|
Ostenso quod promissio facta Abrahae et semini eius non sit implenda
per legem, hic ostendit quod sit implenda per fidem. Et circa hoc
tria facit. Primo ostendit per quid sit huiusmodi promissio
adimplenda; secundo ostendit in quibus sit adimplenda, ibi omni
semini, etc.; tertio a quo sit implenda, ibi qui vivificat mortuos,
et cetera. Primo ergo concludit propositum quasi ex divisione.
Videtur enim necessarium esse quod promissio adimpleatur vel per
fidem, vel per legem: non autem per legem, quia promissio
aboleretur, unde concludit ideo ex fide, scilicet consequimur
promissionem, ut haeredes simus mundi. Io. V, 4: haec est
victoria quae vincit mundum, et cetera. Et hoc confirmat per
contrarium medium ei quod supra assumpserat. Dictum est enim quod si
iustitia ex lege esset, promissio aboleretur; sed si sit ex fide,
remanet firma promissio propter virtutem divinae gratiae iustificantis
hominem per fidem. Et hoc est quod dicit ut promissio Dei sit firma,
non quidem per operationes hominum quae possunt deficere, sed secundum
gratiam quae infallibilis est. II Cor. XII, 9: sufficit tibi
gratia mea, et cetera. II Cor. I, 20: quotquot sunt
promissiones, in illo, scilicet Christo, sunt, id est, veritatem
habent. Deinde cum dicit omni semini, etc., ostendit in quibus
impleatur praedicta promissio. Et primo proponit quod intendit, et
dicit quod praedicta promissio sic implenda per fidem, est firma per
gratiam. Omni semini, id est, omni homini qui fuerit qualitercumque
semen Abrahae. Eccli. XLIV, 11 s.: cum semine eorum
permanent bona, haereditas sancta nepotes eorum. Secundo, ibi non
ei, etc., exponit quod dixerat omni semini. Est enim quoddam semen
carnale, secundum illud Io. VIII, 33: semen Abrahae sumus.
Est aliud semen spirituale, secundum illud Matth. III, 9:
potens est Deus de lapidibus his, id est de gentibus, suscitare
filios Abrahae; solum autem semen Abrahae carnale legem servavit,
sed fidem eius etiam imitatur semen spirituale. Et sic, si per solam
legem esset promissio, non impleretur in omni semine sed solum in
carnali. Quia vero impletur per fidem quae est omnibus communis,
planum est, quod impletur in omni semine. Tertio, ibi qui est
pater, etc., probat quod supposuerat, scilicet quod semen Abrahae
sit non solum quod est ex lege sed etiam quod est ex fide, per
auctoritatem Scripturae, cuius, primo, ponit sensum, dicens, qui,
scilicet Abraham, est pater omnium nostrum, id est, omnium
credentium, sive Iudaeorum, sive gentilium. Supra, eodem: ut sit
pater omnium credentium. Is. LI, 2: attendite ad Abraham patrem
vestrum. Secundo inducit auctoritatem, dicens sicut scriptum est,
Gen. XVII, 4, quia patrem multarum gentium posui te. Littera
alia habet, constitui te, quod sensum non variat. Eccli. XLIV,
20: Abraham magnus pater multitudinis gentium. Tertio, ibi ante
Deum, etc., exponit quod dixerat. Sic enim dictum est posui te
quasi iam esset impletum quod longe postea erat implendum: sed quae
sunt futura in seipsis, in Dei providentia sunt praesentia, secundum
illud Eccli. XXIII, 29: domino Deo nostro, antequam
crearentur, omnia sunt agnita, sic et post perfectum respicit omnia.
