|
Postquam, apostolus proposuit veritatem divini iudicii, exclusa
contraria opinione, hic manifestat divini iudicii veritatem, et primo
proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi his quidem
qui secundum patientiam. Proponit autem primo veritatem divini iudicii
quantum ad duo, scilicet, quantum ad opera et quantum ad personas.
Quantum ad opera quidem, quia in praesenti non reddit secundum opera,
sed quandoque male agentibus gratiam largitur, sicut ipsi Paulo
apostolo, qui prius blasphemus et persecutor misericordiam consecutus
est, ut dicitur I Tim. I, 13. Sed hoc non erit in die
iudicii, quando erit tempus secundum iustitiam iudicandi. Ps.
LXXIV, 3: cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Et
ideo alibi dicitur: secundum opera manuum eorum tribue illis. Quantum
ad personas attenditur veritas divini iudicii, quia retributionis
aequalitas servabitur quantum ad omnes. II Cor. V, v. 10:
omnes nos manifestari oportet. Videtur autem quod non sit secundum
opera retributio futura, quia peccato temporali poena aeterna
retribuetur. Sed dicendum est quod, sicut Augustinus dicit, XXI
de Civit. Dei: in retributione iustitiae non consideratur aequalitas
temporis inter culpam et poenam, quia etiam secundum humanum iudicium
pro culpa adulterii, quae brevi hora committitur, infligitur poena
mortis; in qua non attendit legislator moram occisionis, sed potius
quod per mortem perpetuo excluditur a societate viventium. Et sic
etiam suo modo homo pro culpa temporali punitur poena aeterna. Et ideo
non est mirum si peccata commissa contra charitatem, per quam scilicet
est societas inter Deum et homines, aeternaliter divino iudicio
puniuntur. Et hoc quidem esse iustum ex tribus apparet. Primo ex
infinita dignitate Dei in quem peccatur. Tanto enim quis gravius
peccat, quanto maior est dignitas personae in quam peccatur, sicut
plus peccat qui percutit principem, quam qui percutit privatam
personam. Et sic cum culpa peccati mortalis sit quodammodo infinita,
oportet quod ei infinita poena respondeat. Et sic cum non possit esse
infinita secundum intentionem, relinquitur quod sit infinita secundum
durationem. Secundo apparet ex voluntate per quam peccatur.
Quicumque enim mortaliter peccat aversus ab incommutabili bono, finem
constituit in bono commutabili, sicut fornicator in dilectione carnis,
avarus in pecunia. Et quia finis per se appetitur, quicumque appetit
finem, fertur in illud, volens illud semper obtinere, si aliquid
aliud non obsistat. Unde ille qui peccat mortaliter, voluntatem habet
perpetuo in peccato manendi, nisi forte per accidens, sicut quando
timet poenam, vel aliquod aliud impedimentum. Unde conveniens est,
ut ex quo homo secundum suam voluntatem peccatum perpetuo obtinendum
appetit, quod aeternaliter pro illo puniatur. Deus enim qui est
inspector cordis, praecipue ad voluntatem peccantis attendit. Tertio
ex parte effectus peccati, qui est subtractio gratiae, ex qua sequitur
quod homo, quantum est de se, perpetuo maneat in peccato, a quo exire
non potest nisi per auxilium gratiae. Non est autem conveniens ut
durante culpa cesset poena, et ideo in perpetuum durat poena. Quod
autem dicitur reddere unicuique secundum opera sua, non est
intelligendum secundum aequalitatem operum, quia praemium excedit
meritum, sed secundum proportionem, quia bonis retribuet bona et
melioribus meliora. Et eadem ratio est de malis. Deinde cum dicit
his quidem qui secundum patientiam, manifestat propositum, et primo
quantum ad opera, secundo quantum ad personas, ibi in omnem animam.
