|
Ostenso quod factores legis iustificantur etiam sine hoc quod sint
auditores, quod pertinebat ad gentiles, hic ostendit quod auditores
non iustificantur, nisi sint factores, quod pertinet ad Iudaeos.
Primo ergo ostendit praerogativam Iudaeorum quantum ad legis
susceptionem; secundo ponit eorum defectum quantum ad legis
transgressionem, ibi qui ergo alium. Ponit autem eorum praerogativam
tripliciter. Primo, quantum ad gentem cui data est lex; secundo,
quantum ad legem, ibi et requiescis in lege; tertio, quantum ad legis
effectum sive factum, ibi et nosti voluntatem eius. Quantum autem ad
gentem dicit si autem tu Iudaeus cognominaris, quod est nomen
honorabile, secundum illud Ps. CXIII, v. 2: facta est
Iudaea sanctificatio eius. Io. c. IV, 22: salus ex Iudaeis
est. Dicuntur autem Iudaei non a Iuda Machabaeo, ut quidam
dicunt, forte propter hoc quod Iudas Machabaeus gentem illam in
dispersione existentem congregavit et protexit, secundum illud I
Mach. III, 2 s.: proeliabatur proelia Israel cum laetitia, et
dilatavit gloriam populo suo. Invenitur enim nomen Iudaeorum ante
Iudam Machabaeum, secundum illud Esther VIII, 16: Iudaeis
nova lux oriri visa est. Et ideo dicendum est quod Iudaei
denominantur a Iuda patriarcha, Gen. XLIX, 8: Iuda, te
laudabunt fratres tui. Cum enim tempore Roboam decem tribus, ab eius
regno se segregantes, vitulum aureum adorarent, in transmigrationem
sunt ductae ab Assyriis, ut habetur I Reg. XVII. Nec de eorum
reversione facit mentionem Scriptura, sed potius terra remansit
occupata ab alienigenis, qui postmodum Samaritani sunt dicti. Duae
autem tribus, scilicet Iudae et Beniamin, adhaerentes regno
Roboam, perseveraverunt in cultu Dei. Et quamvis in captivitatem
Babylonis fuerint ductae, postmodum tamen per Cyrum regem Persarum
sunt reducti in terram suam, ut dicitur I Esdrae I. Et quia tribus
Iudae maior erat, ab ea gens tota illa denominabatur. Et non solum
illi qui erant ex tribu Beniamin, sed etiam de aliis tribubus
revertentibus qui se illis adiunxerunt. Consequenter cum dicit et
requiescis in lege, ponit eorum praerogativam quantum ad legem. Et
primo quidem, quantum ad ipsam legem, cum dicit et requiescis in
lege, quasi per eam certificatus in credendis et in agendis. Dubitans
enim intellectu non quiescit, sed utrinque sollicitatur: qui autem
sapientiae certitudinem accipit, mente quiescit. Sap. c. VIII,
16: intrans in domum meam conquiescam eum illa. Secundo, quantum
ad legislatorem, cum subdit et gloriaris in Deo, id est, in cultu et
notitia unius Dei. Ier. IX, 24: in hoc glorietur qui
gloriatur, scire et nosse me. I Cor. c. I, 31 et II Cor.
X, 17: qui gloriatur, in domino glorietur. Deinde, cum subdit
et nosti, ponit praerogativam eorum quantum ad fructum legis: primo,
quantum ad hominem respectu sui ipsius; secundo, respectu aliorum,
ibi confidis. Ponit autem duplicem fructum. Primum quidem
respondentem gloriae, quam de Deo habebant, cum dicit nosti
voluntatem eius, quid scilicet Deus velit nos facere. Infra XII,
2: ut probetis quae sit voluntas Dei. Secundum fructum ponit, qui
respondet quiescenti in lege Dei, cum dicit et probas utiliora, id
est, scis approbare eligendo non solum mala a bonis, sed etiam meliora
a minus bonis. Unde quaerebat quidam, Matth. c. XXII, 36:
quod est mandatum magnum? Et hoc instructus per legem. Ps.
