|
Postquam apostolus ostendit quae bona per gratiam Christi consecuti
sumus, hic consequenter ostendit a quibus malis per eam liberemur. Et
circa hoc tria facit. Primo enim ostendit quod per gratiam Christi
liberati sumus a servitute peccati. Secundo ostendit quod per gratiam
eius sumus liberati a servitute legis; cap. VII, ibi an
ignoratis, fratres, et cetera. Tertio ostendit quod per gratiam
Christi liberamur a damnatione; cap. VIII, ibi nihil nunc
damnationis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod
per gratiam Christi liberamur ab originali peccato praeterito; secundo
ostendit quod ea tuti, regimur contra peccata futura, ibi quid ergo
dicemus, et cetera. Circa primum duo facit. Primo agit de processu
peccati; secundo, de processu gratiae destruentis peccatum, ibi sed
non sicut delictum, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit processum peccati; secundo manifestat, ibi usque ad legem,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit processum
peccati; secundo ostendit eius universalitatem, ibi et ita in omnes,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit peccati originem;
secundo, originem mortis, ibi et per peccatum mors, et cetera.
Dicit ergo primo quod per Christum reconciliationem accepimus. Ita
enim a Christo reconciliatio procedit in mundum, sicut per unum
hominem, scilicet per Adam, peccatum intravit in hunc mundum. I
Cor. XV, 22: sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo
omnes vivificabuntur. Est autem hic considerandum quod haeretici
Pelagiani peccatum originale in parvulis esse negantes, haec verba
apostoli dicebant esse intelligenda de peccato actuali. Quod quidem
secundum eos in hunc mundum intravit per Adam, in quantum omnes
peccantes peccatum Adae imitantur, secundum illud Osee VI, 7:
ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum, et cetera. Sed,
sicut dicit Augustinus contra eos, si de introitu peccati actualis,
qui est per imitationem, hic apostolus loqueretur, non diceret
peccatum per hominem in hunc mundum intrasse, sed magis per Diabolum
quem peccantes imitantur; secundum illud Sap. II, v. 24:
invidia Diaboli mors introivit, et cetera. Est ergo intelligendum
quod per Adam peccatum in hunc mundum intravit, non solum imitatione
sed etiam propagatione, id est per carnis originem vitiatam, secundum
illud Eph. II, 3: eramus natura filii irae, et in Ps. l, 7:
ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et cetera. Sed videtur hoc
esse impossibile, quod per originem carnis peccatum ab uno in alium
traducatur. Peccatum enim est in anima rationali, quae non traducitur
per originem carnis, tum quia intellectus non est alicuius corporis
actus, et ita non potest per virtutem corporalis seminis causari, ut
philosophus dicit in libro de generatione animalium. Tum etiam quia
cum anima rationalis sit quaedam res subsistens, ut puta per se
operationem habens et corpore corrupto non corrumpatur, consequens
est, quod non generetur, corpore generato, sicut aliae formae, quae
non possunt per se subsistere, sed potius causatur a Deo. Consequens
igitur videtur quod nec peccatum, quod est accidens animae, possit per
carnis originem traduci. Ad hoc autem rationabiliter respondetur,
quod licet in semine non sit anima, est tamen in semine virtus
dispositiva corporis ad animae receptionem, quae cum corpori
infunditur, etiam ei suo modo conformatur, eo quod omne receptum est
in recipiente per modum recipientis. Et exinde videmus quod filii
similantur parentibus, non solum in defectibus corporalibus, sicut
leprosus generat leprosum et podagricus podagricum, sed etiam in
defectibus animae, sicut iracundus iracundum et amentes ex amentibus
nascuntur. Quamvis enim pes, qui est subiectum podagrae, non sit in
semine, nec anima quae est subiectum irae vel amentiae, est tamen in
semine virtus formativa corporalium membrorum et dispositiva ad animam.
Sed adhuc remanet dubitatio, quia defectus, qui ex vitiata origine
trahuntur, non habent rationem culpae. Non enim merentur poenam, sed
magis misericordiam, sicut philosophus dicit de eo qui nascitur
caecus, vel quocumque alio modo aliter orbatus. Et hoc ideo, quia de
ratione culpae est quod sit voluntaria et in potestate hominis cui culpa
imputatur. Sic igitur si aliquis defectus in nos pervenit per originem
primi parentis, non videtur in nobis habere rationem culpae, sed
poenae. Et ideo dicendum est, quod sicut peccatum actuale est
peccatum personae, quia per voluntatem personae peccantis committitur,
ita peccatum originale est peccatum naturae, quod per voluntatem
principii humanae naturae commissum est. Est enim considerandum quod
sicut diversa corporis membra partes sunt personae unius hominis, ita
omnes homines sunt partes et quasi quaedam membra humanae naturae.
