|
Postquam apostolus ostendit praerogativam Iudaeorum supra gentiles
quantum ad divina beneficia, hic excludit eorum inanem gloriam, qua se
gentibus ad fidem conversis praeferebant. Et primo proponit quod
intendit; secundo probat propositum, ibi causati enim sumus. Dicit
ergo primo. Ita dictum est: quid amplius est Iudaeo? Primum
quidem, quia tradita sunt illis eloquia Dei. Quid igitur, dicemus
nos Iudaei ad fidem conversi? Numquid praecellimus eos, scilicet
gentiles ad fidem conversos? De quo erat inter eos contentio. Lc.
XXII, 24: facta est contentio inter discipulos Iesu quis esset
maior. Et respondens subdit nequaquam. Sed hoc videtur contra
praemissa in quibus dictum est, multum per omnem modum amplius est
Iudaeo. Sed ad hoc respondetur in Glossa quod illud fuit dictum
quantum ad esse quod habebant Iudaei tempore legis: hoc autem nunc
dicit apostolus secundum statum gratiae, quia, ut dicitur Col.
III, 11: in Christo non est gentilis et Iudaeus, circumcisio
et praeputium, quia scilicet non faciunt differentiam quantum ad statum
gratiae. Sed haec responsio non videtur esse omnino secundum
intentionem apostoli, quia infra ostendet quod etiam dum sub lege erant
peccatis subiacebant, sicut et gentiles, vel amplius. Ez. V, 5
s.: ista est Ierusalem, in medio gentium posui eam, et in circuitu
eius terras, contempsit iudicia mea ut magis esset impia quam gentes?
Sic igitur dicendum est quod supra ostendit praerogativam divinorum
beneficiorum, unde non dixit quod Iudaeus esset excellentior, sed
quod aliquid esset Iudaeo amplius donatum; hic autem excludit
excellentiam personarum, quia illi qui divina beneficia acceperunt,
non sunt illis debite usi. Deinde cum dicit causati enim sumus,
ostendit propositum, et primo quod Iudaei non excedunt gentiles
quantum ad statum peccati; secundo quod non excedunt quantum ad statum
iustitiae, ibi nunc autem sine lege. Primum ostendit dupliciter.
Primo quidem ex his quae supra dicta sunt; secundo per auctoritatem,
ibi sicut scriptum est. Dicit ergo causati enim sumus, id est
causando rationibus ostendimus, Iudaeos atque Graecos, id est
gentiles, omnes sub peccato esse. Is. I, 6: a planta pedis usque
ad verticem non est, et cetera. Ostendit enim primo quod gentiles
veritatem Dei cognitam in impietate et in iniustitia detinebant;
secundo, quod Iudaei lege suscepta per praevaricationem legis Deum
inhonorabant. Deinde cum dicit sicut scriptum est, ostendit
propositum per auctoritatem Psalmistae, et primo inducit
auctoritatem, secundo manifestat eam, ibi scimus autem. Circa primum
duo facit. Primo ponit peccata omissionis; secundo, peccata
commissionis, ibi sepulchrum patens. Peccata autem omissionis tangit
dupliciter. Primo quidem removendo principia bonorum operum;
secundo, removendo ipsa bona opera, ibi omnes declinaverunt. Sunt
autem tria bonorum operum principia, quorum unum pertinet ad ipsam
operis rectitudinem et hoc est iustitia, quam excludit dicens sicut
scriptum est, scilicet in Ps. XIII, 3, quia non est iustus
quisquam. Mich. VII, 2: periit sanctus de terra, et rectus in
hominibus non est. Quod quidem dupliciter potest intelligi. Uno modo
quod intelligatur: nullus est iustus in se ex seipso, sed ex se
quilibet est peccator, ex solo autem Deo habet iustitiam. Ex.