XXXIII, v. 12: beatus homo quem tu erudieris, domine, et de
lege tua docueris eum. Consequenter ponit fructus per respectum ad
alios, qui quidem tripliciter se habent ad notitiam legis. Quidam
enim sunt omnino in legis ignorantia constituti. Uno quidem modo per
defectum naturalis ingenii, sicut et homo corporaliter dicitur caecus
per defectum interioris potentiae visivae. Is. LIX, 10:
palpavimus ut caeci parietem. Huiusmodi autem hominibus non potest
homo lumen scientiae praebere, ut ipsi per se videre possint quid sit
agendum, sed praebet eis homo ducatum ut caecis, mandando eis quid
facere debeant, quamvis mandatorum rationem non cognoscant, Iob
XXIX, 15: oculus fui caeco de quibus tamen dicitur Matth.
XV, 14: caeci sunt, et duces caecorum. Alio modo sunt in
ignorantia per defectum disciplinae, qui sunt quasi in tenebris
exterioribus non illuminati per doctrinam, quibus sapiens praebere
potest lumen disciplinae, ut intelligant quae mandantur, et hoc est
quod dicit lumen eorum qui in tenebris sunt. Lc. I, 79:
illuminare his qui in tenebris. Secundo autem tangit illos qui sunt in
via perveniendi ad scientiam, quam nondum attigerunt. Et hoc, uno
modo, per defectum plenae instructionis. Et hoc est quod dicit
eruditorem insipientium, id est, eorum qui nondum sapientiam
acceperunt, qui dicuntur erudiri, quasi erui a ruditate, quae a
principio inest omnibus, cum primo instruuntur. Eccli. VII,
25: filii tibi sunt? Erudi eos. Alio modo per defectum aetatis,
sicut sunt pueri. Et quantum ad hoc dicit magistrum infantium. Is.
XXXIII, 18: ubi est doctor parvulorum? Tertii vero sunt qui
iam sunt in scientia provecti. Et isti indigent a sapientibus
informari, ut habeant sapientium dicta in auctoritate quasi quamdam
regulam seu formam. Et quantum ad hoc dicit habentem formam
scientiae. II Tim. I, 13: formam habe bonorum verborum quae a
me audisti. Et, Phil. III, 17: observate eos qui ita
ambulant, sicut habetis formam nostram. Oportet autem eos qui sic
informantur, auctoritate maiorum instrui, ut sciant quid sit in lege
traditum, et ideo dicit scientiae. Sap. X, 10: dedit illi
scientiam sanctorum. Et etiam ut sciant quid sit verus intellectus
eorum quae traduntur in lege. Et quantum ad hoc dicit veritatis.
Ps. XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam. Deinde,
cum dicit qui ergo alium doces, ostendit defectum eorum secundum
transgressionem legis. Et, primo, hominis ad seipsum, cum dicit qui
ergo alium doces, dirigendo ipsum ad bonum, teipsum non doces,
dirigendo. Et potest legi vel interrogative, quasi cum quadam
indignatione, vel remisse, quasi asserendo eorum malitiam et simile
est in sequentibus. Iob IV, 3: ecce docuisti plurimos, et
infra: nunc tetigit plaga, et defecisti. Secundo tangit defectum
quantum ad proximum. Primo quidem quantum ad res quae furto
subtrahuntur, cum dicit qui praedicas non furandum, furaris? Is.
