|
Ostenso quod beatitudo remissionis peccatorum non solum est in
circumcisione, sed etiam in praeputio, exemplo Abrahae qui tempore
praeputii est iustificatus, hic respondet cuidam obiectioni. Posset
enim aliquis dicere: si Abraham iustificatus est ante circumcisionem,
ergo sine causa et frustra circumcisus est. Ad hanc ergo obiectionem
excludendam primo proponit, quod circumcisio non erat causa iustitiae,
sed signum; secundo ostendit quid ex hoc signo consequatur, ibi ut sit
pater, etc.; tertio ostendit modum quo consequatur non his tantum,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit circumcisionem
esse signum. Gen. c. XVII, 11: circumcidetis carnem
praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. Secundo
ostendit cuius rei sit signum, dicens, quod sit signaculum iustitiae
fidei, id est quae est per fidem, quae, quidem fides, est in
praeputio, id est quam Abraham habuit adhuc incircumcisus existens.
Dicitur autem signaculum dupliciter. Uno modo quasi expressum signum
habens similitudinem rei signatae, secundum illud Ezech.
XXVIII, 12: tu signaculum similitudinis, et cetera. Habet
autem circumcisio expressam similitudinem cum fide Abrahae, primo
quidem, quantum ad rem creditam. Credidit enim multiplicationem sui
seminis, et ideo congruenter accepit signum in membro generationis.
Secundo, quantum ad effectum huius fidei, quae est remotio culpae,
quae signatur per remotionem superfluae pelliculae. Alio modo
signaculum dicitur signum aliquid occultans quod revelandum est amicis,
sicut patet de sigillo; et secundum hoc dicitur Apoc. V, 9:
dignus est agnus qui occisus est accipere librum et aperire signacula
eius. Claudebatur ergo sub signaculo circumcisionis secretum
incarnationis Christi ex semine Abrahae. Consequenter ostendit quid
consequatur ex dictis. Consequitur enim ex hoc quod Abraham in
praeputio iustificatus per fidem, postea circumcisionem accepit, ut
sit pater non solum circumcisorum, sed etiam credentium in praeputio.
Et hoc est quod dicit ut sit pater, id est ex praedictis consequitur,
quod Abraham sit pater omnium credentium per praeputium, id est qui
sunt in statu praeputii. Vel Abraham sit pater per praeputium, id
est per id quod habuit in praeputio, ut reputetur et illis ad
iustitiam, hoc scilicet quod credunt, sicut reputatum est Abrahae.
Et de hac paternitate dicitur Matth. III, 9: potens est Deus
de lapidibus istis, et cetera. Et sit pater circumcisionis, id est
circumcisorum, qui ex eo originem ducunt. Unde Io. VIII,
39: pater noster Abraham est. Deinde ostendit per quem modum sit
pater etiam incircumcisorum, quia per imitationem. Et hoc est quod
dicit ut sit, inquam, pater non his tantum qui sunt in circumcisione,
id est qui sunt circumcisi, sed etiam his qui sectantur vestigia fidei
patris nostri Abrahae, qui est in praeputio, id est, quam Abraham
habuit adhuc incircumcisus. Io. VIII, 39: si filii Abrahae
estis, opera eius facite. Et quia hic de circumcisione fit mentio,
oportet circa ipsam tria considerare, scilicet quare sit instituta,
quam vim habuit et quare sit mutata. Circa primum considerandum quod
circumcisio, sicut et aliae legis caeremoniae, est propter duo
instituta. Primo quidem propter cultum divinum, ad quem homines
secundum huiusmodi caeremonialia disponebantur. Et secundum hoc
circumcisio habet triplicem institutionis causam, quarum prima est ad
significandum fidem et obedientiam qua Abraham se Deo subiecit, ut
scilicet illi qui circumcisionem acciperent Abrahae traditam, fidem et
obedientiam ipsius observarent. Dicitur enim Hebr. IV, 11:
fide Abraham circumcisus est; et ideo facta est circumcisio in membro
generationis ad significandum fidem ipsius circa prolem futuram, ut
dictum est. Secunda est ad exprimendum in signo corporali id quod
spiritualiter erat faciendum, ut scilicet sicut a membro generationis,
quod principaliter concupiscentiae deservit, abscindebatur superflua
pellicula, ita etiam a corde hominis omnis superflua concupiscentia
tolleretur, secundum illud Ier. IV, 4: circumcidimini domino,
et auferte praeputium cordium vestrorum, et cetera. Tertia est ut per
hoc signum populus ille Deum colens, ab omnibus aliis populis
distingueretur. Et inde est quod mandavit dominus circumcidi filios
Israel, qui inter alias nationes erant habitaturi, qui prius in
deserto solitarii manentes circumcisi non erant. Alia autem ratio
circumcisionis et omnium caeremonialium accipitur per comparationem ad
Christum, ad quem comparatur, sicut figura ad veritatem et membra ad
corpus, secundum illud Col. II, 17: quae sunt umbra futurorum,
corpus autem Christi. Sic igitur per circumcisionem corporalem
significatur circumcisio spiritualis fienda per Christum. Primo
quidem in animam, quantum per ipsum peccatorum reatus et
concupiscentiae praescinduntur. Col. II, 11: in quo,
Christo, circumcisi estis circumcisione non manufacta, in
expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione domini nostri Iesu
Christi. Secundo vero quantum ad corpus, quando scilicet etiam in
resurrectione ab electorum corporibus omnis passibilitas et mortalitas
auferetur; et ideo circumcisio fiebat octavo die, quia significat
octavam aetatem resurgentium: nam septima est quiescentium in
Christo. Sex autem aetates sunt quibus saeculum currit. Unde et
circumcisio facta legitur cultellis petrinis Ios. V, 2 et Ex.