Quantum autem ad opera ostendit veritatem divini iudicii, primo quidem
in bonis, secundo in malis, ibi his autem qui ex contentione. Circa
primum duo consideranda sunt, scilicet meritum et praemium. Ad
meritum tria concurrunt. Primo quidem patientia. Quod potest
intelligi, uno modo, de patientia Dei, de qua supra dictum est: an
divitias bonitatis et patientiae ut intelligantur illi esse secundum
patientiam boni operis, scilicet dispositi, qui bene patientia Dei
utuntur bene operando. Alio modo potest intelligi de patientia
hominis, quod etiam intelligi potest dupliciter. Uno modo, secundum
quod patientia importat tolerantiam adversorum cum aequanimitate
cordis. Hoc autem necessarium est, quod aliquis a bono opere non
desistat propter mala quae patitur, et hoc est quod dicit secundum
patientiam boni operis. Iac. c. I, 4: patientia opus perfectum
habet. Lc. c. XXI, 19: in patientia vestra possidebitis
animas vestras. Secundo, potest intelligi patientia pro
longanimitate, sive pro perseverantia, ut scilicet aliquis a bono
opere propter taedium non recedat. Iac. ult.: patientes estote,
fratres, usque ad adventum domini. Hebr. X, 36: patientia vobis
necessaria est. Secundum est bonitas operis, quod quidem dicitur
bonum secundum ordinem ad debitum finem et secundum quod convenit
regulae debitae, quae est lex Dei et ratio humana. Gal. ult.:
bonum facientes non deficiamus. Tertio tangitur rectitudo intentionis
quaerentibus vitam aeternam, ut scilicet in malis quae homo patitur,
vel in bonis quae agit, non quaerat aliquid temporale, sed aeternum.
Matth. VI, 33: primum quaerite regnum Dei. Ex parte etiam
praemii tangit tria, quorum primum est gloria, quae significat
claritatem sanctorum, etiam intrinsecam, qua replebuntur in mente,
secundum illud Is. c. LVIII, 11: implebit splendoribus
animam tuam: et exteriorem, qua splendebunt in corpore. Matth.
XIII, 43: fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum.
Ps. CXLIX, 5: exultabunt sancti in gloria. Secundo tangitur
honor, per quem significatur sanctorum dignitas, et reverentia quae
eis exhibetur ab omni creatura. Erunt enim reges et sacerdotes.
Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes. Et
ulterius computabuntur inter filios Dei, secundum illud Sap. V,
5: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Ps.
CXXXVIII, 17: nimis honorati sunt amici tui, Deus.
Tertio tangitur incorruptio, quia scilicet illa gloria et honor non
erunt transitoria, sicut ea quae sunt in hoc mundo. I Cor. c.
IX, 25: illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem
incorruptam. Deinde cum dicit his autem, ostendit veritatem divini
iudicii in malis, in quibus etiam tangitur culpa et poena. Et quantum
ad culpam tanguntur tria, quorum primum est contentionis pertinacia.
Quae quidem, primo, potest intelligi hominis ad Deum, beneficiis ad
se vocantem, contra quem homo contendere videtur divinis beneficiis
resistendo. Deut. XXXI, 27: adhuc vivente me et ingrediente
vobiscum, semper contentiose egistis contra dominum. Secundo potest
intelligi de contentione hominis contra fidem. II Tim. II,
14: noli verbis contendere. Tertio potest intelligi de contentione
hominum ad invicem, quae contrariatur charitati, quae est mater
virtutum. Iac. III, 16: ubi zelus et contentio, ibi
inconstantia et omne opus pravum. Secundo ponitur duritia eorum,
scilicet, qui non acquiescunt veritati. Quod potest, uno modo,
intelligi de veritate fidei. Io. VIII, 45: si veritatem
dico, quare non creditis mihi? Alio modo de veritate divinae
iustitiae, cui non acquiescunt, veritatem divini iudicii non
credentes. Ez. XVIII, v. 29: dixistis: non est aequa via
domini. Tertio potest intelligi de veritate vitae, cui non
acquiescunt, qui perverse vivunt. Io. III, 21: qui facit
veritatem, venit ad lucem. Tertio autem tangitur malitia in hoc quod
dicit credunt autem iniquitati, vel quia consentiunt persuadentibus
iniquitatem. Prov. c. XVII, 4: malus obedit linguae iniquae.