I, 23: principes tui infideles, socii furum. Secundo, quantum
ad personam coniunctam, quae per adulterium polluitur. Et quantum ad
hoc dicit qui doces non moechandum, moecharis? Os. VII, 4:
omnes adulterantes quasi clibanus. Ier. V, 8: unusquisque ad
uxorem proximi sui. Tertio autem ostendit eorum defectum per
comparationem eorum ad Deum, et, primo quidem, quantum ad hoc quod
peccabant contra ipsius cultum. Et quantum ad hoc dicit qui abominaris
idola, cognoscens scilicet ex praecepto legis ea non esse colenda,
sacrilegium facis, abutendo scilicet his quae pertinent ad divinum
cultum. Quod quidem primo fecerunt in statu legis, Mal. I, 12:
dicitis: mensa domini contaminata est, et postmodum blasphemando
Christum. Matth. XII, 24: in Beelzebub principe, et
cetera. Secundo, quantum ad ipsam gloriam, cum dicit qui in lege
gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. Sicut enim
legis observantia in bonis operibus est occasio videntibus, ut honorent
Deum, ita etiam transgressio legis per mala opera occasio est
videntibus blasphemandi. I Petr. II, 12: ex bonis operibus vos
considerantes, glorificent Deum. E contra autem dicitur I Tim.
VI, 1: quicumque sunt sub iugo servitutis, dominos suos omni
honore dignos arbitrentur, ne nomen domini et doctrina fidei
blasphemetur. Et ideo in Ps. CXVIII, 158 dicitur: vidi
praevaricantes, et tabescebam. Et ad hoc inducit auctoritatem,
subdens nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes quia scilicet
gentes videntes Iudaeorum malam conversationem, reputabant hoc
provenire ex mala instructione legis a Deo traditae. Dicit autem
sicut scriptum est, scilicet Is. LII, 5: dominatores eius
inique agunt, et iugiter tota die nomen meum blasphematur, et Ez.
XXXVI, 22, secundum aliam litteram, ubi nostra sic habet: non
propter vos faciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum,
quod polluistis in gentibus. Deinde cum dicit circumcisio, ostendit
quod nec circumcisio sufficit ad salutem eadem ratione qua nec lex,
quia scilicet observantia legis sine circumcisione valet, sine qua
tamen circumcisio non prodest, sicut superius dictum est. Et circa
hoc tria facit. Primo comparat circumcisionem ad Iudaeos
circumcisos; secundo, ad gentes incircumcisas, ibi si igitur
praeputium; tertio manifestat quod dixerat, ibi non enim qui in
manifesto. Circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter
circumcisio prosit; secundo, qualiter non prosit, ibi si autem
praevaricator, et cetera. Dicit ergo primo circumcisio quidem prodest
quantum ad remissionem peccati originalis, unde dicitur Gen.
XVII, 14: masculus cuius praeputii caro circumcisa, et cetera.
Sed tibi adulto tunc finaliter prodest, si legem observes, sicut
religiosis prodest professio, si regulam observent. Circumcisio enim
erat quasi quaedam professio, obligans homines ad observantiam legis.
