|
Postquam apostolus ostendit quod gentiles iustificati non sunt ex
veritatis cognitione quam habuerunt, hic ostendit quod neque etiam
Iudaei iustificati sunt ex his in quibus gloriabantur. Et sic
utrisque est necessaria ad salutem virtus evangelicae gratiae. Primo
ergo dicit quod Iudaei non sunt iustificati ex lege. Secundo, quod
non sunt iustificati ex genere, de quo gloriabantur, cap. III quid
ergo est amplius? Tertio, quod non sunt iustificati ex
circumcisione, cap. IV quid ergo dicemus? Circa primum
considerandum est quod Iudaei et gentiles, ad fidem conversi, se
invicem iudicabant de priori vita. Iudaei enim gentibus obiiciebant,
quod sine Dei lege viventes, idolis immolabant. Gentes autem
obiiciebant Iudaeis quod, lege Dei accepta, eam non servabant.
Primo ergo utrosque arguit de inordinato iudicio; secundo specialiter
ostendit quod Iudaei non erant digni praemio, quia ea in quibus
gloriabantur non sufficiebant ad salutem, ibi non enim auditores
legis. Circa primum duo facit. Primo confutat humanum iudicium;
secundo astruit et commendat divinum, ibi scimus enim. Circa primum
duo facit. Primo proponit mutuo se iudicantes inexcusabiles esse;
secundo assignat rationem, ibi in quo enim. Primo ergo concludit ex
praemissis, dicens: propter quod gentiles veritatem de Deo cognitam
in iniustitia detinuerunt, o homo, qui iudicas alium hominem,
inexcusabilis es, sicut supra dixit: ita ut sint inexcusabiles.
Addit autem omnis, quasi dicat, quicumque sis, sive gentilis sive
Iudaeus, quia etiam gentilis de quo magis videbatur, non potest
excusari per ignorantiam, sicut supra ostensum est. I Cor. IV,
5: nolite ante tempus iudicare. Deinde cum dicit in quo enim
assignat rationem, excludendo causam excusationis. Primo, quidem
ignorantiam; secundo, innocentiam, ibi eadem enim. Ignorantia
quidem excluditur per iudicium. Quicumque enim iudicat aliquem quasi
male agentem, demonstrat se cognoscere illud esse malum, et ex hoc
ostendit esse condemnabilem. Et hoc est quod dicit: ideo (inquam)
es inexcusabilis, in quo enim iudicas alterum quasi male agentem,
teipsum condemnas, id est, ostendis te esse condemnabilem. Matth.
VII, 1: nolite iudicare, et non iudicabimini. Non tamen
credendum est, quod omne iudicium sit condemnationis causa. Est enim
triplex iudicium. Unum quidem iustum, quod scilicet fit secundum
regulam iustitiae. Sap. I, 1: diligite iustitiam, qui iudicatis
terram. Aliud est iudicium non iustum, quod scilicet fit contra
regulam iustitiae. Sap. VI, 5: cum essetis ministri regni eius,
non recte iudicastis. Est autem tertium iudicium temerarium, contra
quod dicitur Eccle. V, 1: ne temere quid loquaris. Quod quidem
dupliciter committitur. Uno modo, quando aliquis procedit circa id
quod est sibi commissum iudicium absque debita veritatis cognitione;
contra id quod dicitur Iob XXIX, 6: causam quam ignorabam
diligentissime investigabam. Alio modo, quando aliquis usurpat sibi
iudicium de occultis, de quibus solus Deus iudicare habet; contra id
quod dicitur I Cor. IV, 5: nolite ante tempus iudicare,
quoadusque veniat dominus, qui illuminabit, et cetera. Est autem
aliquid occultum, non solum quoad nos, sed secundum sui naturam, ad
solam Dei cognitionem pertinens. Primo quidem cogitatio cordis,
secundum illud Ier. c. XVII, 9 s.: pravum est cor hominis et
inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego dominus scrutans corda, et
probans renes. Secundo, contingens futurum, secundum illud Is.
