|
Postquam apostolus exclusit Iudaeorum gloriam quam habebant in lege,
per eam se gentibus praeferentes, hic excludit eorum gloriam quantum ad
circumcisionem. Et circa hoc duo facit. Primo resumit quaestionem
quam supra posuerat, dicens quae est utilitas circumcisionis? Et quia
Abraham primus mandatum de circumcisione accepit, ut dicitur Gen.
XVII, 10, ideo quaestionem iterat in persona ipsius Abrahae
dicens: si ita est quod Deus iustificat praeputium, sicut et
circumcisionem, quid ergo dicemus invenisse utilitatis Abraham patrem
nostrum secundum carnem? Id est secundum circumcisionem carnalem et
secundum alias observantias carnales? Videtur esse inconveniens si
dicatur quod nihil utilitatis invenerit, cum dicatur Is. XLVII,
v. 17: ego dominus docens te utilia. Secundo, ibi si enim
Abraham, etc., respondet propositae quaestioni. Et duo facit.
Primo ostendit quod Abraham non hoc invenerit per circumcisionem, et
caetera legis opera, quod per eam iustificaretur, sed magis per
fidem. Secundo commendat fidem ipsius, ibi qui contra spem, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum, ratione
accepta ex parte divinae acceptationis; secundo, ratione divinae
promissionis, ibi non enim per legem, et cetera. Circa primum tria
facit. Primo proponit quamdam conditionalem; secundo probat
destructionem consequentis, ibi quid enim dicit Scriptura, et
cetera. Tertio, probat ipsam conditionalem, ibi sicut et David, et
cetera. Circa primum intendit apostolus sic argumentari: si Abraham
iustificatus esset ex operibus legis, non haberet gloriam apud Deum;
ergo non ex operibus iustificatus est. Proponit ergo conditionalem
dicens: quaesitum est quid Abraham invenit secundum carnalem
circumcisionem, et manifestum est quod hoc non invenit ut iustificatus
sit ex operibus legis, ita scilicet quod eius iustitia in operibus
legis consistat; habet quidem gloriam, scilicet apud homines, qui
exteriora facta vident, sed non apud Deum qui videt in occulto,
secundum illud I Reg. XVI, 7: Deus autem intuetur cor. I
Cor. III, 21: nemo vestrum glorietur in hominibus, et cetera.
Unde contra quosdam dicitur Io. XII, 43: dilexerunt magis
gloriam hominum quam Dei. Sed contra hoc potest obiici, quia ex
consuetudine operum exteriorum generatur interior habitus, secundum
quem etiam cor hominis bene disponitur, ut sit promptum ad bene
operandum et in bonis operibus delectetur, sicut philosophus docet in
II Ethicorum. Sed dicendum est quod hoc habet locum in iustitia
humana, per quam scilicet homo ordinatur ad bonum humanum. Huius enim
iustitiae habitus per opera humana potest acquiri, sed iustitia quae
habet gloriam apud Deum, ordinatur ad bonum divinum, scilicet futurae
gloriae, quae facultatem humanam excedit, secundum illud I Cor.
II, 9: in cor hominis non ascendit quae praeparavit Deus
diligentibus se. Et ideo opera hominis non sunt proportionata ad huius
iustitiae habitum causandum, sed oportet prius iustificari interius cor
hominis a Deo, ut opera faciat proportionata divinae gloriae. Deinde
cum dicit quid enim, etc., destruit consequens quod fuit negativum,
probando affirmationem oppositam, scilicet quod Abraham habebat
gloriam apud Deum. Et hoc probat per auctoritatem Scripturae, quam
primo apostolus ponit; secundo exponit, ibi ei autem et cetera.
Dicit ergo primo. Dico Abraham sic iustificatum esse quod habet
gloriam apud Deum, quid enim Scriptura dicit? Gen. XV, v. 6:
credidit Abraham Deo promittenti sibi seminis multiplicationem.
Eccli. II, 6: crede Deo, et recuperabit te. Et reputatum est
illi, scilicet a Deo, ad iustitiam. I Mach. II, 52:
Abraham in tentatione inventus est fidelis. Et sic patet quod apud
Deum, a quo est ei reputatum ad iustitiam quod credidit, gloriam
habet. Est autem considerandum quod iustitiam quam Deus reputat
scriptam expressit non in aliquo exteriori opere, sed in interiori fide
cordis, quam solus Deus intuetur. Cum autem dicatur triplex esse
actus fidei, scilicet credere Deum, Deo, et in Deum, posuit hunc
actum qui est credere Deo, qui est proprius actus fidei, eius speciem
demonstrans. Nam credere in Deum, demonstrat ordinem fidei ad
finem, qui est per charitatem; nam credere in Deum, est credendo in
Deum ire, quod charitas facit. Et sic sequitur speciem fidei.
