|
Postquam apostolus ostendit quod Iudaismus, ad quem pertinet legis
susceptio, et circumcisio non sufficiunt ad salutem sine legis
custodia, per quam gentilis, sine exteriori Iudaismo et
circumcisione, fructum utriusque consequitur, hic obiicit contra
praemissa; et primo quidem proponit obiectionem, secundo solvit, ibi
multum quidem. Obiicit ergo primo sic: si ita esset, sicut dictum
est, quod non est verus Iudaeus, nec vera circumcisio in manifesto,
sed in occulto cordis, quid ergo amplius est Iudaeo? Id est, quid
amplius datum est quam caeteris? Videtur quod nihil. Et hoc est
inconveniens, cum dominus dixerit Deut. c. VII, 6: te elegit
dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris. Aut quae utilitas
circumcisionis, scilicet exterioris? Videtur ex praemissis quod
nulla, quod est inconveniens, cum sit a Deo tradita, qui dicit Is.
XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia. Deinde cum dicit
multum quidem, solvit praemissam obiectionem. Et primo quantum ad
praerogativam Iudaismi, secundo quantum ad utilitatem circumcisionis,
IV cap. ibi quid ergo dicemus? Circa primum duo facit. Primo
ostendit Iudaeorum praerogativam; secundo excludit eorum gloriam, qua
se gentibus superbe praeferebant, ibi quid ergo? Praecellimus.
Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit; secundo
manifestat, ibi primum quidem, tertio excludit obiectionem, ibi quid
enim si quidam. Dicit ergo primo. Quaesitum est quid amplius sit
Iudaeo, est autem ei amplius et quantum ad quantitatem, quae
significatur cum dicit multum, et quantum ad numerum, qui significatur
cum dicit per omnem modum. Habent enim amplius aliquid et in
contemplatione divinorum, secundum illud Ps. LXXV, v. 1:
notus in Iudaea, et secundum dispositionem temporalium, Ps.
CXLVII, 20: non fecit taliter omni nationi. Habent etiam
amplius quantum ad patres, quantum ad promissiones, et quantum ad
prolem. Infra IX, 4: quorum est adoptio filiorum Dei et gloria,
et testamentum. Et in quolibet eorum non est parva excellentia sed
magna et praecipua, quod pertinet ad id quod dicit multum. Maximum
enim bonum hominis est in Dei cognitione, in hoc quod Deo adhaereat
et a Deo instruatur, Ps. XCIII, 12: beatus homo quem tu
erudieris, domine. Deinde, cum dicit primum quidem, etc.,
manifestat quod dixerat, dicens: primum quidem, id est praecipue
amplius est Iudaeis quia eloquia Dei sunt tradita illis, quasi
amicis, Io. XV, 15: vos dixi amicos. Et hoc est multum, quia
eloquia Dei sunt honesta, Ps. XVIII, 10: eloquia domini
vera iustificata in semetipsa, sunt delectabilia, Ps. CXVIII,
113: quam dulcia faucibus meis eloquia tua, sunt etiam utilia ad
non peccandum, Ps. eodem: in corde meo abscondi eloquia tua, ut non
peccem tibi. Deinde cum dicit. Quid enim si quidam, excludit
obiectionem. Et primo ponit eam; secundo excludit ipsam ducendo ad
inconveniens, ibi numquid incredulitas; tertio ostendit esse
inconveniens id ad quod inducitur, ibi est autem Deus verax. Posset
aliquis praerogativae Iudaeorum derogare, opponendo ingratitudinem
eorum, per quam viderentur dignitatem eloquiorum Dei amisisse. Unde
dicit quid autem si quidam illorum non crediderunt; numquid per hoc
excluditur quod nihil amplius sit Iudaeo? Secundum illud II Petr.
II, 21: melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post
cognitam retrorsum converti. Non crediderunt autem, primo quidem,
legislatori. Ps. CV, 24: non crediderunt in verbo eius.
Secundo non crediderunt prophetis. Ez. II, 6: increduli et
subversores sunt tecum. Tertio non crediderunt ipsi filio. Io. c.
VIII, 45: si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
Deinde cum dicit numquid incredulitas, excludit dictam obiectionem
ducendo ad inconveniens, quia si propter incredulitatem aliquorum
praerogativa Iudaeorum tolleretur, sequeretur quod incredulitas
hominis fidem Dei evacuaret, quod est inconveniens. Et hoc est quod
dicit numquid incredulitas eorum, scilicet qui non crediderunt,
evacuavit fidem Dei? Quod potest dupliciter intelligi. Uno modo de
fide qua creditur in Deum. Non enim per hoc quod quidam non
crediderunt, evacuatur fides illorum qui crediderunt. Malum enim
quorumdam in societate existentium, non evacuat bonum aliorum.
