|
Postquam apostolus ostendit necessitatem gratiae Christi, quia sine
ea nec cognitio veritatis gentibus, nec circumcisio et lex Iudaeis
profuerunt ad salutem, hic incipit commendare virtutem gratiae. Et
circa hoc duo facit. Primo ostendit quae bona per gratiam
consequamur; secundo, a quibus malis per eam liberemur, ibi propterea
sicut per unum hominem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit modum perveniendi, seu viam qua venimus ad gratiam; secundo
ostendit bona quae per gratiam consequimur, ibi et gloriamur in spe
gloriae, et cetera. Circa primum duo facit. Primo exhortatur ad
debitum gratiae usum; secundo ostendit nobis gratiae aditum, ibi per
quem accessum, et cetera. Dicit ergo primo. Dictum est quod fides
reputabitur omnibus ad iustitiam credentibus resurrectionem Christi,
quae est causa nostrae iustificationis. Iustificati igitur ex fide,
inquantum scilicet per fidem resurrectionis effectum eius participamus,
habeamus pacem ad Deum, scilicet subiiciendo nos et obediendo ei.
Iob XXII, 21: acquiesce igitur ei et habeto pacem. Iob IX,
4: quis restitit ei, et pacem habuit? Et hoc per Iesum Christum
dominum nostrum, qui nos ad istam pacem perduxit. Eph. II, 14:
ipse est pax nostra. Unde subdit per quem, Christum accessum
habemus, scilicet tamquam per mediatorem. Tim. II, 5: mediator
Dei et hominum, et cetera. Eph. II, 18: per ipsum accessum
habemus ambo in uno spiritu ad patrem. Accessum, inquam, in gratiam
istam, id est, in statum gratiae. Io. I, 17: gratia et veritas
per Iesum Christum facta est. In qua, id est, per quam gratiam,
non solum resurreximus a peccatis, sed etiam stamus, fixi et erecti
per affectum in caelestibus. Ps. CXX, 21: stantes erant pedes
nostri. Et iterum: nos autem surreximus, et erecti sumus. Et hoc
per fidem, per quam, scilicet, gratiam consequamur, non quia fides
praecedat gratiam, cum potius per gratiam sit fides. Eph. II,
8: gratia estis salvati per fidem, scilicet, quia primus effectus
gratiae in nobis est fides. Deinde cum dicit gloriamur in spe
gloriae, etc. ostendit quae bona nobis per gratiam provenerunt.
Primo dicit quod per gratiam habemus gloriam spei; secundo, quod per
gratiam habemus gloriam Dei, ibi non solum autem, et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit magnitudinem spei, in qua
gloriamur; secundo, eius vehementiam, ibi non solum autem, et
cetera. Tertio, eius firmitatem, ibi spes autem non confundit, et
cetera. Magnitudo autem spei consideratur ex magnitudine rei
speratae, quam ponit dicens et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei,
id est ex hoc quod speramus nos adepturos gloriam filiorum Dei. Per
gratiam enim Christi adepti sumus spiritum adoptionis filiorum Dei,
ut dicitur infra c. VIII, 15, et Sap. V, 5: ecce quomodo
computati sunt inter filios Dei. Filiis autem debetur haereditas
patris, infra VIII, 17: si autem filii et haeredes. Haec
autem haereditas est gloria quam Deus habet in seipso. Iob XL, v.
4: si habes brachium ut Deus, et cetera. Et huiusmodi spes indita
est nobis per Christum. I Petr. I, 3 s.: regeneravit nos in
spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in
haereditatem incorruptibilem, et cetera. Et haec gloria, quae in
futuro in nobis complebitur, interim nunc in nobis inchoatur per spem.
Infra VIII, 24: spe salvi facti sumus. Ps. V, 12:
gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum. Deinde cum dicit non
solum autem, etc., ostendit vehementiam huius spei. Qui enim
vehementer aliquid sperat, libenter sustinet propter illud etiam
difficilia et amara, sicut infirmus si vehementer sperat sanitatem,
libenter bibit potionem amaram ut sanetur per ipsam. Signum ergo
vehementis spei quam habemus propter Christum est quod non solum
gloriamur ex spe futurae gloriae, sed etiam de malis quae pro ipsa
patimur, unde dicit non solum autem gloriamur, scilicet in spe
gloriae, sed etiam gloriamur in tribulationibus, per quas ad gloriam
pervenimus. Act. XIV, 21: per multas tribulationes oportet nos
introire in regnum caelorum. Iac. I, 2: omne gaudium existimate,
fratres mei, cum in tentationes varias incideritis. Et causam
ostendit consequenter, dicens scientes, et cetera. Ubi quatuor per
ordinem ponit, quorum primum est tribulatio, de qua dicitur quod
tribulatio patientiam operatur; non quidem sic quod tribulatio sit eius
causa effectiva, sed quia tribulatio est materia et occasio exercendi
patientiae actum. Infra XII, 12: in tribulatione patientes.