XLI, v. 23: annuntiate quae ventura sunt in futurum, et dicemus
quia dii estis vos. Et ideo, sicut dicit Augustinus, de sermone
domini in monte: duo sunt in quibus temerarium iudicium cavere
debemus: cum incertum est quo animo quidque factum fuerit, vel cum
incertum est qualis quisque futurus est, qui nunc vel bonus vel malus
apparet. Primum ergo iudicium non est condemnationis causa, sed
secundum et tertium. Deinde cum dicit eadem enim, excludit aliam
excusationis causam, scilicet innocentiam. Quasi dicat: ideo tu qui
iudicas alios, teipsum condemnas, quia tu eadem agis quae iudicas, id
est de quibus alios condemnas, et ita videtur quod contra conscientiam
agis. Matth. VII, 3: quid autem vides festucam in oculo, et
cetera. Est tamen sciendum quod non semper cum aliquis aliquem iudicat
de peccato quod ipse committit per hoc ipsum semper sibi condemnationem
acquirit, quia non semper mortaliter peccat sic iudicando, semper
tamen suam damnationem manifestat. Si enim publice sit in peccato de
quo alium iudicat, videtur scandalizare iudicando, nisi forte
humiliter se simul cum illo reprehendat pro suo peccato ingemiscens.
Si vero sit in eodem peccato occulte, non peccat iudicando alium de
peccato eodem, maxime cum humilitate et conatu ad resurgendum, ut
Augustinus dicit in libro de sermone domini in monte: primum cogitemus
cum aliquem reprehendere necessitas nos cogit, utrum tale sit vitium,
quod nunquam habuimus: et tunc cogitemus nos etiam habere potuisse,
vel tale quod habuimus, et iam non habemus: et tunc tangat memoriam
fragilitas communis, ut illam correctionem non odium, sed misericordia
praecedat. Si autem invenimus nos in eodem vitio esse, non
obiurgemus, sed congemiscamus et ad pariter condolendum invitemus.
Deinde cum dicit scimus enim, astruit et commendat divinum iudicium.
Et circa hoc tria facit. Primo ponit divini iudicii veritatem;
secundo excludit contrariam opinionem, ibi existimas; tertio
manifestat veritatem, ibi qui reddet unicuique. Dicit ergo primo.
Ideo dico quod teipsum condemnas cum eadem agis quae iudicas, scimus
enim, id est pro certo tenemus, quoniam iudicium Dei est in eos qui
talia agunt, id est imminet eis divinum iudicium. Iob XIX, 29:
ultor iniquitatis est gladius, et scitote esse iudicium. Eccle.
ult.: cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium. Item scimus quod
hoc iudicium est secundum veritatem. Ps. XCV, 13: iudicabit
orbem terrae in aequitate. Hominis autem iudicium, etiam si iuste
iudicet, non semper est secundum veritatem negotii sed secundum dicta
testium, quae quandoque dissonant a veritate. Sed hoc non est in
divino iudicio, quia, ut ipse dicit, Ier. XXIX, 23: ego sum
iudex et testis. Non etiam fallitur falsis allegationibus, secundum
illud Iob XLI, 3: non parcam ei quasi verbis potentibus et ad
deprecandum compositis. Deinde cum dicit existimas autem, excludit
opinionem contrariam, et primo ponit eam; secundo assignat causam,
ibi an divitias; tertio improbat, ibi ignoras. Dicit ergo primo.
Ita dixi quod iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia
agunt, sed numquid, o homo, quicumque es, qui iudicas eos qui talia
agunt, et tamen facis ea, superioris iudicium non times? Existimas
quia tu effugies iudicium Dei? Quasi dicat: si hoc existimas, falsa
est aestimatio tua. Ps. CXXXVIII, 7: quo ibo a spiritu
tuo? Et quo a facie tua fugiam? Iob c. XI 20: effugium peribit
ab eis. Deinde cum dicit an divitias, ostendit causam huius falsae
aestimationis. Quia enim homo non statim punitur a Deo pro peccato,
aestimat se non esse puniendum, contra id quod dicitur Eccli. V,
4: ne dixeris in corde tuo: peccavi, et quid accidit triste?
