|
Postquam apostolus ostendit quod Iudaei non praecedunt gentiles,
neque quantum ad statum culpae, neque quantum ad statum iustitiae, hic
concludit conclusionem intentam, excludendo scilicet eorum gloriam qua
gentibus se praeferebant. Et circa hoc tria facit primo proponit huius
gloriae exclusionem; secundo exclusionis causam, ibi per quam legem;
tertio ostendit modum quo excludit, ibi arbitramur enim, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem dicens: ex quo
communiter es sub peccato, tu, Iudaeus, sicut et gentilis, et ex
quo gentilis iustificatur per fidem sicut et tu, ubi est gloriatio
tua? Qua scilicet in lege gloriaris, ut supra dictum est, et per hoc
te gentili vis praeferre. I Cor. V, v. 6: non est bona
gloriatio vestra. Gal. c. V, 26: non efficiamur inanis gloriae
cupidi, et cetera. Secundo, huic quaestioni respondet dicens,
exclusa est, id est sublata est. I Reg. IV, v. 21: et ablata
est gloria de Israel. Os. IV, v. 7: gloriam eorum in
ignominiam commutabo. Vel exclusa, id est, expresse manifestata
est. Gloriabantur enim Iudaei in gloria et cultu unius Dei, et hanc
eorum gloriam dicit exclusam, id est expressam per Christum, sicut
artifices qui aliquam imaginem in argento exprimunt, exclusores
vocantur, secundum illud Ps. LXVII, 31: ut excludant eos qui
probati sunt argento. Sed primus sensus est magis litteralis. Cum
autem dicit per quam legem, ostendit causam huius exclusionis. Quia
autem Iudaeorum gloriatio erat in lege, ut supra dictum est, ideo
oportere videbatur quod per aliquid eiusdem generis, id est per aliquam
legem, eorum gloriatio excluderetur. Et ideo interrogando quaerens
subdit per quam, scilicet est eorum gloriatio exclusa? Posset autem
aliquis credere, quod eorum gloriationem exclusam apostolus diceret per
aliqua praecepta legalia, quibus quaedam maiora opera mandarentur. Et
ideo interrogando subdit factorum? Quasi dicat: numquid per aliquam
legem factorum, eorum gloriationem exclusam dico? Et respondet quod
non sed per legem fidei. Et sic patet quod duplicem legem hic inducit
apostolus, scilicet factorum et fidei. Et in promptu esse videtur
quod per legem factorum intelligitur lex vetus, et per legem fidei lex
nova, per quam gentilis aequiparatur Iudaeo. Sed dubitatur de hac
distinctione. Nam et in veteri lege necessaria erat fides, sicut et
in nova. Eccli. II, 8: qui timetis dominum, credite illi, et
Ps. CXV, 10: credidi propter quod locutus sum. Immo etiam in
nova lege facta quaedam requiruntur et quorumdam sacramentorum,
secundum illud Lc. c. XXII, 19: hoc facite in meam
commemorationem; et etiam moralium observationum, Iac. I, 22:
estote factores verbi, et non auditores tantum. Dicendum est igitur
quod legem factorum dicit legem exterius propositam et descriptam, per
quam exteriora facta hominum ordinantur, dum praecipitur quid fieri
debeat, et per prohibitionem ostenditur a quo debeat abstineri. Legem
autem fidei vocat legem interius descriptam, per quam non solum
exteriora facta, sed etiam ipsi motus cordium disponuntur, inter quos
primus est motus fidei. Corde enim creditur ad iustitiam, ut dicitur
hic et cap. V. Et de hac lege loquitur infra: VIII, 2: lex
spiritus vitae quae est in Christo Iesu. Deinde cum dicit arbitramur
enim, ostendit modum quo per legem fidei gloria Iudaeorum excluditur,
dicens: arbitramur enim nos apostoli, veritatem a Christo edocti,
hominem quemcumque, sive Iudaeum sive gentilem, iustificari per
fidem. Act. XV, 9: fide purificans corda eorum. Et hoc sine
operibus legis. Non autem solum sine operibus caeremonialibus, quae
gratiam non conferebant, sed solum significabant, sed etiam sine
operibus moralium praeceptorum, secundum illud ad Tit. III, 5:
non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, et cetera. Ita tamen quod
hoc intelligat sine operibus praecedentibus iustitiam, non autem sine
operibus consequentibus, quia, ut dicitur Iac. II, 26: fides
sine operibus, scilicet subsequentibus, mortua est. Et ideo
iustificare non potest. Deinde cum dicit an Iudaeorum, ostendit
quoddam quod praesupposuerat, scilicet quod iustitia fidei communiter
se haberet ad omnes. Et prius quidem hoc manifestaverat ratione
accepta ex parte causae materialis, cum supra dixerat: omnes
peccaverunt et egent gratia Dei, id est, peccatores sunt, quos
oportet per gratiam fidei iustificari. Sed probatio quae est ex sola
causa materiali non sufficit, quia materia non movetur per se ad formam
sine causa agente. Et ideo hic subiungit rationem acceptam ex parte
causae agentis, id est iustificantis, qui est Deus. Infra c.
