|
Postquam ostendit apostolus Iudaeos et gentiles aequales esse quantum
ad statum culpae praecedentis, hic ostendit eos aequales quantum ad
statum gratiae subsequentis. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit
propositum; secundo ostendit quoddam quod supposuerat, ibi an
Iudaeorum Deus tantum? Tertio respondet obiectioni, ibi legem ergo
destruimus? Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit;
secundo manifestat propositum, ibi non est distinctio; tertio infert
conclusionem intentam, ibi ubi est ergo gloriatio tua? Circa primum
tria facit. Primo proponit habitudinem iustitiae ad legem; secundo
assignat causam iustitiae, ibi iustitia autem Dei; tertio assignat
huiusmodi iustitiae communitatem, ibi in omnes, et cetera. Ponit
autem primo duplicem comparationem seu habitudinem iustitiae ad legem.
Primo quidem quia non est ex lege causata. Et hoc est quod dicit:
dictum est quod olim per opera legis non poterat esse iustitia Dei,
vel quia ipse iustus est adimplens promissa de iustificatione hominum.
Infra c. XV, 8: dico enim Christum ministrum fuisse
circumcisionis propter veritatem Dei. Vel potius iustitia Dei, qua
aliquis iustificatur a Deo, de qua dicitur infra X, 3: ignorantes
Dei iustitiam. Haec, inquam, Dei iustitia, nunc, id est tempore
gratiae, manifestata est, tum per Christi doctrinam, tum per eius
miracula, tum etiam per facti evidentiam, inquantum evidens est multos
esse divinitus iustificatos. Et hoc sine lege, scilicet causante
iustitiam. Gal. V, 4: evacuati estis a Christo, qui in lege
iustificamini, a gratia excidistis. Is. c. LVI, 1: prope est
salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reveletur. Et ne aliquis
credat hanc iustitiam legi esse contrariam, secundo, ponit aliam
habitudinem iustitiae ad legem cum dicit testificata a lege et
prophetis. Lex quidem Christi iustitiam testificata est praenunciando
et praefigurando: Io. V, 46: si crederetis Moysi, forsitan et
mihi crederetis, de me enim ille scripsit, et etiam per effectum,
quia, cum ipsa iustificare non posset, testimonium perhibebat aliunde
quaerendam esse iustitiam. Prophetae autem testificati sunt eam
praenunciando. Act. X, 43: huic omnes prophetae testimonium
perhibent. Consequenter autem assignat causam huius iustitiae, et
dicit iustitia autem Dei est per fidem Iesu Christi, id est quam
ipse tradidit. Hebr. XII, 2: aspicientes in auctorem fidei, et
cetera. Vel etiam quae de ipso habetur. Infra X, 9: quia si
confitearis in ore tuo dominum Iesum, et in corde tuo credideris quod
Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. Dicitur autem iustitia
Dei esse per fidem Iesu Christi, non ut quasi per fidem mereamur
iustificari, quasi ipsa fides ex nobis existat et per eam mereamur Dei
iustitiam, sicut Pelagiani dixerunt, sed quia in ipsa iustificatione
qua iustificamur a Deo, primus motus mentis in Deum est per fidem.
Accedentem enim ad Deum oportet credere, ut dicitur Hebr. XI,
6. Unde et ipsa fides quasi prima pars iustitiae est nobis a Deo.
Eph. II, 8: gratia estis salvati per fidem, et cetera. Haec
autem fides ex qua est iustitia, non est fides informis, de qua
dicitur Iac. II, 26: fides sine operibus mortua est, sed est
fides per charitatem formata, de qua dicitur Gal. V, 6: nam in
Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet sine fide, per quam in
nobis habitat Christus. Eph. III, 17: habitare Christum per
fidem in cordibus vestris, quod sine charitate non fit. I Io.
IV, 16: qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
Haec est etiam fides de qua dicitur Act. XV, 9: fide purificans
corda eorum, quae quidem purificatio non fit sine charitate. Prov.