Credere autem Deum, demonstrat fidei materiam, secundum quod est
virtus theologica, habens Deum pro obiecto. Et ideo hic actus nondum
attingit ad speciem fidei, quia si aliquis credat Deum esse per
aliquas rationes humanas et naturalia signa, nondum dicitur fidem
habere, de qua loquimur, sed solum quando ex hac ratione credit quod
est a Deo dictum, quod designatur per hoc quod dicitur credere Deo;
et ex hoc fides specificatur, sicut et quilibet cognoscitivus habitus
speciem habet ex ratione, per quam assentit in aliquid. Alia enim
ratione inclinatur ad assentiendum habens habitum scientiae, scilicet
per demonstrationem, et alia ratione habens habitum opinionis,
scilicet per syllogismum dialecticum. Deinde cum dicit ei autem qui
operatur, etc., exponit praedictam auctoritatem quantum ad hoc quod
dicit reputatum est illi ad iustitiam, et cetera. Et tangitur in
Glossa duplex horum verborum expositio. Prima est secundum quod
referentur ad finalem mercedem, de qua primo ostenditur qualiter se
habeat ad opera, secundo qualiter ad fidem, ibi ei vero qui non et
cetera. Dicit ergo primo, quod ei, qui operatur, scilicet opera
iustitiae, merces, aeternae retributionis, de qua dicitur Is.
XL, 10: ecce merces eius cum eo, non reputatur secundum gratiam
tantum, sed secundum debitum, secundum illud Matth. XX, 13:
nonne ex denario convenisti mecum? Sed contra est quod dicitur infra
VI, 23: gratia Dei vita aeterna. Et infra VIII, 18: non
sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam. Sic igitur
illa retributio non fit secundum debitum, sed secundum gratiam. Sed
dicendum est quod opera humana possunt considerari dupliciter. Uno
modo secundum substantiam operum, et sic non habent aliquid condignum,
ut eis merces aeternae gloriae reddatur. Alio modo possunt considerari
secundum suum principium, prout scilicet ex impulsu Dei aguntur
secundum propositum Dei praedestinantis; et secundum hoc eis debetur
merces praedicta secundum debitum, quia, ut infra VIII, 14
dicitur: qui spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei; si autem
filii, et haeredes. Deinde cum dicit ei vero, etc., ostendit
qualiter se habeat merces aeterna ad fidem, dicens ei vero qui non
operatur, scilicet exteriora opera, puta quia non habet tempus
operandi, sicut patet in baptizato statim mortuo, credenti in eum qui
iustificat impium, scilicet in Deum, de quo dicitur infra,
VIII, 18. Deus qui iustificat, reputabitur fides eius,
scilicet sola sine operibus exterioribus, ad iustitiam, id est, ut
per eam iustus dicatur, et iustitiae praemium accipiat, sicut si opera
iustitiae fecisset, secundum illud infra, X, 10 corde creditur ad
iustitiam, et hoc secundum propositum gratiae Dei, id est, secundum
quod Deus proponit ex gratia sua homines salvare. Infra VIII,
28: his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Eph. I,
11: qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suae. Alia
expositio est ut hoc referatur ad hominis iustificationem. Dicit ergo
ei autem qui operatur, id est, si aliquis per opera iustificetur,
ipsa iustitia imputaretur quasi merces non secundum gratiam, sed
secundum debitum. Infra XI, 6: si autem gratia, iam non ex
operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Ei vero, qui non
operatur, ut scilicet per sua opera iustificetur, credenti autem in
eum qui iustificat impium, computabitur haec eius fides ad iustitiam
secundum propositum gratiae Dei, non quidem ita quod per fidem
iustitiam mereatur, sed quia ipsum credere est primus actus iustitiae
quam Deus in eo operatur. Ex eo enim quod credit in Deum
iustificantem, iustificationi eius subiicit se, et sic recipit eius
effectum. Et haec expositio est litteralis, et secundum intentionem
apostoli, qui facit vim in hoc quod in Gen. XV, 6 dictum est
reputatum est illi ad iustitiam, quod consuevit dici, quando id, quod
minus est ex parte alicuius, reputatur ei gratis, ac si totum
fecisset. Et ideo apostolus dicit quod haec reputatio locum non
haberet, si iustitia esset ex operibus, sed solum habet locum secundum
quod est ex fide. Deinde cum dicit sicut et David, probat
conditionalem praemissam ex auctoritate Psalmi. Cuius primo
praemittit sensum; secundo ponit verba eius, ibi beati quorum; tertio
excludit falsum intellectum, ibi beatitudo, et cetera. Dicit ergo:
sicut et David dicit, id est asserit, beatitudinem hominis esse
illius, scilicet, cui Deus fert, id est dat, iustitiam; accepto,
id est gratis, sine operibus praecedentibus. Tit. III, 5: non
enim ex operibus iustitiae quae fecimus nos. Beatitudo autem hominis
est a Deo, secundum illud Ps. XXXIX, 5: beatus vir cuius est
dominus Deus spes eius. Sic igitur manifestum est illum habere
gloriam apud Deum, qui non ex operibus legis iustificatur, ut dictum
est. Deinde cum dicit beati quorum, etc., ponit verba David
praedictam sententiam continentia, et dicit eos esse beatos quorum
remittuntur peccata. Et sic patet quod non habuerunt prius bona opera
ex quibus iustitiam seu beatitudinem consequerentur. Est autem triplex
peccatum, scilicet originale, actuale mortale et actuale veniale.