Et ideo apostolus dicit quod hoc quod dictum est, posui te,
intelligendum est ante Deum, id est, in eius praesentia, cui
credidisti. Crediderat enim Abraham Deo futura praenuncianti, ac si
videret praesentia, quia, ut dicitur Hebr. XI, 1: fides est
sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Deinde cum
dicit qui vivificat mortuos, etc., ostendit a quo sit implenda
huiusmodi promissio, dicens qui, scilicet Deus, vivificat mortuos,
id est, Iudaeos, qui erant mortui in peccatis, contra legem
agentes, vivificat per fidem et gratiam, ut promissionem Abrahae
consequantur. Io. V, 21: sicut pater suscitat mortuos et
vivificat, et cetera. Et vocat ea quae non sunt, id est, gentiles
vocat, scilicet ad gratiam, tamquam ea quae sunt, id est, tamquam
Iudaeos. Infra c. IX, 25: vocabo non plebem meam, et cetera.
Significat autem gentiles per ea quae non sunt, quia erant omnino
alienati a Deo. Sicut I Cor. XIII, 2 dicitur: si charitatem
non habuero, nihil sum. Et sic per huiusmodi vocationem implebitur
promissio Abrahae etiam in gentilibus. Vel quod dicit et vocat ea
quae non sunt, non intelligitur de vocatione temporali, sed de
vocatione praedestinationis aeternae, quia vocantur et eliguntur etiam
qui non sunt ac si essent. Eph. I, 4: eligit nos in ipso ante
mundi constitutionem. Et de hac vocatione dicitur infra IX, 12:
non ex operibus, sed ex vocante dictum est, quia maior serviet
minori. Vel, vocationem hic dicit simplicem Dei notitiam vel
cognitionem, qua cognoscit futura, quae non sunt in actu sicut
praesentia. Et hoc modo vocatio in Ps. CXLVII, 4 accipitur,
cum dicitur: qui numerat multitudinem stellarum, et cetera. Et
secundum hunc sensum quod hic dicitur, inducitur propter id quod supra
dictum est ante Deum cui credidisti. Duo enim videbantur obstare ei
quod dictum est patrem multarum gentium posui te. Quorum unum erat,
quia ipse idem Abraham erat quasi emortuus prae senectute, ut infra
dicetur. Et contra hoc dicit qui vivificat mortuos. Aliud autem
est, quia illae multae gentes nondum erant. Et contra hoc subdit et
vocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt. Deinde cum dicit qui
contra spem, commendat fidem Abrahae. Et primo ostendit magnitudinem
fidei eius; secundo, efficaciam vel fructum eius, ibi ideo et
reputatum est, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
magnitudinem fidei Abrahae quantum ad promissionem seminis
multiplicandi; secundo, quantum ad repromissionem seminis exaltandi,
ibi in repromissione, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit fidem eius fuisse magnam; secundo ostendit eam fuisse firmam,
ibi et non infirmatus est in fide, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit magnitudinem fidei Abrahae, dicens qui,
scilicet Abraham, in hanc spem credidit, ut fieret pater multarum
gentium, sed contra aliam spem. Circa quod considerandum est quod
spes importat certam expectationem boni futuri, quae quidem certitudo
est quandoque ex causa humana sive naturali, secundum illud I Cor.
IX, 10: debet in spe qui arat, arare. Quandoque vero certitudo
expectantis est ex causa divina, secundum illud Ps. XXX, 2: in
te, domine, speravi, et cetera. Hoc ergo bonum, quod Abraham
fieret pater multarum gentium, certitudinem habebat ex parte Dei
promittentis, sed contrarium apparebat ex causa naturali sive humana.
Ideo dicit qui contra spem, causae naturalis vel humanae, credidit in
spem, scilicet divinae promissionis. Quam quidem secundo ponit dicens
secundum quod dictum est ei, scilicet Gen. XXII, 17: sic erit
semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris. Utrumque autem
horum inducitur propter similitudinem innumerabilis multitudinis.
Nam, quantum ad stellas, dicitur Deut. I, 10: dominus Deus
vester multiplicavit vos, et estis hodie sicut stellae caeli. Quantum
ad arenam, dicitur III Reg. IV, 20: Iuda et Israel
innumerabiles sicut arena maris sunt. Potest tamen aliqua differentia
inter utrumque attendi, ut stellis comparentur iusti, qui fuerunt ex
semine Abrahae, Dan. XII, 3: qui ad iustitiam erudiunt
plurimos, quasi stellae in perpetuas aeternitates. Arenae autem
comparantur peccatores, quia fluctibus mundi quasi cuiusdam maris
opprimuntur, Ier. V, v. 22: posui arenam terminum maris.