X, 12: universa delicta operit charitas. Et ne aliquis dicere per
hanc fidem solos Iudaeos iustificari, tertio, ostendit communitatem
huius iustitiae, cum subdit in omnes, scilicet ista iustitia est in
corde, non carnalibus observantiis, de quibus dicitur Hebr. IX,
10, quod carnales observantiae erant ad iustificationem carnis,
usque ad tempus correctionis impositae. Et super omnes, quia
videlicet facultatem humanam ac merita excedit. II Cor. III,
5: non quod sufficientes simus cogitare. Addit autem qui credunt in
eum, quod pertinet ad fidem formatam, per quam homo iustificatur, ut
dictum est. Deinde cum dicit non est enim distinctio, manifestat quod
dixerat, et primo quantum ad communitatem iustitiae; secundo, quantum
ad causam eius, ibi iustificati gratis; tertio, quantum ad
manifestationem ipsius, ibi ad ostensionem. Dicit ergo primo: dictum
est, iustificatio Dei est in omnes et super omnes qui credunt in
Christum, non enim est, quantum ad hoc, distinctio inter Iudaeum et
gentilem. Col. III, 11: in Christo Iesu non est gentilis et
Iudaeus, scilicet distinctionem aliquam habens, quasi Iudaeus non
indigeat iustificari a Deo sicut gentilis. Omnes enim peccaverunt,
sicut supra ostensum est. Is. c. LIII, 6: omnes nos quasi
oves erravimus, et per hoc egent gloria Dei, id est, iustificatione
quae in gloriam Dei cedit. Non autem sibi debet homo hanc gloriam
adscribere. Ps. CXIII, 1: non nobis, domine, non nobis,
sed nomini tuo da gloriam. Ps. LXV, 2: date gloriam Deo. Sic
igitur quia omnes peccaverunt, et ex se iustificari non possunt,
restat ut per aliam causam iustificentur, quam consequenter ostendit
subdens iustificati. Ubi primo ostendit, quod huiusmodi iustificatio
est sine lege, id est, quod non est ex operibus legis, cum dicit
iustificati gratis, id est, absque merito praecedentium operum. Is.
LII, 3: gratis venumdati estis, et sine argento redimemini. Et
hoc per gratiam ipsius, scilicet Dei, cui ex hoc debetur gloria. I
Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum. Secundo ostendit
quae sit causa iustificationis. Et primo ponit ipsam causam, cum
dicit, per redemptionem ut enim dicitur Io. VIII, 34: qui
facit peccatum, servus est peccati: ex qua quidem servitute homo
redimitur si pro peccato satisfaciat. Sicut si aliquis ob culpam
commissam obnoxius esset regi ad solvendam pecuniam, ille eum redimere
diceretur a noxa, qui pro eo pecuniam solveret. Haec autem noxa ad
totum humanum genus pertinebat, quod erat infectum per peccatum primi
parentis. Unde nullus alius pro peccato totius humani generis
satisfacere poterat, nisi solus Christus qui ab omni peccato erat
immunis. Unde subdit quae est in Christo Iesu. Quasi dicat: in
alio non poterat nobis esse redemptio. I Petr. I, 18: non
corruptibilibus auro vel argento. Secundo, ostendit unde ista
redemptio efficaciam habuit cum dicit quem proposuit Deus
propitiatorem. Ex hoc enim Christi satisfactio efficaciam ad
iustificandum habuit, et ad redimendum, quia eum Deus ad hoc
ordinaverat secundum suum propositum, quod designat cum dicit quem
proposuit Deus propitiatorem. Eph. c. I, 11: qui operatur
omnia secundum consilium voluntatis suae. Vel proposuit. Id est pro
omnibus posuit, ut quia humanum genus non habebat unde satisfacere
posset, nisi ipse Deus eis redemptorem et satisfactorem daret. Ps.
CX, 9: redemptionem misit dominus populo suo. Et sic, dum
satisfaciendo, nos redimit a noxa peccati, Deum peccatis nostris
propitium facit, quod petebat Psalmista dicens: propitius esto
peccatis nostris: et ideo dicit eum propitiatorem. I Io. c. II,
2: propitiatio. In cuius figura, Ex. XXV, v. 17, mandatur
quod fiat propitiatorium, id est quod Christus ponatur super arcam,
id est, Ecclesiam. Tertio, ostendit per quos redemptionis effectus
ad nos perveniat, cum dicit per fidem in sanguine eius, id est, quae
est de sanguine eius pro nobis effuso. Ut enim pro nobis
satisfaceret, congruebat ut poenam mortis pro nobis subiret, quam homo
per peccatum incurrerat, secundum illud Gen. II, 17: quacumque
die, et cetera. Unde dicitur I Petr. III, 18: Christus
semel pro peccatis nostris mortuus est. Haec autem mors Christi nobis
applicatur per fidem, qua credimus per suam mortem mundum redemisse.