Eccli. XXXIII, 12: ex ipsis benedixit et exaltavit,
sanctificavit et ad se applicavit, et cetera. Quod est contra illos,
contra quos Augustinus dicit in epistola ad plebem Hipponensem: ad
quid aliud sedent isti, et quid aliud tractant, nisi ut cum
episcopus, vel clericus, vel monachus, vel sanctimonialis ceciderit,
omnes tales esse credant, sed non omnes posse manifestari? Alio modo
potest intelligi de fide qua Deus fidelis est implens promissa.
Hebr. X, 23: fidelis enim est qui repromisit. Haec autem
fidelitas evacuaretur, si propter quorumdam incredulitatem accideret
quod nihil amplius esset Iudaeo. Promisit enim Deus populum illum
multiplicare et magnificare, ut patet Gen. XXII 16:
multiplicabo semen tuum. Deinde cum dicit absit, est autem, ostendit
hoc esse inconveniens, quod fides Dei evacuaretur propter hominum
incredulitatem. Et primo quidem ad hoc inducit rationem; secundo,
auctoritatem, ibi sicut scriptum est; tertio, excludit falsum sensum
auctoris, ibi si autem iniquitas. Ratio autem sumitur ex hoc quod
Deus secundum se verax est. Ier. X, 10: dominus autem Deus
verax est; I Io. ult.: hic est verus Deus et vita aeterna. Et
tamen omnis homo est mendax. Ps. CXV, v. 10: ego dixi in
excessu meo, omnis homo mendax. Unde patet quod mendacium hominis
sive infidelitas veritati non adhaerens, Dei veritatem sive fidem non
evacuat. Ad horum evidentiam sciendum est, quod veritas importat
adaequationem rei ad intellectum. Aliter autem adaequatur res ad
intellectum nostrum, aliter ad intellectum divinum. Noster enim
intellectus cognitionem accipit a rebus, et ideo causa et mensura
veritatis ipsius est esse rei: ex eo enim quod res est, vel non est,
oratio dicitur vel vera vel falsa, secundum philosophum. Unde
intellectus noster potest esse verus vel falsus, inquantum potest
adaequari vel non adaequari. Quod autem potest esse et non esse,
indiget alio agente ad hoc quod sit, sine quo remanet non ens. Sicut
enim aer, sine illuminante, remanet tenebrosus, ita et intellectus
noster, nisi a prima veritate illuminetur, de se in mendacio remanet.
Unde, quantum est de se, omnis homo est mendax secundum intellectum,
sed solum est verus inquantum veritatem divinam participat. Ps.
XLII, 3: emitte lucem tuam et veritatem tuam. Intellectus autem
divinus est causa et mensura rerum et propter hoc, secundum seipsum,
est indeficienter verax, et unaquaeque res est vera, inquantum ei
conformatur. Similiter, secundum quod accipitur veritas ex parte
rei, homo de se non habet veritatem, quia natura sua vertibilis est in
nihilum; sed solum natura divina, quae nec est ex nihilo, nec
vertibilis in nihilum, de se veritatem habet. Deinde cum dicit sicut
scriptum est, probat idem per auctoritatem Ps. l, 6, in quo sic
legitur ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum iudicaris.
Quod qualiter ad propositum faciat videri potest, si praecedentia
Psalmi considerentur. Praemittitur enim, tibi soli peccavi, et tunc
sequitur, ut iustificeris in sermonibus tuis, et vincas cum
iudicaris. Promiserat enim Deus per Nathan prophetam David, quod
eius regnum in aeternum stabiliret in semine suo, ut habetur II
Reg. VII, 12. Postea vero cum in grave peccatum incideret,
adulterii scilicet et homicidii, ut legitur II Reg. XI, 2
ss., propter huiusmodi peccatum dicebatur a quibusdam quod Deus non
esset ei promissum observaturus. Intentio ergo Psalmistae, est duo
dicere. Primo quidem, quod propter peccatum eius non mutatur iustitia
Dei, ad quam pertinet ut suos sermones impleret. Et quantum ad hoc
dicit ut iustificeris in sermonibus tuis, id est, ut ex hoc appareas
in sermonibus tuis iustus, quia propter mea peccata eos non praeteris.
Prov. VIII, 8: recti sunt omnes sermones mei. Ps.