Gal. V, 3: testificor omni circumcidenti se, quoniam debitor, et
cetera. Quod autem apostolus dixit: si circumcidamini, Christus
nihil vobis proderit, loquitur quantum ad tempus post gratiam
Evangelii divulgatum; hic autem loquitur quantum ad tempus ante
passionem Christi, in quo circumcisio statum habebat. Secundo, ibi
si autem praevaricator, ostendit quomodo circumcisio non prosit,
dicens: si tu Iudaee adulte, praevaricator es legis, circumcisio tua
praeputium facta est, id est, non plus valet tibi quam praeputium,
quia non servas quod per circumcisionem profiteris, Ier. IX,
26: omnes gentes praeputium habent, domus autem Israel incircumcisi
sunt corde quinimmo ex hoc sunt magis rei, quia non servant quod
promiserunt. Displicet enim stulta et infidelis promissio, ut dicitur
Eccle. V, 3. Deinde cum dicit si ergo praeputium, comparat
circumcisionem ad gentiles, et hoc dupliciter. Primo quidem quantum
ad hoc quod eius fructum habent gentiles observando legem. Unde
dicit: si circumcisio prodest cum observatione legis, non autem sine
ea, igitur, si praeputium, id est gentilis incircumcisus, custodiat
iustitias legis, id est iusta praecepta legis, Ps. CXVIII,
86: omnia mandata tua veritas, nonne praeputium illius in
circumcisionem reputabitur? Quasi dicat: fructum verae circumcisionis
habebit. Ad hoc enim homo exterius circumciditur in carne, ut
scilicet se circumcidat in corde. Ier. IV, 4: circumcidimini
domino, et auferte praeputia cordium vestrorum. Secundo, ibi et
iudicabit, etc., comparat circumcisionem gentili, eum ostendens
propter observantiam legis Iudaeo praeferri. Unde dicit et
praeputium, id est gentilis incircumcisus, consummans, id est implens
mandata legis, ex natura, id est per naturalem rationem, ut supra
dictum est quod naturaliter quae sunt legis faciunt, iudicabit, per
comparationem, te, scilicet Iudaeum circumcisum, qui es
praevaricator legis, transgrediendo praecepta eius, per litteram, id
est habentem legem litteris descriptam, et circumcisionem, scilicet
carnis. Unde de hoc comparationis iudicio dicitur Matth. XII,
41: viri Ninivitae, et cetera. Deinde, cum dicit non enim qui in
manifesto, etc. assignat rationem dictorum. Et primo ponit
rationem; secundo probat eam, ibi cuius laus. Circa primum duo
facit. Primo assignat rationem quare circumcisio vel Iudaismus sine
legis observatione non prosit; secundo assignat rationem quare
observantia legis prosit sine Iudaismo et circumcisione, ibi sed qui
in abscondito. Dicit ergo quod ideo circumcisio praevaricantis legem
sit praeputium et iudicatur a praeputio custodiente legem, non enim est
verus Iudaeus ille qui in manifesto est Iudaeus, secundum carnalem
generationem. Infra IX, 6: non enim omnes qui ex circumcisione
sunt Israel, hi sunt Israelitae, sed qui filii sunt promissionis.
Et similiter etiam non est vera circumcisio illa, quae est manifesta
in carne. Illa enim est signum, ut dicitur Gen. XVII, 11:
circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis. Non
autem est signum verum, nisi ei respondeat signatum. Unde si quis
Iudaeus esset transgressor foederis, non esset eius vera circumcisio,
et ideo reputatur in praeputium. Deinde, cum dicit sed qui in
abscondito, assignat rationem quare praeputium custodientis legem
reputetur in circumcisionem et iudicet circumcisionem carnalem; quia
scilicet ille vere est Iudaeus qui est in abscondito, id est, qui
habet in affectu cordis mandata legis, quam Iudaei profitentur.
Matth. VI, 6: pater tuus qui videt in abscondito, et cetera.
Et similiter circumcisio vera est, quae est cordis in spiritu, id
est, per spiritum facta, per quam superfluae cogitationes a corde
praeciduntur. Vel in spiritu, id est per spiritualem intellectum
legis, non litteralem. Phil. III, 3: nos sumus circumcisio,
qui spiritu Deo servimus. Deinde cum dicit cuius laus etc., probat
praemissam rationem. Manifestum est enim quod in omnibus iudicium
divinum praeferendum est humano. Ea vero quae exterius apparent, sive
sit Iudaismus, sive circumcisio, laudantur ab hominibus, sed ea quae
sunt in abscondito laudantur secundum iudicium divinum, quia, ut
dicitur I regum XVI, 7: homines vident quae apparent, Deus
autem intuetur cor, et cetera. Unde relinquitur quod interior
Iudaismus et circumcisio praevalet exteriori. Et hoc est quod dicit
cuius, scilicet interioris circumcisionis, laus non est ex hominibus,
sed ex Deo. II Cor. X, 18: non enim qui seipsum commendat,
et cetera.
|
|