|
Postquam apostolus mandavit quos salutarent hic ostendit eis quos
debeant vitare. Et circa hoc tria facit. Primo docet quos debeant
vitare; secundo rationem assignat, ibi huiusmodi enim, etc.; tertio
promittit eis divinum auxilium ad hoc implendum, ibi Deus autem
pacis, et cetera. Et quia illi quos vitari volebat fraudulenter
incedebant decipientes sub specie pietatis, secundum illud Matth.
VII, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem
sunt lupi rapaces; ideo, primo, inducit eos ad cautelam habendam,
dicens rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et
offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt. Ubi,
primo, considerandum est quod observare, nihil aliud est quam
diligenter considerare, quod quidem quandoque in bono sumitur,
quandoque in malo. In malo quidem sumitur, quando aliquis diligenter
considerat conditionem et processum alicuius ad nocendum, secundum
illud Ps. XXXVI, 12: observabit peccator iustum et stridebit
super eum dentibus suis. Et Lc. XIV, v. 1 dicitur: et ipsi
observabant eum. In bono autem accipitur, uno modo, quando quis
considerat praecepta Dei ad faciendum. Ex. XXIII, 21:
observa igitur et audi vocem eius. Alio modo quando diligenter
considerat bonos ad imitandum, secundum illud Phil. III, 17:
imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant,
sicut habetis formam nostram. Tertio observantur mali ad cavendum, et
ita accipitur hic. Erant enim quidam ad fidem conversi ex Iudaeis,
qui praedicabant legalia esse observanda, et ex hoc, primo, quidem in
Ecclesia sequebantur dissensiones et sectae, dum quidam eorum errori
adhaererent, alii vero in vera fide persisterent. Gal. V, 20:
dissensiones, sectae, et cetera. Secundo sequebantur offendicula et
scandala, de quibus supra XIV actum est, dum quidam alios
iudicarent, et alii alios spernerent, qui dissensiones et offendicula
faciunt. Is. c. LVII, 14: auferte offendicula de medio
populi mei. Dicit autem praeter doctrinam quam vos didicistis a veris
Christi apostolis, ut ostendat quod huiusmodi dissensiones et scandala
ex falsitate doctrinae proveniebant. Gal. I, 9: si quis vobis
evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit. Secundo,
monet ut cogniti vitentur, dicens et declinate ab illis, id est eorum
doctrinam et consortia fugiatis. Ps. CXVIII, v. 115:
declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei. Deinde cum
dicit huiusmodi enim, etc., assignat eius quod dixerat duas
rationes, quarum prima sumitur ex parte eorum quos vult vitari. Et
primo describit eorum intentionem, dicens huiusmodi enim homines non
serviunt Christo domino, sed suo ventri. Non enim praedicabant
propter gloriam Christi, sed propter quaestum, ut suum ventrem
implerent. Phil. III, 18: multi ambulant quos saepe dicebam
vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum
Deus venter est. Secundo describit eorum deceptionem, dicens et per
dulces sermones seducunt corda innocentium, id est, simplicium et
imperitorum. Prov. XIV, 15: innocens credit omni verbo. Per
dulces sermones in quibus sanctitatem praetendunt, secundum illud Ps.
XXVII, v. 3: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem
in cordibus eorum. Et benedictiones, quibus scilicet benedicunt et
adulantur illis qui eos sequuntur. Is. III, v. 12: popule
meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Mal. II, 2:
maledicam benedictionibus vestris. Secundam rationem assignat ex
conditione Romanorum, qui faciles se exhibebant ad sequendum bonum et
malum. Unde primo commendat eos de facilitate ad bonum, dicens vestra
enim obedientia, qua de facili fidei obedistis, in omni loco divulgata
est, propter dominium quod tunc Romani obtinebant super alias
nationes. Unde quod a Romanis fiebat, de facili divulgabatur ad
alios. Supra I, 8: fides vestra in universo mundo annuntiatur.