Gal. II, 20: in fide vivo filii Dei, qui dilexit me, et
cetera. Nam et apud homines satisfactio unius alteri non valeret,
nisi eam ratam haberet. Et sic patet quomodo sit iustitia per fidem
Iesu Christi, ut supra dictum est. Sed quia etiam supra dixit
iustitiam Dei esse nunc manifestatam, agit consequenter de hac
manifestatione, et, primo, tangit modum manifestationis, dicens ad
ostensionem quasi dicat: hoc inquam factum est, ut iustificaremur per
redemptionem Christi et per fidem sanguinis eius, ad ostensionem
iustitiae suae, id est ad hoc quod suam iustitiam Deus ostenderet, et
hoc propter remissionem praecedentium delictorum. In hoc enim quod
praecedentia delicta Deus remisit, quae lex remittere non poterat,
nec homines propria virtute ab eis se praecavere poterant, ostendit
quod necessaria est hominibus iustitia, qua iustificentur a Deo.
Solum autem per sanguinem Christi potuerunt remitti peccata non solum
praesentia, sed praeterita, quia virtus sanguinis Christi operatur
per fidem hominis, quam quidem fidem habuerunt illi qui praecesserunt
Christi passionem, sicut et nos habemus. II Cor. IV, 13:
habentes eumdem spiritum fidei credimus. Unde et legitur aliter, ut
dicatur propter remissionem delictorum quae sunt hominum praecedentium
Christi passionem. Unde dicitur Mich. ult.: deponet iniquitates
nostras et proiiciet, et cetera. Secundo, ostendit tempus
manifestationis eius, cum subdit in sustentatione Dei ad ostensionem
iustitiae eius in hoc tempore. Quasi diceret: praecedentia delicta
erant ante Christi passionem in sustentatione Dei quasi in quadam
divina Dei sustinentia: quia nec pro eis credentes et poenitentes
damnat, nec ab eis totaliter reddit absolutos, ut scilicet, eis non
obstantibus, possint introire in gloriam. Vel, secundum aliam
litteram, potest intelligi quod ipsi sancti patres erant in
sustentatione Dei, quia detinebantur in Limbo, non quidem patientes
poenam sensibilem, sed expectantes introire in gloriam per Christi
passionem. Eccli. II, 3: sustine sustentationes Dei. Ad hoc,
inquam, praecedentia delicta vel praecedentes patres erant in
sustentatione Dei, ad ostensionem scilicet iustitiae eius in hoc
tempore, id est, ut in hoc tempore gratiae suam iustitiam perfecte
ostenderet, plenam remissionem peccatorum tribuendo. Ps. ci, 14:
venit tempus, et cetera. Et II Cor. VI, 2: ecce nunc tempus
acceptabile, et cetera. Et hoc est quod supra dixerat nunc esse
iustitiam Dei manifestatam. Oportuit autem ut praecedentia peccata
usque ad hoc tempus essent in Dei sustentatione, ut primo
convinceretur homo de defectu scientiae, quia tempore legis naturae in
errores et turpia peccata incidit, et etiam defectu potentiae, quia
post legem scriptam, quae fecit cognitionem peccati, adhuc homo per
infirmitatem peccavit. Tertio, ostendit quod per remissionem
peccatorum Dei iustitia ostendatur, sive accipiatur Dei iustitia,
qua ipse est iustus, sive qua alios iustificat. Unde subdit ut sit
ipse iustus, id est ut per remissionem peccatorum Deus appareat esse
iustus in se ipso, tum quia remittit peccata sicut promiserat, tum
quia ad iustitiam Dei pertinet quod peccata destruat, homines ad
iustitiam Dei reducendo. Ps. X, 8: iustus dominus et iustitias
dilexit. Et etiam ut sit iustificans eum, qui est ex fide Iesu
Christi, id est, qui per fidem Iesu Christi accedit ad Deum.
Hebr. XI, 6: accedentem enim ad Deum oportet credere.
|
|