XXXIV, 6 s.: dominator domine Deus, misericors et clemens,
qui aufers iniquitatem atque peccata, nullusque apud te per se innocens
est. Alio modo quod nullus est quantum ad omnia iustus, quin aliquod
peccatum habeat, secundum illud Prov. XX, 9: quis potest
dicere, mundum est cor meum? Eccle. VII, 21: non est homo
iustus in terra quia facit bonum, et non peccet. Tertio etiam potest
intelligi, ut referatur ad populum malorum, inter quos nullus est
iustus. Est enim consuetudo Scripturae, ut quandoque loquatur de
toto populo ratione malorum, quandoque ratione bonorum, ut patet
Ier. XXVI, 8 s., ubi dicitur quod cum complesset Ieremias
loqui omnia quae praeceperat ei dominus ut loqueretur ad universum
populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae, et omnis
populus, dicentes, morte moriatur. Et postea subditur: dixerunt
principes et omnis populus, non est viro huic iudicium mortis. Sed
primi duo sensus magis sunt secundum intentionem apostoli. Et hoc idem
dicendum est in sequentibus. Secundum autem principium boni operis est
discretio rationis. Et hoc excludit subdens non est intelligens.
Ps.: nescierunt neque intellexerunt, et alibi: noluit intelligere.
Tertium principium est rectitudo intentionis quam excludit subdens non
est requirens Deum, intentionem suam scilicet dirigendo ad ipsum.
Os. X, 12: tempus inquirendi dominum, qui cum venerit docebit
iustitiam. Consequenter excludit ipsa bona opera. Et primo quidem
quantum ad offensionem divinae legis, cum dicit, omnes declinaverunt,
scilicet a regula divinae legis. Is. LVI, 11: omnes in viam
suam declinaverunt. Secundo, quantum ad ostensionem finis; unde
subdit simul inutiles facti sunt. Hoc enim inutile dicimus, quod non
sequitur finem suum. Et ideo cum homines a Deo declinant propter quem
facti sunt, redduntur inutiles. Sap. IV, 3: impiorum multitudo
non est utilis. Tertio excludit ipsa bona opera, cum subdit non est
qui faciat bonum. Ier. IV, 22: sapientes sunt ut faciant mala,
bene autem facere nescierunt. Subdit autem usque ad unum, quod potest
uno modo intelligi exclusive, quasi diceret, praeter unum qui scilicet
solus fecit bonum redimendo humanum genus. Eccle. VII, v. 29:
virum de mille unum reperi, mulierem non inveni. Vel potest intelligi
inclusive, quasi dicat, nec etiam unus est purus homo qui faciat
bonum, scilicet perfectum. Ier. V, 1: quaerite in plateis eius
an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem. Deinde cum
dicit sepulchrum patens, ponit peccata commissionis, et primo peccata
oris; secundo, peccata operis, ibi veloces pedes eorum. Peccata
vero cordis ex his peccatis deprehenduntur. Circa peccatum oris
quatuor ponit. Primo promptitudinem, seu turpitudinem cum dicit
sepulchrum patens est guttur eorum. Sepulchrum enim patens duo habet.
Est enim paratum ad recipiendum mortuum, et secundum hoc guttur
hominis dicitur esse sepulchrum patens, quando est paratum ad dicendum
mortifera, per quem modum dicitur Ier. V, 16: pharetra eius
quasi sepulchrum patens. Secundo exhalat foetorem. Matth.
XXIII, 27: similes sunt sepulchris dealbatis, quae a foris
parent hominibus speciosa, intus sunt plena ossibus mortuorum et omni
spurcitia. Eorum ergo guttur est sepulchrum patens, ex quorum ore
procedit turpiloquii foetor. Apoc. IX, 17: et de ore ipsorum
procedit ignis et fumus et sulphur. Secundo tangit, circa peccatum
oris, fraudem, cum dicit linguis suis dolose agebant, aliud scilicet
habendo in corde, aliud in ore. Ier. IX, 8: sagitta vulnerans
lingua eorum, dolum locuta est. Tertio ponit verborum noxietatem,
cum dicit venenum aspidum sub labiis eorum, quia scilicet talia verba
eveniunt, quae insanabiliter proximos occidunt vel spiritualiter vel