Primo ergo quantum ad originale dicit beati quorum remissae sunt
iniquitates. Ubi considerandum est quod peccatum originale iniquitas
dicitur, quia est carentia originalis iustitiae, per quam secundum
aequitatem ratio hominis subiiciebatur Deo, inferiores vires rationi,
et corpus animae; sed per peccatum originale haec aequitas tollitur,
quia postquam ratio desiit esse subiecta Deo, inferiores vires rationi
rebellant et corpus ab obedientia animae subducitur per corruptionem et
mortem. Unde in Ps. l, 7: ecce enim in iniquitatibus conceptus
sum. Utrobique autem peccatum originale pluraliter significatur. Vel
propter plures homines, in quibus multiplicatur originale peccatum,
vel potius quia virtute continet in se quodammodo omnia peccata.
Huiusmodi autem peccatum originale remitti dicitur, quia transit
reatus superveniente gratia, sed remanet actu, remanente fomite sive
concupiscentia, quae non tollitur totaliter in hac vita, sed
remittitur, sive mitigatur. Secundo, quantum ad actuale mortale,
dicit et quorum tecta sunt peccata. Dicuntur autem peccata tegi divino
conspectui, inquantum non inspicit ad ea punienda. Ps.
LXXXIV, 3: operuisti omnia peccata eorum. Tertio, quantum ad
veniale, dicit beatus vir cui non imputavit dominus peccatum, ut
scilicet per peccatum intelligantur peccata venialia, quae, licet
levia sint, tamen per multa homo separatur et elongatur a Deo. II
Paral. XXX, 18 s.: dominus bonus propitiabitur cunctis, qui
in toto corde requirunt illum, et non imputabitur illis quod minus
sancti sunt. Possunt autem et haec tria aliter distingui. Sunt enim
in peccato tria, quorum unum est offensa Dei, et quantum ad hoc dicit
beati quorum remissae sunt iniquitates, secundum quod homo dicitur
remittere offensam sibi factam. Is. XL, 2: dimissa est iniquitas
illius. Aliud autem est ipse actus inordinatus culpae, qui non potest
non fuisse factus ex quo semel perpetratus est, sed tegitur manu
misericordiae divinae, ut quasi pro non facto habeatur. Tertio vero
est reatus poenae et quantum ad hoc dicit beatus vir cui non imputavit
dominus peccatum, scilicet ad poenam. Deinde cum dicit beatitudo ergo
etc., excludit falsum intellectum auctoritatis praedictae. Posset
enim Iudaeus sic intelligere quod praedicta gratia remissionis
peccatorum non fieret nisi circumcisis. Ad hoc ergo excludendum,
primo apostolus quaestionem movet dicens beatitudo haec, qua scilicet
Deus dat iustitiam sine operibus, manet tantum in circumcisione, id
est habet locum solum in circumcisis, an etiam in praeputio, id est in
gentibus? Manifestum est quod in utrisque, secundum illud quod dicit
infra X, 10: idem dominus dives in omnes, et cetera. Secundo,
ibi dicimus enim, ad hoc ostendendum assumit auctoritatem Scripturae,
quasi dicat, hoc ideo quaero: dicimus enim, etc., quod reputatur
fides Abrahae ad iustitiam, Gen. XV, 6. Tertio ex hac
auctoritate concludit solutionem praemissae quaestionis, sub
interrogatione tamen, dicens quomodo ergo reputata est? Scilicet
fides Abrahae ad iustitiam, in circumcisione, id est, quando erat
circumcisus, an in praeputio, id est quando erat incircumcisus? Et
respondet non in circumcisione, sed in praeputio. Et hoc manifestum
est ex serie narrationis Scripturae. Nam Gen. c. XV, 6
legitur, quod fides reputata est Abrahae ad iustitiam, circumcisionem
autem accepisse legitur Gen. XVII, 23 s. Si igitur Abraham,
adhuc incircumcisus existens iustificatus est per fidem, manifestum est
quod iustitia fidei, per quam gratis remittuntur peccata, non est
solum in circumcisione, sed etiam in praeputio, id est, in
gentilitate.
|
|