|
Postquam apostolus se excusavit de praesumptione quae ei potuisset
adscribi, ex hoc quod Romanos instruxerat et correxerat, hic se
excusat de eo quod eos visitare distulerat. Et circa hoc tria facit.
Primo ponit impedimentum visitationis praeteritum; secundo ponit
visitandi propositum, ibi nunc vero ulterius, etc.; tertio promittit
visitationis fructum, ibi scio autem, et cetera. Dicit ergo primo.
Dictum est: praedicavi Evangelium per multa loca, in quibus
Christus non fuerat nominatus, propter quod, hactenus, impediebar
plurimum, ex huiusmodi occupatione, venire ad vos. Et istud
impedimentum usque nunc duravit, unde subdit et prohibitus sum usque
adhuc. Quod quidem potest referri ad multitudinem occupationum quas in
aliis locis habuerat, vel etiam ad divinam providentiam per quam
apostoli impediebantur ne pervenirent ad quosdam et dirigebantur in
salutem aliorum, secundum illud Act. XVI, 6: transeuntes
Phrygiam et Galatiae regionem, vetati sumus a spiritu sancto loqui
verbum in Asia. Unde et supra I, 13 dictum est: saepe proposui
venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Et hoc est quod dicitur
Iob XXXVII, 12 de nubibus, per quas praedicatores
intelliguntur: lustrant cuncta per circuitum quocumque eos voluntas
gubernantis duxerit. Deinde cum dicit nunc vero ulterius, etc.,
manifestat propositum suum de eorum visitatione. Et primo promittit
eis suam visitationem; secundo assignat causam quare oporteat eam
differre, ibi nunc igitur proficiscar, etc.; tertio assignat eis
visitationis terminum, ibi hoc igitur cum consummavero, et cetera.
Dicit ergo primo ita: usque modo sum prohibitus, nunc vero, iam
peragratis omnibus his locis, ulterius non habens locum, id est
necessitatem permanendi in his regionibus, in quibus iam per me fundata
est fides, cupiditatem habens veniendi ad vos ex multis iam
praecedentibus annis secundum illud supra I, 11: desidero enim
videre vos, ut aliquid impartiar vobis gratiae spiritualis, cum in
Hispaniam proficisci coepero, quo scilicet ire intendebat ut etiam in
extremis terrae fundamenta fidei collocaret, secundum illud Is.
XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad
extremum terrae, spero quod praeteriens videbo vos. Per quod dat
intelligere quod non intendebat ad eos principaliter ire, quia
reputabat eis sufficere doctrinam Petri, qui primus inter apostolos
Romanis fidem praedicavit. Et quia tunc Romani dominabantur in toto
occidente, eorum auxilio et ducatu se sperabat in Hispaniam
proficisci, unde subdit et a vobis deducar illuc. Intendebat tamen
aliquam moram apud eos contrahere; unde subdit si vobis fruitus fuero,
id est consolatus secundum illud quod supra I, 12 dictum est: simul
consolari in vobis. Et hoc ex parte, scilicet temporis, quia per
aliquod tempus intendebat cum eis consolari. Sed contra est quod
Augustinus dicit in libro de doctrina Christiana, quod illis solis
rebus fruendum est, quae nos beatos faciunt, scilicet patre, filio et
spiritu sancto. Inconvenienter ergo dicit, se fruiturum esse
Romanis. Sed dicendum est quod sicut Augustinus dicit ibidem,
hominem in se non esse fruendum, sed in Deo, secundum illud ad
Philemonem, 20: ita, frater, ego te fruar in domino, quod est
delectari in homine propter Deum. Et sic intelligendum est quod dicit
si fuero fruitus vobis, scilicet in Deo. Vel quod dicit ex parte,
potest referri ad bonos, quibus poterat frui in Deo. Nam alia
parte, scilicet malis, non poterat frui, sed magis de eis dolere,
sicut dicitur II Cor. XII, v. 21: ne cum venero, humiliet
me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt.