corporaliter. Deut. XXXII, 33: fel draconum vinum eorum, et
venenum, et cetera. Quarto designat abundantiam horum peccatorum,
cum dicit quorum os maledictione plenum est et amaritudine, quia
scilicet in talibus semper abundat maledictio, quia scilicet maledicunt
de aliis detrahendo, contra id quod dicitur infra XII, 14:
benedicite et nolite maledicere. Et amaritudine, in quantum scilicet
non verentur in faciem proximi dicere iniuriosa verba, quibus ad
amaritudinem provocantur, contra id quod dicitur Eph. IV, 31:
omnis amaritudo tollatur a vobis. Deinde cum dicit veloces pedes
eorum, tangit peccata operis, circa quae tria tangit. Primo quidem
promptitudinem ad male agendum. Unde dicit veloces pedes eorum,
prompti sunt pedes, id est affectus eorum, ad effundendum sanguinem,
id est ad faciendum quaecumque gravia peccata, quia inter caetera quae
committimus in proximum, homicidium est gravius. Prov. I, 16:
pedes eorum in malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
Secundo tangit multitudinem nocumentorum, quae aliis inferunt, cum
subdit in viis eorum, id est in operibus eorum, est contritio, quia
scilicet alios conterunt opprimendo eos. Is. X, 7: ad conterendum
cor eius. Et infelicitas, inquantum scilicet privant homines bonis
suis, ad miseriam eos deducendo. Iob XXIV, 7: nudos dimittunt
homines indumenta tollentes, et cetera. Possunt tamen haec duo
intelligi esse posita ad designandum poenam potius quam culpam, ut sit
sensus: in viis eorum est contritio et infelicitas, id est opera
eorum, quae per vias designantur, ducunt eos ad contritionem et
infelicitatem. Ita quod contritio referatur ad oppressionem poenae,
qua pro peccatis punientur, Is. XXX, 14: comminuentur sicut
conteritur lagena figuli; infelicitas autem referenda est ad poenam
damni, quia felicitate aeterna privabuntur. Sap. XIII, 10:
infelices autem sunt, et inter mortuos spes eorum. Tertio ostendit
eorum culpae obstinationem ad malum, a qua quidem aliqui revocantur
dupliciter. Uno modo per hoc, quod volunt ab hominibus pacem habere.
Sed contra dicitur et viam pacis non cognoverunt, id est, non
acceptaverunt. Ps. CXIX, 7: cum his qui oderunt pacem. Alio
modo intuitu divini timoris, sed isti nec Deum timent, nec hominem
reverentur, ut dicitur Lc. XVIII, 7. Unde subditur non est
timor Dei ante oculos eorum, id est, ante ipsorum considerationem.
Eccli. c. I, 27: timor domini expellit peccatum. Nam qui sine
timore est non poterit iustificari. Potest autem et hoc specialiter
dici contra Iudaeos, Christo non credentes, quod non cognoverunt
viam pacis, id est Christum, de quo dicitur Eph. II, 14: ipse
est pax nostra. Deinde cum dicit scimus autem quia quaecumque,
manifestat auctoritatem inductam tripliciter. Primo quidem exponendo
sensum eius; secundo exponendo intentionem ipsius, ibi ut omne os;
tertio, assignando rationem dictorum in ipsa, ibi quoniam ex
operibus. Circa primum considerandum est quod Iudaei, contra quos
apostolus hic loquebatur, poterant ad sui excusationem pervertere
sensum auctoritatis inductae dicendo quod praedicta praemissa verba sunt
intelligenda de gentibus, non de Iudaeis. Sed hoc excludit apostolus
dicens scimus quod quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt
loquitur, id est, ad quos lex datur, et qui legem profitentur.
Deut. XXXIII, 4: legem praecipit nobis Moyses. Gentiles
autem non erant sub lege, et secundum hoc praedicta verba pertinent ad
Iudaeos. Est hic autem duplex obiectio. Prima quidem, quia verba
supra inducta non sunt assumpta de lege, sed de Psalmo. Sed ad hoc
dicendum est, quod quandoque nomen legis sumitur pro toto veteri
testamento, non pro quinque libris Moysi tantum, secundum illud Io.