Deinde cum dicit et non infirmatus est, ostendit firmitatem Abrahae,
quam primo proponit dicens et non infirmatus est. Sicut enim
temperantia ostenditur non esse infirma, quae magnis concupiscibilibus
non vincitur, ita fides ostenditur non esse infirma, sed fortis quae a
magnis difficultatibus non superatur. I Petr. V, 9: cui
resistite fortes in fide. Secundo, ibi nec consideravit, etc.,
ponit difficultates ex quibus ostenditur fides eius non fuisse infirma.
Et primo quidem ex parte ipsius Abrahae, cum dicit non consideravit,
scilicet ad discernendum promissionem, corpus suum emortuum, scilicet
quia iam mortificata erat in eo vis generativa propter senectutem, unde
dicit cum iam fere centum annorum esset. Abrahae enim centenario
existenti natus est Isaac, ut habetur Gen. XXI, 5. Per annum
autem ante fuerat sibi filius promissus, secundum illud Gen.
XVIII, 10: revertens veniam ad te tempore isto, et erit Sarae
filius. Sed videtur quod non fuit corpus eius emortuum quantum ad vim
generativam, quia etiam post mortem Sarae duxit Cethuram uxorem,
quae genuit ei filios, ut dicitur Gen. XXV, 1. Dicunt ergo
quidam quod mortua erat in eo vis generativa quantum ad hoc, quod ex
muliere antiqua generaret, non quantum ad hoc quod generaret filium ex
iuvencula. Solent enim senes ex iuvenculis mulieribus prolem gignere,
non autem ex antiquis, quae sunt minus aptae ad concipiendum. Sed
melius dicendum videtur quod Abrahae miraculose restituta erat vis
generandi et quantum ad Saram et quantum ad omnes mulieres. Secundo
ponit difficultatem ex parte uxoris, cum dicit et emortuam vulvam
Sarae, scilicet non consideravit ut discrederet. Dicit autem
emortuam quantum ad actum generandi, tum propter sterilitatem, tum
propter senectutem. Iam enim desierant ei fieri muliebria, ut dicitur
Gen. XVIII, 11. Et ideo Is. LI, 2 ubi dicitur:
attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram quae vos peperit, ut
ostenderet utriusque mortificationem et frigiditatem, praemisit
dicens: attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de
qua praecisi estis. Deinde cum dicit in repromissione etiam Dei,
etc., commendat fidem Abrahae quantum ad iteratam promissionem de
seminis exaltatione. Et primo ponit fidei firmitatem; secundo,
firmitatis causam, ibi dans gloriam Deo. Dicit ergo primo in
repromissione etiam Dei, id est, in iterata eius promissione, vel de
seminis multitudine quam promisit, primo quidem Gen. XV, 5,
dicens: suspice caelum et numera stellas si potes, et infra c.
XVII, 4: eris pater multarum gentium, et iterum infra XXII,
17: multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli. Vel intelligendum
est in repromissione Dei, id est, in iterata promissione de
exaltatione seminis eius, quia cum dixisset: multiplicabo semen tuum,
statim subdit: possidebit semen tuum portas inimicorum tuorum, et
benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. In hac quidem Dei
promissione non haesitavit, id est, non dubitavit diffidentia,
scilicet, quod diffideret de veritate divinae repromissionis. Iac.