Gaudeo igitur in vobis, quia scilicet fidei obedistis, et hoc in
charitate, de qua dicitur I Cor. XIII, 6 quod non gaudet super
iniquitate, congaudet autem veritati. Secundo reddit eos cautos
contra malum, dicens sed volo vos esse sapientes in bono, ut scilicet
ei quod bonum est inhaereatis, I Thess. ult.: quod bonum est
tenete; et simplices in malo, ne scilicet per aliquam simplicitatem
declinetis ad malum, ut talis sit vobis simplicitas, quod nullum
decipiatis in malum. Matth. X, 16: estote prudentes sicut
serpentes, et simplices sicut columbae. E converso de quibusdam
dicitur Ier. IV, 22: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem
facere nesciunt. Deinde cum dicit Deus autem pacis, etc.,
promittit eis divinum auxilium contra huiusmodi deceptores. Et primo
ponitur promissio, cum dicit Deus autem pacis, scilicet auctor, qui
dissensiones odit quas isti faciunt, conteret Satanam, id est,
Diabolum qui per istos pseudoapostolos vos decipere conatur, sub
pedibus vestris, quia scilicet per vestram sapientiam eum vincetis.
Et hoc fiet velociter, scilicet in adventu meo. Lc. X, 19:
ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et
omnem virtutem inimici. Mal. ult.: calcabitis impios, cum fuerint
sicut cinis sub planta pedum vestrorum. Secundo ponitur oratio ad hoc
obtinendum, cum dicit gratia domini nostri Iesu Christi sit
vobiscum, quae scilicet sufficit ad vos tuendos. II Cor. XII,
9: sufficit tibi gratia mea. Deinde cum dicit salutat vos, etc.,
salutat eos ex parte aliorum, dicens salutat vos Timotheus adiutor
meus, scilicet in praedicatione Evangelii. I Cor. IV, 17:
misi ad vos Timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis, et
cetera. Addit autem et Lucius et Iason et Sosipater, cognati mei,
qui Iudaei erant, scilicet vos salutant. Erat autem quidam notarius
Pauli nomine tertius, cui Paulus concessit ut ex sua persona Romanos
salutaret. Unde subditur ego tertius qui scripsi hanc epistolam,
saluto vos in domino. Deinde dicit salutat vos Caius hospes, cui
scribitur Ioannis tertia canonica, in qua commendatur de charitate,
quam exhibebat sanctis. Et universa Ecclesia, scilicet quae erat in
domo eius congregata, vel quae erat in illa provincia. Deinde dicit
salutat vos Erastus, arcarius civitatis, qui scilicet custodiebat
arcam communem, id est communes redditus civitatis, et quidam frater,
id est, fidelis, nomine quartus. Deinde salutat eos ex parte sua,
dicens gratia domini nostri Iesu Christi sit cum omnibus vobis.
Amen. Et finit epistolam cum gratiarum actione, dicens ei autem,
scilicet Deo qui est Trinitas, qui potens est vos confirmare, I
Petr. ult.: modicum passos ipse perficiet, confirmabit
solidabitque. Et hoc in fide quae est iuxta Evangelium meum id est
secundum Evangelium quod ego praedico. I Cor. c. XV, 11:
sive ego, sive illi sic praedicavimus et sic credidistis. Et etiam
secundum praedicationem Iesu Christi, qui primo Evangelium
praedicavit, secundum illud Hebr. c. II, 3: quae cum initium
accepisset enarrari per dominum. Unde Matth. IV, 23 dicitur,
quod circuibat Iesus praedicans Evangelium regni. Subditur autem,
in revelatione mysterii, id est, secreti, quod quidem potest referri
ad id quod dixerat iuxta Evangelium meum; vel quia in ipso Evangelio
revelatur secretum incarnationis divinae, secundum illud supra I,
17: iustitia Dei revelatur in eo; vel quia ipsi apostolo est
Evangelium revelatum. I Cor. II, 10: nobis autem revelavit
Deus per spiritum suum. De hoc autem secreto dicitur Is. XXIV,
16: secretum meum mihi. Vel potest melius hoc referri ad hoc quod
dixerat confirmare, quasi dicat: Deus potest vos confirmare in
Evangelio meo et praedicatione, et hoc secundum revelationem
