|
Postquam apostolus ostendit firmitatem spei per donum spiritus sancti,
hic ostendit idem per mortem Christi. Et primo proponit quaestionem;
secundo ostendit difficultatem, ibi vix enim pro iusto, etc.; tertio
determinat quaestionis veritatem, ibi commendat autem suam charitatem,
et cetera. Dicit ergo primo. Dictum est quod spes non confundit,
quod quidem apparet hoc consideranti ut quid enim Christus cum adhuc
infirmi essemus, scilicet infirmitate peccati. Ps. VI, 3:
miserere mei, domine, quoniam infirmus sum. Nam sicut per corporalem
infirmitatem dissolvitur humorum debita harmonia, ita etiam per
peccatum debitus ordo affectionum excluditur. Cum ergo adhuc infirmi
essemus, Christus mortuus est pro impiis. I Petr. c. III,
18: Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro
iniustis. Et hoc secundum tempus, id est ut certo tempore in morte
moraretur, die scilicet tertia surrecturus. Matth. XII, 40:
sicut fuit Iona in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic
erit filius hominis in corde terrae. Hoc ergo magnum est, si
consideremus quis mortuus sit. Magnum etiam est si consideremus pro
quibus est mortuus. Non potest autem esse tam magnum quid, nisi fiat
propter aliquem certum fructum, secundum illud Ps. XXIX, 10:
quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Quasi
dicat: nulla, si non sequatur humani generis salus. Deinde cum dicit
vix enim pro iusto, etc., ostendit praedictae quaestionis
difficultatem ex parte eorum, pro quibus Christus mortuus est,
scilicet pro impiis, dicens vix enim quis, id est, aliquis, moritur
pro homine iusto liberando; quin immo, ut dicitur Is. LVII,
1: iustus perit et non est qui recogitet in corde suo, et cetera.
Ideo dico vix moritur, nam forsitan quis, id est aliquis rarus ex
zelo virtutis, audeat mori pro bono homine. Rarum enim est propter
hoc quod est maximum, ut enim dicitur Io. XV, 13: maiorem hac
dilectionem nemo habet, et cetera. Illud autem quod Christus fecit,
ut quis moriatur pro impiis et iniustis, nunquam invenitur. Et ideo
merito admirandum est, quare Christus hoc fecerit. Potest autem et
aliter legi, ut pro iusto intelligamus aliquem in virtute exercitatum;
per bonum autem, hominem innocentem. Et quamvis secundum hoc iustus
sit praestantior bono, tamen pro iusto vix aliquis moritur. Cuius
ratio est, quia innocens, qui per bonum intelligitur, magis
miserandus videtur propter defectum aetatis vel alicuius huiusmodi.
Iustus autem, quia perfectus est et absque defectu, non habet in se
misericordiae malitiam. Quod ergo aliquis moriatur pro innocente,
potest ex compassione misericordiae provenire; sed quod aliquis
moriatur pro iusto, provenit ex zelo virtutis, qui in paucioribus
invenitur quam misericordiae passio. Deinde cum dicit commendat
autem, etc., respondet praemissae quaestioni. Et primo ponit
responsionem; secundo ex hoc arguit ad propositum, ibi multo ergo
magis, etc.; tertio ostendit necessitatem consequentiae, ibi si enim
cum inimici, et cetera. Dicit ergo primo. Quaesitum est quare
Christus pro impiis mortuus est; et ad hoc est responsio, quia per
hoc Deus suam charitatem commendat in nobis, id est per hoc ostendit
se nos maxime diligere, quoniam si cum adhuc peccatores essemus,
Christus mortuus est pro nobis, et hoc secundum tempus, sicut supra
expositum est. Ipsa autem mors Christi pro nobis charitatem ostendit
Dei, quia dedit filium suum, ut pro nobis satisfaciens moreretur.
Io. c. III, 16: sic Deus dilexit mundum, ut filium suum
unigenitum daret, et cetera. Et ita sicut charitas Dei patris ad nos
ostenditur per hoc quod spiritum suum dedit nobis, ut supra dictum
est, ita et per hoc quod dedit filium suum, ut hic dicitur. Sed in
hoc quod dicit commendat, immensitatem quamdam divinae charitatis
assignat, quae quidem ostenditur, tum ex ipso facto, quia scilicet
dedit filium suum, ut moreretur pro nobis, tum ex parte nostrae
conditionis, quia hoc non fecit provocatus nostris meritis, cum adhuc
peccatores essemus. Eph. II, 4 s.: Deus qui dives est in
misericordia propter nimiam charitatem qua dilexit nos, cum essemus
mortui peccatis, convivificavit nos Christo, et cetera.
