|
Postquam apostolus confutavit humanum iudicium, quo se gentiles et
Iudaei mutuo iudicabant et divinum iudicium commendavit, hic procedit
ad ostendendum ea, quibus Iudaei gloriabantur, eis non sufficere ad
salutem et primo ostendit propositum, secundo solvit ea quae in
contrarium dici possent III cap., ibi quid ergo amplius, et
cetera. De duobus Iudaei gloriabantur, scilicet de lege et
circumcisione, quae non erat ex lege Moysi, sed ex patribus, ut
dicitur Io. VII, 22. Primo ergo ostendit quod lex audita sive
recepta, non sufficiebat ad salutem. Secundo ostendit idem de
circumcisione, ibi circumcisio quidem, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit quod intendit, secundo manifestat propositum,
ibi cum enim gentes. Circa primum proponit duo, unum excludendo,
alterum asserendo. Excludit enim quod Iudaei opinabantur se per solum
legis auditum iustificari. Unde dicit: ita dictum est, peccantes in
lege iudicentur per legem; non enim auditores legis, ex hoc ipso quod
legem audiunt, iusti sunt apud Deum et si apud homines iusti
reputantur. Matth. VII, 26: qui audit verba mea et non facit
ea, similis est viro stulto. Iac. I, 23: si quis auditor est
verbi, et non factor, et cetera. Secundo astruit quod factores legis
sunt iusti, cum dicit sed factores legis iustificabuntur. Matth.
VII, 24: omnis qui audit verba mea et facit ea, assimilabitur
viro, et cetera. Iac. I, 22: estote factores verbi, et non
auditores tantum et Ps. CX, 10: intellectus bonus omnibus
facientibus eum. Sed circa secundum videtur esse quod infra III,
20, dicitur: ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram
eo. Non ergo aliqui ex hoc quod opera legis faciunt, iustificantur.
Sed dicendum est quod iustificari tripliciter accipi potest. Uno modo
potest accipi quantum ad reputationem, ut tunc aliquis iustificari
dicatur, quando iustus reputatur. Ez. c. XVI, 51:
iustificasti sorores tuas, scilicet per reputationem. Et secundum hoc
potest intelligi factores legis iustificabuntur, id est, iusti apud
Deum et homines reputabuntur. Secundo, per executionem iustitiae,
inquantum scilicet opera iustitiae exequuntur. Lc. c. XVIII,
14: descendit hic iustificatus in domum suam, quia scilicet
publicamus opus iustitiae fecerat confitendo peccatum. Et hoc modo
verificatur quod hic dicitur factores legis iustificabuntur, scilicet
legis iustitiam exequendo. Tertio modo potest accipi iustificatio
quantum ad causam iustitiae, ut scilicet ille dicatur iustificari qui
iustitiam de novo accipit, sicut infra V, 1: iustificati igitur ex
fide, et cetera. Sic autem non intelligitur hic quod factores legis
iustificentur, quasi per opera legis iustitiam acquirant. Hoc quidem
esse non potest neque quantum ad opera caeremonialia, quae gratiam
iustificantem non conferebant; neque etiam quantum ad moralia, ex
quibus habitus iustitiae non acquiritur, sed potius per habitum
iustitiae infusum huiusmodi opera facimus. Deinde cum dicit cum enim
gentes, manifestat propositum. Et primo ostendit quod factores
legis, etiam si non sint auditores, iustificantur; secundo, quod
auditores legis sine legis observantia non iustificantur, ibi si autem
Iudaeus. Circa primum tria facit. Primo proponit dignitatem eorum
qui legem absque auditu observant; secundo manifestat quod dixerat,
ibi qui, ostendunt opus legis; tertio probat ibi testimonium reddente
illis. Circa primum tria tangit quantum ad gentiles. Primo,
carentiam legis, dicens cum enim gentes quae legem non habent,
scilicet divinam, quam non acceperunt. Non enim gentibus data est