Altissimus enim est patiens redditor. Et Eccle. VIII, 11:
etenim, quia non profertur cito contra malos sententia, absque ullo
timore filii hominum perpetrant mala. Attamen peccator ex eo quod
centies facit malum, et per patientiam sustentatur, non debet
contemnere, sed advertere quod est bonum timentibus eum. Et ideo hic
dicit an contemnis, secundum illud Prov. XVIII, 3: impius,
cum in profundum peccatorum venerit, contemnit. Divitias, id est
abundantiam. Eph. II, 3: Deus qui dives est in misericordia.
Bonitatis eius, per quam scilicet in nos diffundit bona, secundum
illud Ps. CXLIV, v. 16: aperis tu manum tuam et omnia imples
bonitate. Nam bonum diffusionis rationem importat secundum
Dionysium. Thren. III, 25: bonus est dominus sperantibus in
eum. Et patientiae, per quam, scilicet, sustinet graviter et ex
malitia peccantes. Ps. VII, 12: Deus iudex iustus, et
patiens, numquid irascitur per singulos dies? Et longanimitatis, per
quam scilicet diu sustinet homines ex infirmitate peccantes, diu tamen
in peccato permanentes. II Petr. ult.: longanimitatem domini
nostri Iesu Christi, salutem arbitramini. Deinde cum dicit
ignoras, improbat praedictam causam, scilicet contemptum divinae
patientiae, et primo fructum divinae patientiae demonstrat; secundo,
periculum contemptus, ibi secundum duritiam autem. Dicit ergo primo,
mirum est quod contemnis, numquid igitur ignoras quoniam benignitas
Dei differentis poenam ad poenitentiam te adducit? II Petr. c.
III, 9: non tardat dominus promissis, sed patienter agit propter
vos, nolens aliquos perire, sed ad poenitentiam reverti. Is.
XXX, 18: expectat vos Deus ut misereatur vestri. Videtur autem
apostolus, ut in Glossa dicitur, tres gradus peccatorum tetigisse.
Primo quidem impunitatem sibi promittentium; secundo, contemnentium
Dei bonitatem; tertio vero, ignorantium. Unde dicit Glossa:
peccas, o homo, dum tibi impunitatem promittis; gravius peccas, quia
contemnis, et gravissime peccas, quia ignoras. Sed videtur hoc esse
falsum, nam ignorantia alleviat peccatum magis quam aggravet. Est
igitur secundum quosdam intelligendum gravissime, id est
periculosissime, quia qui ignorat peccatum, non quaerit remedium.
Vel gravissime propter ignorantiae speciem, quae ad infidelitatem
pertinet, quae est gravissimum peccatum. Unde dicitur I Cor.
XIV, v. 38: si quis ignorat, ignorabitur. Vel gravissime in
genere ingratitudinis. Augustinus: magis enim est ingratus qui
beneficium non cognoscit, quam qui diminuit, quod est contemnere.
Deinde cum dicit secundum duritiam, ostendit periculum contemptus,
dicens secundum autem duritiam, quia scilicet ob beneficia divinae
bonitatis non emollitur. Eccli. III, 27: cor durum male
habebit in novissimo, etc., cor impoenitens, quod scilicet ad
poenitentiam non flectitur ex Dei patientia et longanimitate. Ier.
VIII, 6: nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo.
Thesaurizas tibi iram, id est multiplicas tibi reatum poenae. Iac.
V, 3: thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. Unde et hic
sequitur in die irae, id est in die iudicii, de qua dicitur Sophon.