CXLIV, 13: fidelis dominus in omnibus verbis suis. Secundo,
quod divina promissio imitetur humanum iudicium. Et hoc est quod
dicit, vincas, scilicet promissionem tuam servando, cum iudicaris,
scilicet ab hominibus: quod eam propter mea peccata non sis
impleturus. Infra XII, 21: noli vinci a malo, sed vince in
bono malum. Hoc dicitur homini quod multo magis competit Deo. Est
autem considerandum, quod promissio facta David a Deo, erat implenda
de Christi incarnatione. Unde pertinebat ad prophetiam
praedestinationis, secundum quam aliquid promittitur, quasi omnibus
modis implendum: quod vero promittitur vel praenunciatur secundum
prophetiam comminationis, non praedicitur, quasi omnibus modis
implendum, sed secundum quod exigunt humana merita quae possunt
mutari. Et ideo si non factum fuisset quod promissum est David,
praeiudicaret divinae iustitiae. Si vero non fiat quod promittitur per
prophetiam comminationis, non praeiudicat divinae iustitiae, sed
designat mutationem meritorum humanorum. Unde dicit: Ier.
XVIII, v. 7: repente loquar adversus gentem et adversus
regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam, et dissipem. Si
egerit poenitentiam gens illa, etc., poenitentiam agam et ego super
malo, et cetera. Sic ergo patet secundum hunc sensum, quod peccatum
hominis divinam fidelitatem non excludit. Ponuntur autem et alii
sensus auctoritatis huius in Glossa, qui non ita pertinent ad
intentionem apostoli, quorum primus est, ut haec verba, quae hic
ponuntur, continuentur cum his quae ante Psalmista praemiserat:
amplius lava me ab iniquitate mea, ad hoc scilicet ut iustificeris, id
est iustus appareas, in sermonibus tuis, in quibus veniam peccatoribus
promisisti non solum Ez., quia haec verba Ps. prius fuerunt dicta
sed etiam Levit. XXIV, 41 s.: orabunt pro impietatibus suis,
et recordabor foederis mei, et cetera. Deut. XXX, 1 s.: si
ductus poenitudine cordis reversus fueris ad Deum, reducet te dominus
Deus tuus, et miserebitur tibi. Et sic vincas cum iudicaris, ab
hominibus, quod mihi veniam dare non debeas. Secundo, continuantur
haec verba cum eo, quod dictum est tibi soli peccavi, id est, per
comparationem ad te qui solus es iustus. Et hoc est, quod dicit ut
iustificeris, id est, ex comparatione mei et aliorum peccatorum iustus
appareas, Ps. X, 8: iustus dominus, et iustitias dilexit, et
hoc non solum in factis, sed etiam in sermonibus, quod est maximum,
secundum illud Iac. III, 2: si quis in verbo non offendit et
vincas cum iudicaris, id est, dum cuicumque alii in iudicio
compararis. Is. V, 3: iudicate inter me et vineam meam, et
cetera. Tertio, referuntur haec verba ad Christum, qui solus est
sine peccato, secundum illud I Petr. II, 22: qui peccatum non
fecit, nec inventus est in ore eius dolus, et sic iustificatur in
sermonibus in comparatione ad omnes homines. Et vincas, scilicet
peccatum, mortem et Diabolum. Apoc. V, 5: ecce vicit leo. Et
hoc dum iudicaris, scilicet iniuste a Pilato. Iob XXXVI,
17: causa tua quasi impii iudicata est. Deinde cum dicit si autem
iniquitas nostra, excludit falsum intellectum auctoritatis inductae.
Posset enim aliquis intelligere praemissa verba secundum hunc sensum,
ut haec dictio ut, poneretur causaliter et non solum consecutive. Et
sic sequeretur, quod peccatum hominis directe ordinaretur ad
commendandum Dei iustitiam. Sed apostolus ostendit hoc esse falsum,
ut sic det intelligere quod ly ut ponitur consecutive, quia,
scilicet, David peccante, consecutum est quod divina iustitia
manifestetur; non autem causaliter, quasi peccatum hominis commendet
Dei iustitiam. Quod quidem probat ducendo ad inconveniens. Et hoc
dupliciter. Primo quidem ex parte iudicii divini, secundo ex parte
iudicii humani. Circa primum tria facit. Primo ponit sensum falsum;
secundo ostendit inconveniens, quod ex hoc sequitur, ibi quid
dicemus? Numquid iniquus; tertio ostendit hoc esse inconveniens, ibi
absit. Est considerandum quod supra apostolus duas comparationes
fecerat, unam quidem veritatis divinae ad humanum mendacium, cum
dixerat: est autem Deus verax, omnis autem homo mendax. Alia
iustitiae Dei ad peccatum humanum, secundum verba Ps. l, 6,
quibus dicit: tibi soli peccavi, ut iustificeris. Et quantum ad
comparationem primam, dicit: si haec verba sunt intelligenda quod
iniquitas nostra directe commendat Dei iustitiam, quid dicemus? Id
est, non poterimus sustinere inconvenientia quae sequuntur. Non enim
peccatum est Deo necessarium ad eius iustitiam commendandam. Eccli.