lex, sed Iudaeis, secundum illud Eccli. XXIV, 33: legem
mandavit Moyses in praeceptis iustitiarum, et haereditatem domui
Iacob et Israel promissiones. Et Ps. CXLVII, 20: non
fecit taliter omni nationi. Deut. XXXIII, 4: legem praecepit
nobis Moyses, haereditatem multitudinis Iacob. Ex quo patet quod
gentiles non peccabant non observando caeremonialia legis. Secundo
commendat in eis legis observantiam, cum dicit naturaliter faciunt quae
sunt legis, id est, quae lex mandat, scilicet quantum ad praecepta
moralia, quae sunt de dictamine rationis naturalis, sicut et de Iob
dicitur, quod erat iustus et rectus ac timens Deum et recedens a
malo. Unde ipse dicit: vestigia eius secutus est pes meus, vias eius
custodivi. Sed quod dicit naturaliter, dubitationem habet. Videtur
enim patrocinari Pelagianis, qui dicebant quod homo per sua naturalia
poterat omnia praecepta legis servare. Unde exponendum est
naturaliter, id est per naturam gratia reformatam. Loquitur enim de
gentilibus ad fidem conversis, qui auxilio gratiae Christi coeperant
moralia legis servare. Vel potest dici naturaliter, id est per legem
naturalem ostendentem eis quid sit agendum, secundum illud Ps. IV,
7 s.: multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Signatum, etc.,
quod est lumen rationis naturalis, in qua est imago Dei. Et tamen
non excluditur quin necessaria sit gratia ad movendum affectum, sicut
etiam per legem est cognitio peccati, ut dicitur infra III, 20,
et tamen ulterius requiritur gratia ad movendum affectum. Tertio
ostendit eorum dignitatem, in hoc scilicet quod huiusmodi legem non
habentes, ipsi sibi sunt lex, inquantum scilicet funguntur officio
legis ad seipsos, instruendo se et inducendo ad bonum, quia, ut
philosophus dicit Ethic., lex est sermo coactionem habens ab aliqua
prudentia et intellectu procedens. Et ideo dicitur I Tim. I, 9,
quod iusto lex non est posita, id est, exteriori lege non cogitur,
sed posita est iniustis, qui indigent exterius cogi. Et iste est
supremus gradus dignitatis in hominibus, ut scilicet non ab aliis, sed
a seipsis inducantur ad bonum. Secundus vero gradus est eorum qui
inducuntur ab alio, sed sine coactione. Tertius autem est eorum qui
coactione indigent ad hoc quod fiant boni. Quartus est eorum qui nec
coactione ad bonum dirigi possunt. Ier. II, 30: frustra
percussi filios vestros, disciplinam non receperunt. Deinde, cum
dicit qui ostendunt, ostendit quomodo ipsi sunt sibi lex, quod quidem
accipere possumus ad similitudinem legis quae ab exteriori homine
proponitur, quae scilicet consuevit ad infirmitatem et memoriam scripto
tradi; et similiter illi qui legem observant absque exteriori auditu
legis, ostendunt opus legis scriptum, non quidem atramento, sed,
primo quidem et principaliter spiritu Dei vivi, ut dicitur I Cor.
III, 3. Secundo, etiam humano studio, Prov. III, 3:
describe ea in tabulis cordis tui, scilicet praecepta sapientiae.
Unde et hic sequitur in cordibus suis, non Pergameno, aut tabulis
lapideis, sive aereis. Ier. XXXI, 33: dabo legem meam in
visceribus eorum et in corde eorum superscribam eam. Deinde, cum
dicit testimonium reddente, probat quod dixerat, scilicet quod opus
legis sit in cordibus eorum inscriptum per quaedam opera quae huiusmodi
scriptum annuntiant. Et, primo, ponit illa opera, quorum unum est
testimonium conscientiae, quod tangit dicens testimonium reddente illis
conscientia, quae quidem nihil aliud est quam applicatio cognitionis
habitae ad iudicandum de aliquo opere, utrum sit bene vel male factum.
