|
Postquam apostolus proposuit fidelibus Romanis quibus scribebat
quaedam familiaria pertinentia ad suam personam, hic ponit quaedam
familiaria pertinentia ad alios. Et circa hoc tria facit. Primo
monet quid ad alios debeant facere; secundo ostendit quid alii ad eos
agant, ibi salutat vos, etc.; tertio epistolam finit in gratiarum
actione, ibi ei autem qui potens, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quos debeant salutare; secundo ostendit quos
debeant vitare, ibi rogo autem vos, fratres. Circa primum mandat
quasdam personas salutari in speciali; secundo ponit in generali modum
salutationis, ibi salutate invicem, et cetera. Tertio salutat eos in
communi ex parte fidelium, ibi salutant vos, et cetera. Circa primum
loquitur de quadam muliere Corinthia quae Romam ibat, quam eis
recommendat, describens eam, primo, ex nomine, dicens commendo autem
vobis Phoeben, quae licet esset Deo devota, non tamen erat tantae
auctoritatis ut commendatitiis litteris non egeret, sicut ipse de se
dicit II Cor. III, 1: aut numquid egemus, sicut quidam,
commendatitiis litteris? Secundo describit eam ex fidei religione,
dicens sororem nostram. Omnes enim mulieres fideles, sorores
vocantur, sicut et omnes viri fratres. Matth. XXIII, 8:
omnes vos fratres estis. Tertio ex officio pietatis, cum dicit quae
est in ministerio Ecclesiae, quae est in Cenchris, portu
Corinthiorum, ubi aliqui Christiani erant congregati, quibus dicta
mulier serviebat, sicut et de ipso Christo Lc. c. VIII, 3
dicitur quod quaedam mulieres ministrabant ei de facultatibus suis. Et
de vidua eligenda dicitur I Tim. V, 10: si hospitio recepit, si
pedes sanctorum lavit. Deinde dicit duo in quibus vult eam commendatam
haberi, quorum primum est ut honeste recipiatur. Et hoc est quod
dicit ut suscipiatis eam in domino, id est propter amorem Dei. Digne
sanctis, id est secundum quod dignum est recipi sanctos, secundum
illud Matth. X, 11: qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem
iusti recipiet. Quidam libri habent, digne satis, id est,
convenienter; tamen littera non concordat cum Graeco. Secundum est
ut eam sollicite adiuvent. Unde subdit ut assistatis ei, scilicet
consilium et auxilium ferendo in quocumque negotio vestri indiguerit.
Habebat enim forte aliquid expedire in curia Caesaris. Sed contra
hoc videtur esse quod dicitur I Thess. IV, 11: vestrum negotium
agatis, quasi dicat: non intromittatis vos de negotiis alienis. Sed
dicendum est quod assistere negotiis alienis contingit dupliciter. Uno
modo saeculariter, id est propter favorem hominum vel lucra, et hoc
non convenit servis Dei. II Tim. c. II, 4: nemo militans
Deo implicat se negotiis saecularibus. Alio modo assistit aliquis
negotiis alienis ex pietate, puta in auxilium indigentium et miserorum
et hoc est religiosum, secundum illud Iac. I, 27: religio munda
et immaculata apud Deum et patrem haec est: visitare pupillos et
viduas in tribulatione eorum. Et hoc modo apostolus hic loquitur.
Ultimo autem ostendit apostolus meritum eius, quare hoc sibi
debeatur, dicens etenim ipsa quoque multis astitit et mihi ipsi. Is.
III, 10: dicite iusto quoniam bene, retributio enim manuum eius
fiet ei. Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi
misericordiam consequentur. Deinde mandat salutari quasdam alias
personas sibi coniunctas, dicens salutate Priscam et aquilam, qui
erat vir Priscae, sed mulierem praeponit, forte propter maiorem fidei
devotionem, adiutores meos in Christo Iesu, id est in fide Christi
praedicanda. Apud enim eos Corinthi hospitabatur, ut habetur Act.
XVIII, 2 s. Qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, id
est seipsos mortis periculo exposuerunt pro vita mea conservanda, quod
est indicium maximae charitatis. Io. XV, 13: maiorem hac
dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Hoc autem videtur factum fuisse Corinthi, ubi Paulus persecutionem
est passus, sicut habetur Act. XVIII, 6. Vel forte melius
dicendum est quod alii se periculo pro apostolo exposuerunt. Nam illud
quod legitur Act. XVIII, 2, factum fuit quando Prisca et
aquila de Roma recedentes Corinthum venerunt, ut ibidem dicitur.
Sed hoc scribebat apostolus quando adhuc aestimabat eos esse Romae.
Vita autem apostoli, non tam sibi quam aliis necessaria erat,
secundum illud Phil. I, v. 24: permanere autem in carne
necessarium propter vos. Et ideo subdit quibus non solum ego gratias
ago, sed et cunctae Ecclesiae gentium: quarum sum apostolus et doctor
I Tim. II, 7: doctor gentium in fide et veritate. Et etiam
salutate domesticam eorum Ecclesiam. Habebant enim in domo sua multos
fideles congregatos. Deinde vult alium salutari sibi dilectione
coniunctum, dicens salutate Ephenetum dilectum mihi, qui est
primitivus Asiae in Christo. Primus enim in tota Asia fuit ad fidem
Christi conversus, quod erat ei ad magnam dignitatem, Hebr.