Vel quia credunt impunitatem peccatorum, quae in divinam iniquitatem
redundaret. Eccli. V, 4: ne dixeris, peccavi, et quid mihi
accidit triste? Vel credunt iniquitati, id est infidelitati,
scilicet doctrinae quae est contra fidem. II Thess. II, 11:
iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt
iniquitati. Ex parte autem poenae quatuor ponuntur, quae quidem
dupliciter distingui possunt. Uno modo ut ira, id est poena et
vindicta corporalis, intelligatur esse post iudicium. Soph. I,
15: dies illa, dies irae. Indignatio autem in iudicio, quando
impii sibi ipsis indignabuntur, fit ex peccatis quae commiserunt Sap.
V, 6: erravimus a via veritatis. Tribulatio autem et angustia
pertinent ad animam separatam a corpore ante resurrectionem. Prov.
I, 27: quando venerit super vos tribulatio et angustia. Vel alio
modo possunt distingui, ut prima duo accipiantur ex parte Dei, cuius
ira dicitur dispositio ad puniendum, quae est malis horribilis.
Apoc. VI, 16: dicent montibus et petris: cadite super nos, et
cetera. Indignatio eius refertur ad hoc quod peccatores indignos
reputabit vita aeterna. Ps. XCIV, 11: quibus iuravi in ira
mea, si introibunt. Alia vero accipiuntur ex parte hominis. Et
tribulatio quidem dicitur a tribulo, qui pungit, unde ad tribulationem
potest pertinere omne quod dolorem infert. Soph. I, 14: vox diei
domini amara, tribulabitur ibi fortis. Angustia autem dicitur ex
hoc, quod animus hominis angustiatur non valens invenire remedium
contra mala quae timet, vel iam patitur. Dan. XIII, 22:
angustiae mihi sunt undique, et quid eligam ignoro. Iob XXVII,
v. 9: numquid clamorem illius audiet Deus cum venerit super illum
angustia? Deinde cum dicit in omnem animam, ostendit veritatem divini
iudicii quantum ad personas. Et primo proponit huius aequitatem;
secundo rationem assignat, ibi non est enim personarum; tertio
rationem manifestat, ibi quicumque enim. Veritatem quidem divini
iudicii quantum ad personas ostendit primo in malis, cum dicit in omnem
animam hominis operantis id est contra omnem animam, quia sicut gloria
sanctorum ab anima ad corpus devenit, ita reproborum poena primo et
principaliter est in anima et secundo in corpore, quod propter defectum
vel culpam animae resurget passibile. Ez. XVIII, 4: anima
quae peccaverit, ipsa morietur. Dicit autem Iudaei primum et
Graeci, quia Iudaeis maior poena debebatur tamquam cognoscentibus
Dei voluntatem per legem. Lc. XII, 47: servus sciens
voluntatem domini sui, et non fecit, etc., digne plagis vapulabit
multis. Et similiter Christiani quantum ad idem peccatum, puta
adulterium vel furtum, graviori poena puniuntur quam infideles.
Hebr. X, 29: quanto magis putatis maiora mereri supplicia, qui
filium Dei, et cetera. Sed quantum ad totam poenam, gravior est
poena infidelium propter peccatum infidelitatis, quod est gravissimum.
Unde dicitur I Petr. III, quod super incredulos ira Dei manet.
Secundo manifestat in bonis, et ponit primo duo, quae supra dixit
gloriam et honorem, tertium vero, scilicet pacem, ponit loco
incorruptionis, quam includit pax, et multa alia comprehendit. Non
enim potest esse pax hominis perfecta quamdiu aliquis timet se amissurum
bona quae habet, sed tunc aliquis habet veram pacem cordis, quando
habet omnia quae concupiscit et ea perdere non timet. Is.
XXXII, v. 18: sedebit populus meus in pulchritudine pacis.
Et in his etiam primatum Iudaeis attribuit, quia eis sunt primo
promissa, et in eorum promissiones gentes introierunt. Io. IV,
v. 38: alii laboraverunt et vos in labores eorum introistis.