Unde huiusmodi conscientia quandoque testimonium perhibet de bono,
secundum illud II Cor. I, 12: gloria nostra haec est,
testimonium conscientiae nostrae quandoque autem de malo Eccle.
VII, 23: scit conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti
aliis. Non autem potest aliquis perhibere testimonium de aliquo
opere, quod sit bonum vel malum, nisi per hoc quod habet legis
notitiam. Unde hoc ipsum quod conscientia testimonium reddit de bono
vel malo, est evidens signum quod in corde hominis sit opus legis
descriptum. Aliud autem opus est accusatio et defensio, quae sine
notitia legis esse non possunt. Et quantum ad hoc dicit et
cogitationum, id est, cogitationibus, accusantium aut etiam
defendentium, id est, accusantibus vel defendentibus, more
Graecorum, qui genitivis loco ablativorum utuntur. Et hoc inter se
invicem. Insurgit enim homini circa aliquod factum aliqua cognitio
accusans, dum propter rationem aliquam cogitat se male fecisse. Ps.
XLIX, 21: arguam te, et statuam contra faciem tuam. Is.
III, 9: agnitio vultus eorum respondebit eis. Quandoque etiam
insurgit aliqua cognitio defendens, dum per aliquam rationem cogitat se
fecisse bene, secundum illud Iob XXVII, v. 6: non reprehendet
me cor omni vita mea. Et inter hanc accusationem et defensionem locum
habet testimonium conscientiae, cui statur. Potest et aliter legi,
ut dicatur testimonium reddente illis conscientia ipsorum, quae
scilicet conscientia non solum est operum, sed etiam cogitationum, de
quibus scilicet homo conscientiam habet, sed primum melius est. Sed
quia testimonium, accusatio et defensio in iudicio locum habent,
agit, secundo, de huiusmodi iudicio, ostendens tempus cum dicit in
die, quod dicit non ad designandum temporis qualitatem, sed
absconditorum manifestationem. I Cor. IV, 5: illuminabit
abscondita tenebrarum. Quandoque tamen dicitur nox propter
incertitudinem horae illius. Matth. XXV, 6: media nocte clamor
factus est. Dicuntur autem cogitationes accusantes vel defendentes in
die iudicii, non illae quae tunc erunt, quia tunc unicuique manifesta
erit salus vel damnatio, sed defensio vel accusatio cogitationum quae
nunc sunt et testimonium conscientiae quod nunc est, repraesentabitur
homini in illa die, virtute divina faciente, ut dicit Augustinus,
II de Civit. Dei. Notitia autem illarum cogitationum quae
remanent in anima, nihil esse aliud videtur, ut dicit Glossa, quam
reatus poenae vel meritum ex eis consequens. Ostendit etiam auctorem
iudicii, dicens cum iudicabit Deus. Ps. XCV, 13: iudicabit
orbem terrarum in aequitate. Determinat etiam de quibus erit
iudicium, cum dicit occulta hominum, de quibus nunc homines iudicare
non possunt. I Cor. IV, 5: illuminabit abscondita tenebrarum.
Ostendit etiam doctrinam ex qua habetur fides de hoc iudicio, cum
dicit secundum Evangelium meum, id est a me praedicatum. Matth.
XII, 36: omne verbum otiosum, et cetera. Dicit autem
Evangelium meum, quamvis non possit dicere Baptismum suum et sit
utriusque minister, quia in Baptismo nihil operatur industria
hominis, sed in Evangelio praedicando industria praedicatoris
operatur, Eph. III, 4: prout potestis legentes intelligere
prudentiam meam in ministerio. Postea ponit cui datum est iudicium,
cum subdit per Iesum Christum, qui scilicet est constitutus a Deo
iudex vivorum et mortuorum, ut dicitur Act. X, 42, et Io. V,
21 s.: pater omne iudicium dedit filio, qui scilicet in iudicio
apparebit bonis et malis: sed bonis secundum gloriam divinitatis,
Is. XXXIII, v. 17: regem in decore suo videbunt, malis
autem secundum naturam humanitatis, Apoc. c. I, 7: videbit eum
omnis caro.
|
|