VII, 33: Deus qui iustificat. Manifestum est autem quod Deus
noster illos iustificando salvat, quorum est Deus, secundum illud
Ps. LXVII, 21: Deus noster, Deus salvos faciendi. Non
est autem Iudaeorum tantum Deus, sed et gentium, ergo utrosque
iustificat. Circa hoc ergo tria facit. Primo proponit quaestionem de
Iudaeis, cum dicit an Iudaeorum tantum est Deus? Quod quidem
videri posset alicui per hoc quod dicitur Exodi V, 3: Deus
Hebraeorum vocavit nos. Dicendum est ergo, quod Iudaeorum Deus
tantum erat per specialem cultum ab eis Deo exhibitum, unde in Ps.
LXXV, 2 dicitur: notus in Iudaea Deus; erat tamen Deus omnium
per commune regimen universorum, secundum illud Ps. XLVI, 8:
rex omnis terrae Deus. Secundo, proponit quaestionem ex parte
gentilium dicens: nonne et gentium, scilicet est Deus? Et respondet
immo et gentium, quas scilicet gubernat et regit, secundum illud
Ier. X, 7: quis non timebit te, o rex gentium? Tertio, ibi
quoniam quidem, manifestat per signum quod dixerat, quasi dicat: ex
hoc manifestum est quod Deus est non solum Iudaeorum, sed et
gentilium, quoniam quidem unus est Deus qui iustificat
circumcisionem, idest Iudaeos, ex fide, ut enim dicitur Gal. V,
6: in Christo Iesu neque circumcisio, neque praeputium. Quod
autem dicit ex fide et per fidem, secundum Glossam est omnino idem;
potest tamen aliqua differentia attendi. Nam haec praepositio ex,
designat aliquando causam remotam; haec praepositio per, propinquam.
Iudaei ergo iustificari dicuntur ex fide, quia fides fuit prima causa
ex qua processit circumcisio et caetera sacramenta legalia: et ita
Iudaeos iustificat fides, sicut quaedam causa primaria per quasdam
medias causas. Sed gentiles per ipsam fidem immediate iustificantur.
Deinde cum dicit legem ergo, excludit quamdam obiectionem. Posset
enim aliquis dicere quod praedictam legem destrueret, et ideo quaerit
dicens legem ergo destruimus per fidem, ex hoc scilicet quod dicimus
homines iustificari sine operibus legis. Et respondet absit, secundum
illud Matth. c. V, 18: non praeteribit iota unum, aut unus
apex, et cetera. Subdit autem sed legem statuimus, id est per fidem
legem perficimus et adimplemus, secundum illud Matth. V, 17: non
veni solvere legem, sed adimplere. Et hoc quantum ad praecepta
caeremonialia, quae cum essent figuralia, per hoc statuuntur et
adimplentur, quod veritas significata per ea, in fide Christi
exhibetur; et etiam quantum ad moralia, quia fides Christi auxilium
gratiae confert ad implenda moralia praecepta legis, addit etiam
quaedam consilia per quae praecepta moralia tutius et firmius
conservantur.
|
|