mysterii, id est, secreti, scilicet de conversione gentium, sicut
habetur Eph. III, 8 s.: mihi autem omnium sanctorum minimo data
est gratia haec in gentibus, illuminare omnes quae sit dispensatio
sacramenti, et cetera. Unde et ipse subdit temporibus aeternis, quia
videlicet occultum erat apud homines quod gentes essent convertendae ad
fidem. Vocat autem haec tempora aeterna quasi diu durantia, quia a
principio mundi hoc fuit occultum, sicut et in Ps. LXXV, 4
dicitur: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Et potest
dici quod tempora aeterna dicuntur ipsa aeternitas, de qua dicitur
Is. LVII, v. 15: excelsus et sublimis habitans aeternitatem,
ut sicut simplex Dei essentia per quamdam similitudinem dimensionibus
corporalibus describitur, secundum illud Iob c. XI, 9: longior
terra mensura eius et latior mari, ita et simplex eius aeternitas per
tempora aeterna designatur, inquantum omnia tempora continet. Subdit
autem quod, scilicet mysterium, nunc patefactum est, de conversione
gentium, per Scripturas prophetarum, id est, secundum quod prophetae
praedixerunt, ut patuit supra XV. Unde ad Eph. c. III, 5
s. dicitur: aliis generationibus non est agnitum filiis hominum,
sicut nunc manifestum est sanctis apostolis eius et prophetis in spiritu
esse gentes cohaeredes, et cetera. Est autem patefactum per operis
impletionem ex praecepto Dei. Unde secundum praeceptum aeterni Dei,
qui scilicet aeterno proposito ea quae vult temporaliter facit, quod
quidem praeceptum Dei ad obeditionem fidei est in cunctis gentibus, id
est, ut omnes gentes obediant fidei. Supra I, 5: ad obedientiam
fidei in omnibus gentibus. Si autem loquamur de mysterio
incarnationis, sic construenda est littera: mysterii, inquam,
temporibus aeternis taciti, quia antea non erat ita manifestum.
Quod, inquam, mysterium nunc patefactum est per Scripturas
prophetarum, qui hoc praedixerunt secundum praeceptum aeterni Dei,
qui voluit mysterium incarnationis patefieri, et hoc ad obedientiam
fidei in cunctis gentibus. Mysterii, inquam, licet taciti apud
homines, tamen cogniti soli Deo sapienti, quia ipse solus hoc
cognovit et quibus hoc voluit revelare, quia, ut dicitur I Cor.
II, 11: quae sunt Dei, nemo novit nisi spiritus Dei. Vel
potest intelligi de eo qui solus est sapiens, scilicet per essentiam,
sicut dicitur Matth. c. XIX, 17, et Mc. X, 18: nemo
bonus, nisi solus Deus. Nec excluditur per hoc filius, quia eadem
est perfectio totius Trinitatis, sicut e converso dicitur: nemo novit
patrem nisi filius, Matth. XI, 27. Non excluditur pater a
notitia sui ipsius. Subdit autem per Iesum Christum; quod non sic
intelligendum, quod Deus pater sit sapiens per Iesum Christum; quia
cum Deo sit idem sapere quod esse, sequeretur quod pater esset per
filium, quod est inconveniens; sed hoc referendum est ad hoc quod
supra dixerat: nunc patefactum est, scilicet per Iesum Christum.
Cui, Iesu Christo, est honor et gloria, per reverentiam totius
creaturae, secundum illud Phil. II, 10: in nomine Iesu omne
genu flectatur. Et gloria, scilicet quantum ad plenam divinitatem,
sicut ibi subditur: et omnis lingua confiteatur quia dominus Iesus
Christus in gloria est Dei patris. Et hoc non ad tempus, sed in
saecula saeculorum. Hebr. c. ult.: Iesus Christus heri et
hodie, ipse in saecula. Addit autem ad confirmationem veritatis:
amen. Vel potest sic construi: cogniti soli sapienti Deo, cui per
Iesum Christum est gloria, qui Deum glorificavit, secundum illud
Io. XVII, 4: ego clarificavi te super terram. Est autem
advertendum quod haec constructio est defectiva, et est sic supplenda:
ei qui potest, etc., sit honor et gloria per Iesum Christum, cui
est honor et gloria. Si autem non sit ibi ly cui, erit constructio
plana.
|
|