IV, 25, ad significandum quod spiritualis circumcisio fienda erat
per petram, qui est Christus, ut dicitur I Cor. X, 4. Non
tamen hoc generaliter observabatur, quod necesse esset circumcisionem
fieri cum petra. Circa secundum vero est sciendum, quod sicut hic
Glossa dicit, et est Bedae, idem salutare curationis auxilium
circumcisio in lege contra originalis peccati vulnus praebebat, quod
Baptismus agere tempore revelatae gratiae consuevit. Ex quo patet
quod virtus circumcisionis se extendebat ad deletionem originalis
peccati. Quidam tamen dicunt quod gratia in circumcisione non
conferebatur: non enim potest esse Dei gratia sine iustitia.
Argumentatur autem Apost. Gal. II, 21: si iustitia est per
legem, ergo Christus gratis mortuus est, id est sine causa. Et
eodem modo argumentari possumus: si ex circumcisione est gratia
iustificans, Christus gratis mortuus est; sed hoc non potest esse,
nam remissio peccati numquam fit sine gratia. Tit. III, 7:
iustificati igitur gratia ipsius, et cetera. Et ideo alii dicunt quod
in circumcisione dabatur gratia, quantum ad effectus privativos,
scilicet remotionis culpae, non autem quantum ad effectus positivos,
puta operationem iustitiae. Sed hoc etiam conveniens non videtur;
effectus enim positivi alicuius formae ordine naturae praecedunt
effectus privativos. Non enim lumen pellit tenebras nisi per hoc quod
illuminat. Et ita gratia per hoc culpam pellit, quod iustificat.
Remoto autem priori, removetur posterius. Et ideo melius dicendum
est quod circumcisio ex ipso opere operato non habebat virtutem
effectivam, neque quantum ad remotionem culpae, neque quantum ad
operationem iustitiae: sed erat solum iustitiae signum, ut hic
apostolus dicit, sed per fidem Christi, cuius circumcisio signum
erat, auferebatur peccatum originale et conferebatur auxilium gratiae
ad recte agendum. Circa tertium vero manifestum est iam ex dictis,
quare oportuit circumcisionem mutari. Nam circumcisio erat signum
futuri. Non autem idem signum convenit praesenti, sive praeterito et
futuro: et ideo Baptismus est signum praesentis gratiae qui
copiosiorem et utiliorem effectum habet gratiae, quia quanto agens est
propinquius et praesentius, tanto efficacius operatur. Deinde, cum
dicit non enim per legem, etc., ostendit propositum, scilicet quod
circumcisio sive quodcumque opus legis non iustificet ex divina
promissione. Et circa hoc duo facit. Primo proponit quod intendit;
secundo probat propositum, ibi si enim qui ex lege, et cetera.
Supponit ergo apostolus, primo, ex auctoritate Genes. promissionem
factam Abrahae et semini eius, ut haeres esset mundi, id est, ut
omnes gentes mundi in ipso benedicerentur, secundum illud Gen.