XII, 22 s.: accessistis ad Ecclesiam primitivorum, qui
conscripti sunt in caelis. Tunc autem erat Romae. Deinde dicit
salutate Mariam, quae multum laboravit in vobis, ad hoc ut eos ad
concordiam revocaret, quae cum hoc facere non posset, significavit
apostolo. Sap. c. III, 15: bonorum laborum gloriosus est
fructus. Deinde dicit salutate Andronicum et Iuniam, quos, primo,
describit ex genere, cum dicit cognatos meos. In quo ostendit eos
fuisse Iudaeos, de quibus supra c. IX, 3: qui sunt cognati mei
secundum carnem. Secundo ex passione pro Christo suscepta, dicens et
concaptivos meos. Fuerant enim aliquando cum apostolo Christi
incarcerati. II Cor. XI, 23: in carceribus abundantius.
Tertio ex auctoritate, cum dicit qui sunt nobiles in apostolis, id
est nobiles inter praedicatores, secundum illud Prov. ult.: nobilis
in portis vir eius. Quarto ex tempore, cum dicit et ante me fuerunt
in Christo Iesu. Prius enim fuerunt conversi quam ipse apostolus et
ex hoc eis maior reverentia debebatur. I Tim. V, 1: seniorem te
ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Deinde dicit salutate
ampliatum dilectum meum in domino, scilicet dilectione charitatis,
quae est in Christo. Phil. I, 8: testis est mihi Deus, quomodo
cupiam omnes vos esse in visceribus Christi. Deinde dicit salutate
Urbanum adiutorem nostrum in Christo, scilicet in praedicatione
fidei, Prov. XVIII, 19: frater qui adiuvatur a fratre, et
cetera. Et Stachyn dilectum meum, quos coniungit, quia forte simul
habitabant, vel aliqua alia necessitudine erant coniuncti. Deinde
dicit salutate Apellen, probum in Christo, id est approbatum in
Christo forte per aliquas tribulationes. Iob c. XXIII, 10:
probavit me quasi aurum quod per ignem transit. Deinde dicit salutate
omnes qui sunt ex domo, id est ex familia Aristoboli, in cuius domo
multi fideles erant congregati, quem non salutat, quia forte ex aliqua
causa erat absens. Deinde dicit salutate Herodionem cognatum meum,
qui ex hoc ipso dicitur fuisse Iudaeus. Deinde dicit salutate omnes
qui sunt ex domo Narcissi, qui dicitur fuisse presbyter et
peregrinabatur per deserta loca ut fideles Christi confortaret. Unde
quia tunc eum absentem noverat esse apostolus non mandat eum salutari,
sed familiam eius. Erant tamen in eius familia aliqui infideles, et
ideo ad discretionem subdit qui sunt in domino, quia solos fideles
salutari mandat. II Io. V, 10: si quis venit ad vos, et hanc
doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave dixeritis
ei. Deinde dicit salutate Tryphaenam et Tryphosam quae laboraverunt
in domino, id est in ministerio sanctorum, quod dominus sibi reputat
fieri, secundum illud Matth. XXV, 40: quod uni ex minimis meis
fecistis, mihi fecistis. Deinde dicit salutate Persidem charissimam
meam, quam scilicet apostolus propter eius devotionem specialiter
diligebat. Unde subdit quae multum laboravit in domino, scilicet
exhortando alios et ministrando sanctis, et etiam in paupertate et
aliis spiritualibus laboribus. II Cor. XI, 27: in laboribus,
in ieiuniis, in vigiliis, et cetera. Deinde dicit salutate Rufum
electum in domino, id est, in gratia Christi, Eph. I, 4:
elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, et matrem eius, scilicet
carne, et meam, quia fuit eius mater beneficio. Aliquando enim
servierat apostolo, licet tunc Romae non esset. I Tim. V, 2:
anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate. Deinde dicit
salutate Asyncritum, Hermem, Patrobam, Hermam et qui cum eis sunt
fratres, quos simul salutat, quia simul concorditer habitabant. Ps.
LXVII, v. 6: qui habitare facit unius moris in domo. Deinde
dicit salutate Philologum et Iuliam, Nereum et sororem eius
Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt sanctos, id est in fide
Christi sanctificatos. I Cor. VI, 11: abluti estis et
sanctificati estis. Deinde ostendit modum quo se generaliter
salutent, dicens salutate invicem in osculo sancto, quod dicitur ad
differentiam osculi libidinosi, de quo dicitur Prov. c. VII,
13: apprehensum deosculatur iuvenem. Et etiam dolosi, de quo
dicitur Prov. c. XXVII, 6: meliora sunt vulnera diligentis,
quam fraudulenta oscula inimici. Osculum autem sanctum est quod in
signum sanctae Trinitatis datur. Cant. I, 1: osculetur me osculo
oris sui. Exinde autem mos in Ecclesia inolevit ut fideles inter
Missarum solemnia invicem dent oscula pacis. Deinde salutat eos ex
parte aliarum Ecclesiarum, dicens salutant vos omnes Ecclesiae
Christi, id est, in nomine et fide Christi congregatae quia omnes
vestram salutem optant et pro vobis orant. Iac. ult.: orate pro
invicem ut salvemini.
|
|