Secundo ponit patientiae effectum, cum dicit patientia probationem.
Eccli. II, 5: in igne probatur aurum et argentum: homines vero
receptibiles in camino humiliationis. Manifestum est enim quod
detrimentum alicuius rei de facili sustinemus, propter rem quam magis
amamus. Unde si aliquis in rebus corporalibus et temporalibus
patienter sustinet propter bona consequenda aeterna, sufficienter ex
hoc probatur quod talis plus amet bona aeterna quam temporalia. Sed
contra id quod hic dicitur est illud Iac. I, 3: probatio fidei
vestrae patientiam operatur. Dicendum est autem quod probatio
dupliciter potest intelligi. Uno modo secundum quod est in probato,
et sic probatio est ipsa tribulatio per quam homo probatur. Unde idem
est dictu quod tribulatio patientiam operatur, et quod tribulatio
probat patientiam. Alio modo accipitur probatio pro probatum esse.
Et ita accipitur hic quod patientia probationem operatur, quia ex hoc
quod homo patienter tribulationem sustinet, redditur iam probatus.
Tertio, subdit tertium, dicens probatio vero spem, scilicet
operatur, quia scilicet, per hoc quod aliquis iam probatus est,
potest de eo spes haberi et ab ipso et ab aliis quod ad haereditatem
Dei admittatur. Sap. III, 5: Deus probavit illos et invenit
illos dignos se. Sic igitur de primo ad ultimum patet, quod
tribulatio viam parat ad spem. Unde si aliquis vehementer gloriatur de
spe, consequens est, ut de ipsis tribulationibus glorietur. Deinde
cum dicit spes autem non confundit, ostendit huiusmodi spei
firmitatem. Et primo ponit eam, dicens spes autem, scilicet haec qua
speramus gloriam filiorum Dei, non confundit, id est, non deficit,
nisi homo ei deficiat. Ille enim dicitur a spe sua confundi, qui
deficit ab eo quod sperat, Ps. XXX, 2: in te, domine,
speravi, non confundar in aeternum. Eccle. II, 11: nullus
speravit in domino, et confusus est. Secundo, ibi quia charitas
Dei, etc., ponit certitudinis spei duplex argumentum, quorum primum
est ex dono spiritus sancti, secundum ex morte Christi, ibi ut quid
enim Christus, et cetera. Dicit ergo primo: ex hoc possumus scire
quod spes non confundit quia charitas Dei diffusa est in cordibus
nostris, per spiritum sanctum qui datus est nobis. Charitas Dei
autem dupliciter accipi potest. Uno modo pro charitate qua diligit nos
Deus, Ier. XXXI, 3: charitate perpetua dilexi te, alio modo
potest dici charitas Dei, qua nos Deum diligimus, infra VIII,
38 s.: certus sum quod neque mors neque vita separabit nos a
charitate Dei. Utraque autem charitas Dei in cordibus nostris
diffunditur per spiritum sanctum qui datus est nobis. Spiritum enim
sanctum, qui est amor patris et filii, dari nobis, est nos adduci ad
participationem amoris, qui est spiritus sanctus, a qua quidem
participatione efficimur Dei amatores. Et hoc quod ipsum amamus,
signum est, quod ipse nos amet. Prov. VIII, 17: ego
diligentes me diligo. Non quasi nos primo dilexerimus Deum, sed
quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur I Io. IV, 10.
Dicitur autem charitas, qua nos diligit, in cordibus nostris diffusa
esse, quia est in cordibus nostris patenter ostensa per donum sancti
spiritus nobis impressum. Io. III, v. 24: in hoc scimus,
quoniam manet in nobis Deus, et cetera. Charitas autem qua nos Deum
diligimus, dicitur in cordibus nostris diffusa, id est quia ad omnes
mores et actus animae perficiendos se extendit; nam, ut dicitur I
Cor. XIII, 4: charitas patiens est, benigna est, et cetera.
Ex utroque autem intellectu horum verborum concluditur, quod spes non
confundit. Si enim accipiatur charitas Dei qua nos diligit Deus,
manifestum est quod his quos diligit seipsum non negabit. Deut.
XXXIII, 3: dilexit populos, omnes sancti in manu illius sunt.
Similiter etiam si charitas Dei accipiatur qua nos Deum diligimus,
manifestum est, quod se diligentibus bona aeterna praeparavit. Io.
XIV, 21: si quis diligit me, diligetur a patre meo, et cetera.
|
|