XII, 3: in te benedicentur, et cetera. Dicit autem ac semini
eius; quia huiusmodi promissio et si in ipso non est completa,
complenda tamen erat in semine eius. Dicitur enim Gen. XXII,
18: benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Hoc autem semen
principaliter intelligitur Christus, secundum illud Gal. III,
16: Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit,
in seminibus, quasi in multis: sed in semine, quasi in uno, et
cetera. Quia scilicet in uno in quo completur, ostenditur, ut sit
haeres mundi, secundum illud Ps. II, 8: postula a me, et dabo
tibi gentes haereditatem tuam. Secundario autem completur in illis,
qui per gratiam Christi sunt spiritualiter semen Abrahae. Infra
IX, 8: qui filii sunt promissionis aestimantur in semine. Qui
etiam per Christum sunt haeredes mundi, inquantum omnia in gloria
electorum cedunt. I Cor. III, 22: omnia vestra sunt, et
cetera. Circa hanc promissionem unum negat, et unum asserit. Negat
huiusmodi promissionem esse factam per legem. Quod quidem non dicitur
propter ipsam promissionem, quia tempore promissionis lex data non
erat, sed propter promissionis impletionem, ut sit sensus, quod talis
promissio facta erat Abrahae, non quasi implenda per legem, quia, ut
dicitur Hebr. c. VII, 19: nihil ad perfectum adduxit lex.
Aliud autem astruit, quod scilicet huiusmodi promissio sit implenda
per iustitiam fidei, quia, sancti per fidem vicerunt regna Hebr.
XI, 33. Deinde cum dicit si enim, etc., ostendit propositum.
Et primo quantum ad hoc, quod promissio non sit implenda per legem;
secundo quantum ad hoc, quod sit implenda per iustitiam fidei, ibi
ideo ex fide, et cetera. Circa primum ponit talem rationem: si
promissio facta Abrahae esset implenda per legem, fides Abrahae
credentis promissioni, esset inanis, quia promissio ei facta
aboleretur; sed hoc est inconveniens, ergo et primum. Circa hoc duo
facit. Primo proponit conditionalem; secundo probat eam, ibi lex
enim, et cetera. Destructio autem consequentis est manifesta. Dicit
ergo primo quod promissio non est facta per legem. Si enim qui ex lege
sunt, hi sunt haeredes, id est, si ad hoc quod aliqui haereditatem
promissam participent, requiritur quod ex legis observantia hoc
consequantur, exinanita est fides, id est, vacua facta est fides qua
Abraham credidit Deo promittenti, ut dicitur Genesis XV, 6. Et
hoc est inconveniens, secundum quod dicitur I Cor. XV, v. 14:
si Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, et
cetera. Et quare sit inanis, ostendit subdens abolita, id est
cassata, est promissio, quia non consequitur suum effectum. Contra
id quod dicitur Hebr. XI, 11: fidelem credidit eum esse qui
repromiserat, et hic infra in praesenti cap. dicitur: quaecumque
promisit Deus, potens est, et cetera. Deinde cum dicit lex enim,
probat conditionalem praemissam per effectum sive eventum legis. Et
primo proponit legis effectum sive eventum; secundo, probat, ibi ubi
enim non est lex, et cetera. Probat autem conditionalem sic: si
aliqua promissio sit implenda per id quod impletionem promissionis
impedit, talis promissio aboletur et fides credentis exinanitur; sed
lex impedit consecutionem haereditatis, lex enim iram operatur: ergo
si per legem sit adimplenda promissio, exinanita est fides, abolita
est promissio. Dicitur autem lex operari iram, id est vindictam,
quia per legem facti sunt homines digni Dei vindicta. IV Reg.
XXII, 13: magna ira domini succensa est contra nos, quia non
audierunt patres nostri verba libri huius, scilicet legis, et cetera.
Posset autem aliquis intelligere quod lex iram operatur quantum ad
caeremonialia tempore gratiae observata, secundum illud Gal. V,
2: si circumcidamini, Christus nihil vobis proderit. Sed quod hic
dicitur, intelligendum est etiam quantum ad moralia, non quidem quod
legis praecepta moralia praecipiant aliquid, quod qui observant dignos
ira Dei efficiat, sed occasionaliter, quia praecipit et gratiam
adimplendi non praebet, secundum illud II Cor. III, 6:
littera occidit, spiritus autem vivificat, quia scilicet interius
adiuvat infirmitatem nostram, ut dicitur infra VIII, 26.
Deinde cum dicit ubi enim non est lex, etc., ostendit qualiter iram
operatur, dicens ubi non est lex, non est praevaricatio, quia et si
aliquis, lege non data, peccare possit contra id quod naturaliter
iustum est faciendo, non tamen praevaricator dicitur, nisi legem
transgrediens. Ps. CXVIII, 158: vidi praevaricantes et
tabescebam, et cetera. Et tamen omnis peccator potest dici
praevaricator, inquantum legem naturalem transgreditur. Ps.
CXVIII, 119: praevaricantes reputavi omnes peccatores
terrae. Gravius est tamen transgredi simul legem naturae et legem
scriptam, quam solam legem naturae. Et ideo lege data sine gratia
adiuvante, praevaricatio crevit, et maiorem iram promeruit.
|
|