XV, 25: ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia
odio habuerunt me gratis, quod scriptum est in veteri testamento, non
in quinque libris Moysi, qui proprie lex dicuntur. Et sic etiam lex
accipitur hic. Quandoque autem totum vetus testamentum dividitur in
tria, scilicet in legem, Psalmos, et prophetas, secundum illud
Lc. ult.: necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege
Moysi, Psalmis et prophetis de me. Aliquando vero totum vetus
testamentum dividitur in duo, scilicet in legem et prophetas, secundum
illud Matth. XXII, 40: in his duobus mandatis pendet omnis lex
et prophetae. Et secundum hunc modum Psalterium sub prophetis
continetur. Secunda obiectio est, quia in lege, id est in veteri
testamento, multa dicuntur pertinentia ad alias gentes, sicut patet in
pluribus locis Isaiae et Ieremiae, ubi dicuntur multa contra
Babylonem, et similiter contra alias nationes. Non ergo quaecumque
loquitur lex, loquitur his et de his qui in lege sunt. Sed dicendum
quod quaecumque indeterminate loquitur ad eos pertinere videntur,
quibus lex datur; quando vero Scriptura de aliis loquitur, speciali
titulo designat alios, sicut cum dicitur onus Babylonis, et onus
Tyri, et cetera. Quae contra alias gentes in veteri testamento
dicuntur, aliquo modo ad Iudaeos pertinebant, inquantum eorum
infortunia ad eorum consolationem vel terrorem praenunciabantur, sicut
etiam praedicator ea debet dicere quae pertinent ad eos quibus
praedicat, non autem quae pertinent ad alios. Is. LVIII, 1:
annuntia populo meo peccata eorum, quasi diceret, non quae sunt
aliorum. Deinde cum dicit ut omne os, etc., assignat intentionem
praedictae auctoritatis: propter duo enim sacra Scriptura omnes de
iniustitia arguit. Primo quidem ad reprimendum eorum iactantiam, qua
se iustos arbitrabantur, secundum illud Lc. XVIII, 12:
ieiuno bis in sabbato. Et quantum ad hoc dicit ut omne os obstruatur,
quod scilicet sibi iustitiam praesumptuose adscribebat. Ps.
LXII, 12: obstructum est os loquentium iniqua. I Reg. II,
3: nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Secundo, ut suam
culpam recognoscentes, se Deo subiiciant, sicut infirmus medico.
Unde subdit et subditus fiat omnis mundus Deo, id est, non solum
gentilis, sed etiam Iudaeus, culpam suam recognoscentes. Ps.
LXI, 2: nonne Deo subiecta erit anima mea? Deinde cum dicit
quoniam ex operibus legis, assignat rationem praemissorum verborum.
Et primo ponit rationem; secundo manifestat eam, ibi per legem et
cetera. Dicit ergo primo. Ideo non est iustus quisquam, quoniam
omnis caro, id est omnis homo, non iustificatur coram illo, id est
secundum eius iudicium, ex operibus legis, quia, ut dicitur Gal.
II, 21: si ex lege est iustitia, Christus gratis mortuus est,
et ad Tit. III, 5: non ex operibus iustitiae quae fecimus nos,
sed secundum misericordiam suam salvos nos fecit. Est autem duplex
opus legis. Quoddam quidem est proprium legis Mosaicae, sicut
observatio caeremonialium praeceptorum; quoddam est opus legis
naturae, quia pertinet ad legem naturalem, sicut: non occidas, non
furtum facias, et cetera. Quidam ergo hoc intelligunt dictum esse de
primis legis operibus, scilicet quod caeremonialia gratiam non
conferebant per quam homines iustificantur. Non tamen ista videtur
esse intentio apostoli, quod patet ex hoc quod statim subdit per legem
enim cognitio peccati. Manifestum est autem quod peccata cognoscuntur
per prohibitionem moralium praeceptorum, et ita apostolus intendit,
quod ex omnibus operibus legis, etiam quae per praecepta moralia
mandantur, non iustificatur homo, ita quod ex operibus in eo causetur
iustitia, quia, ut dicitur infra XI, 3: si enim per gratiam, iam
non ex operibus. Deinde cum dicit per legem, probat quod dixerat,
scilicet quod opera legis non iustificent. Lex enim datur ut homo
cognoscat quid debeat agere, quid vitare. Ps. CXLVII, 20:
non fecit taliter omni nationi, et iudicia sua non manifestavit eis.
Prov. VI, 23: mandatum lucerna est, et lex lux et via vitae.
Ex hoc autem quod homo cognoscit peccatum, quod vitare debet tamquam
prohibitum, non statim sequitur quod illud vitet, quod pertinet ad
rationem iustitiae, quia concupiscentia subvertit iudicium rationis in
particulari operabili. Et ideo lex non sufficit ad iustificandum, sed
est necessarium aliud remedium per quod concupiscentia reprimatur.
|
|