XV, 22: non concupiscit multitudinem infidelium filiorum et
inutilium. Exprimit autem inconveniens quod sequitur, dicens numquid
Deus qui infert iram, id est vindictam pro peccato, est iniquus?
Hoc enim sequitur ex eo quod dictum est. Si enim peccatum directe
ordinaretur ad commendandam iustitiam, non esset dignum poena sed
praemio. Et sic Deus puniens homines pro peccato, esset iniquus,
contra illud Deut. XXXII, 4: Deus autem fidelis et absque
ulla iniquitate. Excludit autem consequenter hoc inconveniens, cum
subdit absit, scilicet quod Deus sit iniquus. Secundum hominem
dico, id est, quod haec verba protuli, non ex meo sensu, sed ex
hominis errantis sensu protuli, sicut dicitur I Cor. III, 3:
cum sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? Hoc
autem non esse dicendum ostendit subdens alioquin, scilicet, si Deus
est iniquus, quomodo iudicabit hunc mundum, id est, quomodo conveniet
quod ipse sit universalis et supremus mundi iudex? Oportet enim, quod
est primum et supremum in quolibet genere esse infallibile: sicut
primum movens est immutabile. Unde in Psalmo XCV, 13 dicitur:
iudicabit orbem terrae in aequitate. Et simile argumentum ponitur Iob
XXXIV, v. 12 s., ubi dicitur: vere Deus non condemnat
frustra; nec omnipotens subvertit iudicium; quem constituit alium
super terram? etc., scilicet quia si ipse non iuste iudicaret,
oporteret dicere alium esse iudicem mundi. Deinde cum dicit si enim
veritas, ostendit idem per humanum iudicium. Et circa hoc etiam tria
facit. Primo proponit falsum intellectum praedictorum verborum;
secundo ponit inconveniens, quod sequitur, ibi quid adhuc; tertio
ostendit illud esse inconveniens, ibi quorum damnatio. Exprimit autem
falsum sensum secundum illam comparationem, quae est divinae veritatis
ad humanum mendacium, cum dicit si enim in meo mendacio, id est
propter meum mendacium, veritas Dei, manifesta scilicet, abundavit
in gloria ipsius, ita quod mendacium hominis directe pertineat ad
augmentum gloriae, contra id quod dicitur Iob XIII, 7: numquid
Deus indiget vestro mendacio? Subdit autem consequenter duo
inconvenientia, quae sequuntur. Quorum unum est quod homo non deberet
reputari peccator propter mendacium, ex quo in Dei gloriam directe
ordinatur. Et hoc est quod dicit quid adhuc, id est cur etiam nunc,
et ego iudicor, scilicet ab hominibus, tamquam peccator, pro
mendacio. Sap. XVII, 10: cum sit timida nequitia, data est
in omnium condemnationem, quia scilicet peccatores ab omnibus iudicio
condemnantur. Aliud autem inconveniens est, quod locum habeat verbum
falsum, quod apostolis imponebatur. Quia enim praedicabant quod per
abundantiam gratiae Christi solvebatur abundantia peccatorum, secundum
illud infra V, v. 20: ubi abundavit delictum, superabundavit et
gratia, blasphemabant apostolos, quasi dicerent quod homines deberent
facere mala ut consequerentur bona, quod sequeretur si mendacium
hominis directe commendaret Dei gratiam et veritatem. Hoc est quod
dicit non faciamus mala, peccando scilicet, et mendacium docendo, ut
veniant bona, scilicet ut Dei veritas et iustitia commendetur, sicut
blasphemamur, id est, sicut quidam blasphemando nobis imponunt.
Infra I Cor. IV, v. 5: blasphemamur et obsecramus et sicut
quidam aiunt nos dicere, verba nostra depravando. II Petr. ult.:
quae indocti et instabiles depravant. Haec autem excludit subdens
quorum condemnatio iusta est, idest eorum qui faciunt mala ut eveniant
bona. Sicut enim non est verum syllogizandum ex falsis, ita non est
perveniendum ad bonum finem per mala. Ier. XII, 1: bene est
omnibus qui praevaricantur et inique agunt, quod dicitur ex persona
impiorum. Vel quorum, scilicet haec nobis false imponentium,
damnatio iusta est. Iuste enim condemnantur perversores sacrae
doctrinae. Apoc. ult.: si quis apposuerit ad haec apponet Deus
plagas scriptas in libro isto.
|
|