I, 15: dies illa dies irae, quia scilicet nunc Deus vindictam non
infert, quam tunc inferet, secundum illud Ps. LXXIV, 3: cum
accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Et revelationis iusti
iudicii Dei, quia tunc revelabitur iustitia divini iudicii, quod nunc
non creditur esse, aut non videtur esse iustum. Is. LVI, 1:
iuxta est salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Et quia
Glossa hic dicit, quod per duritiam et cor impoenitens significatur
peccatum in spiritum sanctum, quod est irremissibile, ideo oportet
videre quid sit peccatum in spiritum sanctum, et quomodo sit
irremissibile. Est igitur sciendum, quod secundum antiquos doctores
Ecclesiae qui fuerunt ante Augustinum, scilicet Athanasium,
Hilarium, Ambrosium, Hieronymum et Chrysostomum, peccatum in
spiritum sanctum dicitur blasphemia, qua opera spiritus sancti spiritui
immundo attribuuntur, ut patet Matth. XII, 31. Quod quidem
dicitur irremissibile et in hoc saeculo et in futuro, quia pro hoc
peccato puniti sunt Iudaei, etiam in hoc saeculo per Romanos et in
futuro per Daemones. Vel quia non habet aliquam rationem
excusationis, sicut habebat blasphemia, quam dicebant in Christum,
inquantum erat filius hominis: secundum illud Matth. XI, 19:
ecce homo vorax et potator vini. Ad quod poterant induci per
infirmitatem carnis, sicut et in veteri testamento, quia filii Israel
murmuraverunt pro defectu panis et aquae, ut legitur Ex. XVI, 2
s., quasi humanum fuit et facile remissibile, sed quod postea
dixerunt coram idolo, ut Ex. XXXII, 4: isti sunt dii tui,
Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti, peccaverunt in spiritum
sanctum, scilicet, opus Dei Daemonibus attribuentes. Unde et eorum
peccatum dicitur irremissibile, cum dominus subdit: ego autem in die
ultionis visitabo peccatum eorum. Augustinus autem dicit peccatum in
spiritum sanctum esse verbum vel blasphemiam, quam quis dicit contra
spiritum sanctum, per quem fit remissio peccatorum, secundum illud
Io. XX, 22 ss.: accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis
peccata, et cetera. Et hoc quidem corde scilicet ore et opere, dum
aliquis perseverat in peccato usque in finem ultimum. Et sic finalis
impoenitentia est peccatum in spiritum, de qua manifestum est esse
irremissibile. Magistri vero sequentes dicunt peccatum in spiritum
sanctum, scilicet quod committitur ex certa malitia, quae contrariatur
appropriato spiritui sancto, scilicet bonitati, sicut et peccatum in
filium Dei, quod est ex ignorantia, quae opponitur sapientiae, quae
appropriatur filio. Et similiter peccatum in patrem potest dici quod
sit ex infirmitate, quae contrariatur potentiae, quae est appropriata
patri. Sic ergo peccatum quod est in patrem vel in filium, dicitur
remissibile, quia ex hoc ipso peccatum videtur aliquam excusationem
habere, quia ex ignorantia vel ex infirmitate committitur. Quod autem
ex certa malitia committitur, nullam in se habet excusationis causam:
et ideo dicitur irremissibile, quia non habet in se unde remittatur,
licet quandoque Deus illud ex sua bonitate remittat, sicut quandoque
ex sua virtute curat morbum qui est de se incurabilis. Et secundum hoc
assignantur sex species peccati in spiritum sanctum, excludentes ea per
quae peccatum remittitur. Quorum prima duo accipiuntur per respectum
ad ea quae se tenent ex parte Dei, scilicet spes divinae
misericordiae, cui opponitur desperatio, et timor divinae iustitiae,
cui opponitur praesumptio. Alia vero duo accipiuntur ex parte
hominis, scilicet, contemptus boni commutabilis, cui opponitur
obstinatio, quae hic duritia dicitur, per quam scilicet aliquis firmat
animum suum ad peccatum; et destinatio aversionis a Deo, cui
opponitur cor impoenitens, quod scilicet numquam proponit per
poenitentiam reverti ad Deum. Alia vero accipiuntur ex parte donorum
Dei, quorum unum est fides, secundum illud Prov. XV, 27: per
fidem purgantur peccata, et huic opponitur impugnatio veritatis
agnitae. Aliud autem est charitas, secundum illud Prov. X, 12:
universa delicta operit charitas, et huic opponitur invidentia
fraternae gratiae.
|
|