opera miraculorum, quibus Deus dat testimonium
doctrinae praedicatae, secundum illud Mc. ult.: domino cooperante
et sermonem confirmante sequentibus signis. Unde subdit in virtute
signorum, id est miraculorum minorum, puta sanationes aegritudinum;
et prodigiorum, id est maiorum miraculorum, quae ex sua magnitudine
aliquid magni portendunt, id est ostendunt. Sed hoc totum non
sufficeret nisi spiritus sanctus intus corda audientium ad fidem
commoveret. Unde dicitur Act. X, 44 quod, loquente Petro verba
fidei, cecidit spiritus sanctus super omnes qui audiebant verbum. Et
ideo subdit in virtute spiritus sancti. Hebr. II, 4: contestante
Deo signis et prodigiis et variis spiritus sancti distributionibus.
Deinde, cum dicit ita ut ab Ierusalem, ostendit magnitudinem fructus
ex multitudine locorum, in quibus praedicavit, dicens ita ut incipiens
ab Ierusalem, ubi in principio suae conversionis praedicavit in
synagogis Iudaeorum, ut dicitur Act. IX, 28. Ut sic impleret
quod dicitur Is. II, 4: de Sion exibit lex, et verbum domini de
Ierusalem. Usque ad Illyricum, quod est mare Adriaticum ex parte
opposita Italiae, repleverim Evangelium Christi, id est omnia illa
loca replevi praedicatione Evangelii. Et ne aliquis intelligat quod
solum vadens per rectam viam ab Ierusalem in Illyricum praedicaverit
Evangelium, addit per circuitum, quia scilicet gentibus circumquaque
praedicavit et eas ad fidem convertit. Unde sibi potest competere quod
dicitur Iob c. XXXVIII, 25: quis dedit vehementissimo imbri
cursum? Deinde, cum dicit sic autem praedicavi, etc., ostendit
difficultatem hunc fructum faciendi: difficile enim est omnino ignaros
ad fidem convertere. Primo igitur difficultatem se passum ostendit,
dicens sic autem praedicavi Evangelium, non quidem ubi nominatus est
Christus, idest non apud illos qui nomen Christi audiverant. Ps.
XVII, 44: populus, quem non cognovi, servivit mihi. Is.
LV, 5: ecce gentes, quas nesciebas, vocabis, et gentes, quae te
non cognoverunt, ad te current. Subdit autem rationem, dicens: ne
super alienum fundamentum aedificarem. Potest autem alienum
fundamentum dupliciter intelligi. Uno modo doctrina haeretica, quae
est aliena a verae fidei fundamento: et sic, hoc quod dicit ne,
ponitur causaliter. Ea enim intentione apostolus voluit praedicare
illis, qui nomen Christi non audierant, ne si praeventi essent a
doctrina pseudoapostolorum, difficilius esset eos ad veritatem
reducere. Unde Matth. VII, 27 dicitur stultus est qui
aedificat domum suam super arenam, cui comparatur falsa doctrina.
Alio modo per alienum fundamentum potest intelligi doctrina verae fidei
ab aliis praedicata: et sic potest sumi ne, consecutive. Non enim
vitavit apostolus praedicare illis quibus ante fuerat ab aliis
praedicatum, sicut ipsis Romanis specialiter praedicavit, quos prius
Petrus instruxerat, sed, eo praedicante illis qui nihil de Christo
audierant, consecutum est, ut non aedificaret super alienum
fundamentum, sed ipse iaceret prima fidei fundamenta, secundum illud
I Cor. III, 10: ut sapiens architectus fundamentum posui.
Secundo, ad hoc quod dixerat, auctoritatem inducit dicens sicut
scriptum est, Is. LII, 15, quoniam quibus non est annuntiatum
de eo, videbunt, et qui non audierunt, contemplati sunt. In quibus
verbis propheta videtur praedicere, quoniam gentiles excellentiori modo
ad cognitionem Dei essent perventuri quam Iudaei, qui ante
cognoverant. Ostendit ergo, primo, excellentiam quantum ad causam
cognitionis, quae scilicet duplex est: scilicet verba audita et res
visae. Hi enim duo sensus sunt disciplinabiles. Iudaei ergo in
notitiam mysteriorum Christi pervenerunt per verba annuntiata eis a
prophetis. I Petr. I, 10 s.: prophetae, quae de futura in
vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus
significaret in eis spiritus Christi, praenuntians eas, quae in
Christo sunt, passiones et posteriores glorias. Sed gentiles
huiusmodi Christi mysteria iam realiter impleta vident, ideo dicitur
quoniam gentes, quibus non est annuntiatum per prophetas de eo, id est
de Christo, sicut fuit annuntiatum Iudaeis, videbunt res iam
impletas. Lc. X, 24: multi reges et prophetae voluerunt videre
quae vos videtis, et non viderunt. Secundo ostendit excellentiam
quantum ad modum cognoscendi, quia Iudaei ex Annuntiatione
prophetarum solum auditum habebant. Abd. v. 1: auditum audivimus a
domino, et legatos ad gentes misit. Sed gentiles ex visione
intellectum perceperunt. Unde dicitur et, gentes scilicet, qui,
ante, non audierunt, praenuntiari Christum per prophetas,
intelligent, scilicet fidei veritatem. Ps. II, 10: et nunc,
reges, intelligite, et cetera.
|
|