I, 6: qui haesitat similis est fluctui maris, et cetera. Sed
confortatus est fide, id est, fortiter fidei adhaesit. I Petr.
ult.: cui resistite fortes in fide. Consequenter cum dicit dans
gloriam Deo, assignat rationem firmitatis fidei eius dicens:
confortatus est, inquam, fide, dans gloriam Deo, in quantum
scilicet consideravit omnipotentiam eius. Ps. CXLVI, 5: magna
virtus eius, et cetera. Unde et hic subditur plenissime sciens quia
quaecumque promisit Deus, potens est et facere. Sap. XII,
18: subest tibi enim cum volueris posse. Ex quo patet quod
quicumque non est firmus in fide Dei, quantum est in se divinae
gloriae derogat vel quantum ad eius veritatem, vel quantum ad eius
potentiam. Deinde cum dicit et reputatum est ei, commendat fidem
Abrahae quantum ad eius effectum. Et primo ponit effectum quem in
ipso habuit, dicens: ideo, scilicet quia Abraham tam perfecte hoc
ipsum credidit, reputatum est illi ad iustitiam. Mach. II, 52:
et reputatum est ei ad iustitiam. Secundo ostendit effectum, quem
fides eius habet etiam in aliis. Et circa hoc tria facit. Primo
ponit similitudinem effectus, dicens non autem scriptum est tantum
propter ipsum, quia reputatum est illi ad iustitiam, ut scilicet
reputemus quod soli Abrahae fides ad iustitiam reputata sit, sed,
scriptum est, propter nos, quibus reputabitur, scilicet fides, ad
iustitiam. Infra XV, 4: quaecumque scripta sunt, ad nostram
doctrinam scripta sunt. Sic ergo scriptum est propter eum ut sit nobis
in exemplum, et propter nos ut sit nobis in iustificationis spem.
Secundo, ibi credentibus in eum, ostendit similitudinem fidei.
Reputata est enim ad iustitiam fides Abrahae credenti, quod corpus
suum emortuum, et emortua vulva Sarae posset vivificari ad filiorum
procreationem. Reputabitur, et nobis, credentibus in eum, qui
suscitavit dominum nostrum Iesum Christum a mortuis: et in Deum
patrem, cui ipse dicit in Ps. XL, v. 11: tu autem, domine,
miserere mei et resuscita me. Et quia eadem est virtus patris et
filii, ipse etiam in propria virtute surrexit. Quod autem haec fides
iustificet, habetur infra X, 9: si confitearis in ore tuo dominum
Iesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a
mortuis, salvus eris. Tertio, ibi qui traditus est, etc.,
assignat causam quare fides resurrectionis Christi iustificet, dicens
qui, scilicet Christus, traditus est, scilicet in mortem, a Deo
patre, infra VIII, 31: proprio filio suo non pepercit Deus,
sed pro nobis omnibus tradidit illum; et a seipso, Eph. V, 25:
tradidit semetipsum pro nobis; et a Iuda, Io. XIX, v. 11:
qui me tradidit tibi maius peccatum habet; et a Iudaeis, Matth.
XX, 19: tradent eum gentibus ad illudendum. Et resurrexit
propter iustificationem nostram, id est, ut nos resurgendo
iustificaret. Infra VI, 4: quomodo Christus resurrexit a mortuis
per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus. Et quod
propter delicta nostra sit traditus in mortem, manifestum videtur ex
hoc quod sua morte meruit nobis deletionem peccatorum, sed resurgendo
non meruit, quia in statu resurrectionis non fuit viator, sed
comprehensor. Et ideo dicendum est quod mors Christi fuit nobis
salutaris, non solum per modum meriti sed etiam per modum cuiusdam
efficientiae. Cum enim humanitas Christi esset quodammodo
instrumentum divinitatis eius, ut Damascenus dicit, omnes passiones
et actiones humanitatis Christi fuerunt nobis salutiferae, utpote ex
virtute divinitatis provenientes. Sed quia effectus habet aliqualiter
similitudinem causae, mortem Christi, qua extincta est in eo mortalis
vita, dicit esse causam extinctionis peccatorum nostrorum:
resurrectionem autem eius qua redit ad novam vitam gloriae, dicit esse
causam iustificationis nostrae, per quam redimus ad novitatem
iustitiae.
|
|