Deinde cum dicit nunc igitur proficiscar, assignat rationem quare
differebat visitationem. Et circa hoc tria facit. Primo ponit
causam, dicens nunc igitur proficiscar, id est ideo non statim venio
ad vos, quia proficiscor Ierusalem ministrare sanctis. Circa quod
sciendum est quod legitur Act. c. IV, 34 s., illi qui ex
Iudaeis a principio convertebantur ad fidem, venditis possessionibus
suis, de pretio communiter vivebant, quod cum defecisset, maxime
quadam magna fame imminente, ut legitur Act. XI, 27 ss.,
discipuli, scilicet Christiani, ex diversis partibus mundi, prout
quisque habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere
habitantibus in Iudaea fratribus, quod et fecerunt, mittentes ad
seniores per manus Barnabae et Sauli. Ministerium igitur sanctorum
hic dicit eleemosynam, quam fidelibus Christi attulit in Ierusalem,
secundum illud I Cor. ult.: quos probaveritis, hos mittam perferre
gratiam vestram in Ierusalem, quod si dignum fuerit, ut et ego eam,
mecum ibunt. Secundo exponit quod dixerat de ministerio sanctorum,
dicens probaverunt enim, id est approbaverunt, Macedonia et Achaia,
id est fideles utriusque regionis, per eum conversi, collectionem
aliquam facere, id est aliquam collectam, in pauperes Christi, id
est ad usum pauperum, qui sunt de numero sanctorum, secundum illud
Eccli. c. XII, 4: da iusto, et non recipias peccatorem. Qui
sunt in Ierusalem, in paupertate viventes. II Cor. IX, 1: de
ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis.
Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud
Macedones. Tertio assignat rationes dictorum, quarum prima est
beneplacitum. Unde dicit placuit enim illis, II Cor. IX, 7:
unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut
necessitate. Secunda causa est debitum. Unde subdit et debitores
sunt eorum. Supra XIII, 7: reddite omnibus debita. Rationem
autem debiti assignat, dicens nam si gentiles facti sunt participes
bonorum spiritualium, quae erant specialiter eorum, id est
Iudaeorum, scilicet notitiae divinae, et promissionum et gratiae,
secundum illud supra IX, 4: quorum adoptio est filiorum et gloria,
etc.; et supra XI, 17: socius radicis et pinguedinis olivae
factus es. Sunt etiam facti participes spiritualium eorum, per hoc
quod illi praedicatores eis miserunt. Debent et in carnalibus
ministrare illis, secundum illud Eccli. c. XIV, 15: in
divisione sortis da et accipe. Et Ps. sumite Psalmum, id est
spiritualia, et date tympanum, id est temporalia. Et ex hoc sumitur
argumentum quod debentur sumptus non solum illis qui praedicant, sed
etiam qui praedicatores mittunt. Deinde cum dicit hoc igitur cum,
etc., praefigit terminum quo ad eos sit venturus, dicens hoc igitur
cum consummavero, scilicet ministerium sanctorum, et assignavero eis
fructum hunc, id est eleemosynam gentilium, quae est quidam fructus
conversionis eorum, Os. X, 1: vitis frondosa Israel fructus est
ei adaequatus; proficiscar per vos in Hispaniam. Sed videtur hic
apostolus falsum dicere: nunquam enim in Hispania fuisse legitur. In
Ierusalem enim captus fuit, et exinde Romam perlatus est in
vinculis, ut habetur Act. ult., ubi est occisus simul cum Petro.
Dicunt ergo quidam quod, sicut dicitur Act. ult., cum venisset
Romam Paulus, permissum est ei manere sibimet cum custodiente se
milite; et postea dicitur, quod mansit biennio toto in suo conductu,
et in illo spatio dicunt eum in Hispaniam ivisse. Sed quia hoc certum
non est, potest melius dici, quod apostolus falsum non dixit, quia
proponebat se facturum quod dicebat. Et sic verba eius erant
intelligenda quasi insinuantia eius propositum, non autem futurum
eventum qui ei erat incertus; unde non poterat hoc praedicere, nisi
forte sub conditione quam Iacobus dicit apponendam Iac. c. IV,
15: pro eo ut dicatis: si dominus voluerit, et: si vixerimus,
faciemus hoc aut illud. Et sic etiam apostolus se excusat II Cor.
c. I, 17, de hoc quod ad eos non iverat, sicut promiserat;
dicens: cum ergo volui, numquid levitate usus sum? Aut quae cogito,
secundum carnem cogito, ut sit apud me est et non? Et sic ex hoc quod
ex iusta causa praetermisit facere quod promiserat, se immunem dicit a
levitate, carnalitate et falsitate. Et sic etiam solvit hoc Gelasius
Papa, et habetur in decretis: beatus, inquit, Paulus apostolus non
ideo, quod absit, fefellisse credendus est, aut sibi extitisse
contrarius, quoniam cum ad Hispaniam se promisisset iturum,
dispositione divina, maioribus occupatus causis, implere non potuit
quod promisit. Quantum enim ipsius voluntatis interfuit, hoc
pronuntiavit quod re vera voluisset efficere. Quantum vero ad divini
secreta consilii (quae ut homo non potuit, licet spiritu Dei plenus,
agnoscere) superna praetermisit dispositione praeventus. Licet enim
propheticum spiritum habuerit, tamen prophetis non omnia revelantur,
ut patet IV Reg. IV, 27, ubi Eliseus dixit: anima eius in
amaritudine est, et dominus celavit a me, et non indicavit mihi.