Deinde cum dicit non enim est acceptio, assignat rationem dictorum,
quia scilicet non est personarum acceptio apud Deum. Act. X,
34: non est personarum acceptor Deus. Opponitur autem personarum
acceptio iustitiae distributivae, per quam aliquis distribuit unicuique
secundum dignitatem personarum; ergo acceptio est quando praeter
dignitatem datur alicui plus vel minus. Tunc autem hoc fit praeter
dignitatem, quando hoc fit non propter conditionem, sed propter
personam quae facit ad causam. Hoc est enim causam accipere, scilicet
quasi regulam operandi, sed propter personam, quasi ipsa persona
accipiatur ut causa aliquid faciendi. Puta si aliquis det alicui
propter consanguinitatem plus de bonis patrimonialibus, non est
acceptio personarum, quia consanguinitas est conveniens causa propter
quam de talibus bonis debeat habere. Si autem propter consanguinitatem
aliquis praelatus det alicui plus de bonis ecclesiasticis, potest hoc
ad acceptionem personarum pertinere, si alia idoneitas non concurrat.
Non enim consanguinitas est ratio conveniens distributionis bonorum
spiritualium. Quia igitur Deus omnia convenientissima ratione facit,
non cadit in ipsum personarum acceptio. Dicitur enim Sap. VIII,
1, quod disponit omnia suaviter. Sed videtur acceptor personarum,
quia peccatorum quosdam in suis peccatis relinquit, quosdam ad se
vocat. Sed dicendum quod personarum acceptio opponitur iustitiae,
unde locum habet in his quae dantur ex debito, quod attendit iustitia.
Deus autem non ex debito, sed gratis, peccatores ad poenitentiam
vocat. Si enim ex operibus, iam non ex gratia, ut dicitur infra c.
XI, 6, et Tit. III, 5: non ex operibus iustitiae quae
fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit. In
talibus autem beneficiis gratis datis non solum Deo, sed etiam
homini, liberum est dare cui voluerit. Matth. XX, 15: an non
licet mihi quod volo facere? Deinde cum dicit quicumque enim, exponit
praedictam rationem. Quod enim non sit personarum acceptio apud
Deum, patet per hoc quod omnes qui peccant puniuntur. Unde primo
loquitur quantum ad illos qui legem non susceperunt, dicens, quod
quicumque peccaverit sine lege, scilicet Moysi, accepta a Deo, sine
lege peribit, id est condemnabitur, non propter legis
transgressionem. Iob IV, 20: quia nullus intelligit, in
aeternum peribunt. Secundo loquitur quantum ad illos qui legem
scriptam acceperunt, et dicit quod quicumque peccaverunt in lege, id
est, post legem scriptam, iudicabuntur per legem, id est, propter
hoc quod transgressi sunt praeceptum legis. Io. XII, 48: sermo
quem locutus sum vobis ille iudicabit eum in novissimo die. Quidam
autem ex hoc modo loquendi occasionem erroris sumpserunt. Quia enim
apostolus non dicit, quicumque in lege peccaverit per legem peribit,
sicut dixerat de his qui sunt sine lege quod sine lege peribunt,
crediderunt quod illi qui post legem susceptam peccant, iudicentur
aliqualiter, scilicet in praesenti, non tamen pereunt. Sed, sicut
dicit Glossa quis Christianus dicat non perire Iudaeum si non credat
in Christum, cum dominus dicat quod tolerabilius erit Sodomae in die
iudicii quam eis? Ut habetur Matth. X, 15. Unde Ez. c.
XVIII, 32: nolo mortem peccatoris. Utitur autem tali
diversitate in loquendo, quia, ut Gregorius dicit in moralibus super
illud Iob XXXVI, 6: iudicium pauperibus tribuit, quidam in
futuro iudicio peribunt, sed non iudicabuntur, id est impii, qui sunt
sine fide et lege Dei. Ps. I, 5: non resurgent impii in
iudicio, quia scilicet non est locus disceptandi contra eum, qui
totaliter alienus est a Deo. Io. III, 18: qui non credit,
iam iudicatus est. Alii vero, qui lege Dei et fide suscepta
peccant, ita peribunt, quod etiam iudicabuntur, quasi quadam
disceptatione cum eis facta. Unde Ez. XXXIV, 17 dicitur:
ecce ego iudico inter pecus et pecus, arietum et hircorum. Sicut et
rex, ut Gregorius dicit, hostes condemnat absque audientia, cives
autem cum diligenti audientia.
|
|