Consequenter cum dixit multo ergo magis, etc., concludit propositum
ex praemissis, dicens: si Christus pro nobis mortuus est, cum adhuc
peccatores essemus, multo magis vivificati nunc in sanguine ipsius,
sicut supra III, 25 habitum est, quem proposuit Deus
propitiatorem per fidem, per sanguinem ipsius, salvi erimus ab ira,
id est a vindicta damnationis aeternae, quam propter peccata homines
incurrunt. Matth. III, 7: genimina viperarum, quis
demonstravit, et cetera. Deinde cum dicit si enim cum inimici,
etc., ostendit necessitatem praedictae consequentiae, quae procedit a
minori ad maius affirmando. Et est ibi observanda duplex comparatio
minoris ad maius: una quidem ex parte nostra, alia ex parte Christi.
Ex parte quidem nostra comparat inimicos reconciliatis. Minus enim
videtur quod aliquis bene faciat inimicis, quam iam reconciliatis. Ex
parte Christi comparat mortem vitae. Potentior enim vita eius videtur
quam mors, quia, ut dicitur II Cor. ult.: mortuus est ex
infirmitate, scilicet carnis nostrae, sed vivit ex virtute Dei. Et
ideo dicit: ratione conclusum est, quod multo magis vivificati salvi
erimus per ipsum. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus
Deo, et hoc per mortem filii eius: multo magis iam nos reconciliati,
salvi erimus, et hoc in vita ipsius. Est autem considerandum, quod
homo dicitur inimicus Deo dupliciter. Uno modo, quia contra Deum
inimicitiam exercet, dum eius mandatis renititur. Iob XV, v.
26: cucurrit adversus Deum erecto collo. Alio modo per hoc quod
Deus homines odio habet, non quidem secundum ipsum quod fecit, quia
quantum ad hoc dicitur Sap. c. XI, 25: dilexisti omnia, et
nihil odisti eorum quae fecisti, etc.; sed quantum ad hoc quod in
homine inimicus homo, id est Diabolus, fecit, id est quantum ad
peccatum. Sap. XIV, 9: similiter odio sunt Deo impius, et
cetera. Et Eccli. XII, 7: altissimus odio habet peccatores.
Subtracta inimicitiae causa, scilicet peccato, per Christum,
sequitur reconciliatio per ipsum. II Cor. V, 19: Deus erat in
ipso mundum reconcilians sibi. Peccatum autem nostrum sublatum est per
mortem filii eius. Circa quod considerandum est quod mors Christi
tripliciter considerari potest. Uno modo secundum ipsam rationem
mortis. Et sic dicitur Sap. I, 13: Deus mortem non fecit in
humana natura, sed est per peccatum inducta. Et ideo mors Christi,
ex communi mortis ratione, non fuit sic Deo accepta, ut per ipsam
reconciliaretur, quia Deus non laetatur in perditione vivorum, ut
dicitur Sap. I, 13. Alio modo potest mors Christi considerari
secundum quod est in actione occidentium, quae maxime Deo displicuit.
Unde contra eos Petrus dicit Act. III, 14: vos sanctum et
iustum negastis et petistis homicidam, et cetera. Unde mors Christi
sic considerata, non potuit esse reconciliationis causa, sed magis
indignationis. Tertio modo potest considerari secundum quod processit
ex voluntate Christi patientis, quae quidem voluntas informata fuit ad
mortem sustinendam, cum ex obedientia ad patrem, Phil. II, 8:
factus est obediens patri usque ad mortem, tum etiam ex charitate ad
homines, Eph. V, 2: dilexit nos et tradidit se pro nobis. Et ex
hoc mors Christi fuit meritoria et satisfactoria pro peccatis nostris,
et intantum Deo accepta, quod sufficit ad reconciliationem omnium
hominum, etiam occidentium Christum, ex quibus aliqui sunt salvati
ipso orante, quando dixit Lc. XXIII, v. 34: ignosce illis
quia nesciunt quid faciunt. Deinde cum dicit non solum autem, etc.,
ostendit quae bona iam in re consequimur per gratiam, dicens non solum
autem gloriamur, in spe gloriae quam in futuro expectamus, sed in
Deo, id est in hoc quod sumus etiam nunc Deo coniuncti per fidem et
charitatem, I Cor. I, 31, et II Cor. c. X, 17: qui
gloriatur, in domino, et cetera. Et hoc quidem per dominum nostrum
Iesum Christum, per quem, etiam nunc in praesenti tempore,
reconciliationem accepimus, ut de inimicis facti simus amici. Col.
I, v. 20: per eum placuit reconciliari omnia, et cetera. Posset
autem et continuari cum eo quod dictum est: salvi erimus in vita ipsius
a peccato et a poena, et non solum salvi erimus a malis, sed etiam
gloriamur in Deo, id est per hoc quod erimus idem in futuro cum ipso.
Io. XVII, 22: ut sint unum in nobis, sicut et nos unum
sumus.
|
|