Deinde cum dicit scio autem, etc., praenuntiat eis fructum suae
visitationis, dicens scio autem, scilicet ex fiducia divinae gratiae,
quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam,
id est, Christus abundantius suam benedictionem dabit vobis in meo
adventu, de qua dicitur in Ps. LXXXIII, 7: etenim
benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem. Et sic
Laban dixit ad Iacob, Gen. III, v. 27: experimento didici
quod benedixerit mihi Deus propter te. Deinde cum dicit obsecro,
ergo, etc., petit ab eis orationis suffragia, et primo petit eorum
orationes, secundo ipse pro eis rogat, ibi Deus pacis, et cetera.
Circa primum tria facit. Primo inducit eos ad orandum pro se ex
tribus. Primo quidem ex superna charitate, cum dicit obsecro ergo
vos, fratres. Ad Philemonem propter charitatem autem magis obsecro.
Secundo ex reverentia Christi, cuius ipse erat minister, dicens per
dominum nostrum Iesum Christum; in quo omnes unum sumus, ut supra
XII, 5 dictum est. Tertio ex dono spiritus sancti, quod eius
ministerio tradebatur, unde subdit per charitatem spiritus sancti,
quam spiritus sanctus in cordibus nostris diffundit, ut supra c. V,
5 dictum est. Secundo petit auxilium orationis eorum, dicens ut
adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, scilicet pro me
fusis. Prov. XVIII, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi
civitas firma. Hoc autem, ut Glossa dicit, non ideo dicit apostolus
quia ipse minus mereatur quam alii minores, sed ordinem sequitur.
Primo quidem ut ab Ecclesia pro rectore suo fiat oratio, secundum
illud I Tim. II, 1 s.: obsecro igitur primum omnium fieri
obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro
omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui sunt in sublimitate
constituti, et cetera. Secundo, quia multi minimi dum congregantur
unanimes, magis merentur. Et ideo impossibile est, ut multorum
preces non impetrent. Matth. XVIII, v. 19: si duo ex vobis
consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis
a patre meo qui est in caelis. Tertio, ut dum multi orant, multi
etiam gratias agant exauditi, secundum illud II Cor. I, 11:
adiuvantibus vobis in oratione pro nobis, ut per multos gratiae agantur
Deo. Tertio ponit ea quae vult sibi impetrari, quorum primum
pertinet ad hostes quos habebat in Iudaea. Unde dicit ut liberer ab
infidelibus qui sunt in Iudaea, qui praecipue Paulum impugnabant et
odiebant, quia fiducialiter praedicabat cessationem legalium. Act.
XXI, 21: audierunt de te quod discessionem doces a Moyse, et
cetera. Secundum pertinebat ad eos in quorum ministerium ibat. Et
hoc est quod subdit et oblatio obsequii mei, id est Ecclesia in qua
eis ministro, fiat accepta sanctis qui sunt in Ierusalem, scilicet ut
ex hac provocentur ad gratias agendum Deo et ad orandum pro ipsis
gentibus a quibus recipiunt. Eccli. XXXI, v. 28: splendidum
in panibus benedicent labia multorum. Tertium pertinet ad ipsos quibus
scribebat. Unde subdit ut veniam ad vos in gaudio, et hoc per
voluntatem Dei, contra quam nihil agere volebat. Supra I, 10:
obsecrans si quomodo prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad
vos. Et refrigerer vobiscum, id est ut ex vestra praesentia
refrigerium tribulationum mearum accipiam. Deinde cum dicit Deus
autem pacis, etc., ostendit quod pro eis orat, dicens: Deus
autem, dator pacis, sit cum omnibus vobis, per hoc scilicet quod vos
ad invicem pacem habeatis. II Cor. ult. v. 11: idipsum
sapite, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Subdit amen, id
est fiat. Psalmista: et dicet omnis populus, fiat, fiat.
|
|