Unde et Porphyrius dicit quod participatione speciei plures homines
sunt unus homo. Videmus autem quod actus peccati exercitus per aliquod
membrum, puta per manum vel pedem, non habet rationem culpae ex
voluntate manus vel pedis, sed ex voluntate totius hominis, a qua
sicut a quodam principio derivatur motus peccati ad singula membra. Et
similiter a voluntate Adae, qui fuit principium humanae naturae, tota
inordinatio naturae habet culpae rationem in omnibus, ad quos pervenit
quantum ad hoc quod susceptivi sunt culpae. Et sicut peccatum
actuale, quod est peccatum personae, trahitur ad singula membra per
aliquem actum personalem, ita peccatum originale trahitur ad singulos
homines per actum naturae, qui est generatio. Et ita sicut per
generationem humana natura trahitur, ita etiam per generationem
traducitur defectus humanae naturae, qui est consecutus ex peccato
primi parentis. Est autem hic defectus carentia originalis iustitiae,
quae erat primo homini divinitus collata, non solum ut erat persona
quaedam singularis, sed etiam ut erat principium humanae naturae, ut
scilicet eam simul cum natura in posteros traduceret. Et ideo simili
modo amissionem huius originalis iustitiae per peccatum ad posteros
transmittit, habentem in eis rationem culpae, ratione iam dicta. Et
ideo dicitur quod in processu originalis peccati persona infecit
naturam, scilicet Adam peccans vitiavit humanam naturam, sed
postmodum in aliis natura vitiata inficit personam, dum scilicet genito
imputatur ad culpam naturae vitium propter voluntatem primi parentis,
ut dictum est. Ex hoc autem patet quod licet primum peccatum primi
parentis per originem traducatur in posteros, alia tamen eius peccata,
vel etiam aliorum hominum, in filios non traducuntur, quia per solum
primum peccatum sublatum est bonum naturae, quod erat per originem
naturae traducendum. Per alia vero peccata subtrahitur bonum gratiae
personalis, quod non transit ad alios posteros. Et inde etiam est
quod quamvis peccatum Adae deletum fuerit per suam poenitentiam, iuxta
illud Sap. X, 2: eduxit illum a delicto suo, non tamen eius
poenitentia delere potuit peccatum posterorum, quia eius poenitentia
fuit per actum personalem, quia ultra eius personam non se extendebat.
Et propter hoc est unum tantum originale peccatum, quia solus defectus
consequens primum peccatum originaliter derivatur ad posteros. Et ideo
apostolus singulariter dicit per unum hominem peccatum in hunc mundum
intravit, non autem dixit pluraliter peccata: quod fuisset dicendum si
de actualibus loqueretur. Dicitur autem quandoque pluraliter peccata
originalia, sicut in Ps. l, 7: in peccatis concepit me mater mea,
quia continet virtualiter multa peccata, inquantum ex corruptione
fomitis inclinamur ad multa peccata. Sed videtur quod peccatum
originale non intraverit in hunc mundum per unum hominem, scilicet
Adam, sed magis per unam mulierem, scilicet Evam, quae primo
peccavit, secundum illud Eccli. XXV, 33: a muliere factum est
initium peccati, et per illam omnes morimur. Ad hoc respondetur in
Glossa dupliciter. Uno modo, quia consuetudo Scripturae est ut
genealogiae non per mulieres, sed per viros texantur, sicut patet
Matth. I, 1 ss. et Lc. c. III, 23 ss. Et ideo apostolus
hic volens quasi genealogiam quamdam peccati ostendere, non fecit
mentionem de muliere, sed solum de viro. Alio modo, quia etiam
mulier de viro sumpta est, et ideo quod est mulieris attribuitur viro.
Potest etiam alio modo dici, et melius, quod cum peccatum originale
traducatur simul cum natura, sicut dictum est, sicut per virtutem
activam viri, muliere materiam ministrante, natura traducitur, ita et
peccatum originale. Unde si Adam non peccasset, Eva peccante, non
per hoc fuisset peccatum traductum ad posteros. Illa enim est causa
quare Christus peccatum originale non traxit, quia ex sola foemina
sine virili semine carnem accepit. Per hoc verbum apostoli Augustinus
respondet Iuliano haeretico in hunc modum quaerenti: non peccat iste
qui nascitur, non peccat iste qui genuit, non peccat ille qui
condidit: per quas igitur rimas, inter tot praesidia innocentiae
peccatum fingis ingressum? Sed Augustinus respondet: quid quaeris
latentem rimam, cum habeas apertissimam ianuam? Nam secundum
apostolum per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit.
Consequenter tangit ingressum mortis in mundum, cum dicit et per
peccatum mors, scilicet in hunc mundum intravit, secundum illud Sap.
I: iniustitia mortis est acquisitio. Videtur autem quod mors non sit
ex peccato, sed magis ex natura, utpote proveniens ex necessitate
materiae. Est enim corpus humanum ex contrariis compositum. Unde est
naturaliter corruptibile. Dicendum est autem quod natura humana
dupliciter potest considerari. Uno modo secundum principia
intrinseca, et sic mors est ei naturalis. Unde Seneca dicit in libro
de remediis fortuitorum, quod mors natura est hominis, non poena.
Alio modo potest considerari natura hominis secundum quod per divinam
providentiam fuit ei per iustitiam originalem provisum. Quae quidem
iustitia erat quaedam rectitudo, ut mens hominis esset sub Deo, et
inferiores vires essent sub mente, et corpus sub anima, et omnia
exteriora sub homine: ita scilicet, quod quamdiu mens hominis Deo
subderetur, vires inferiores subderentur rationi, et corpus animae,
indeficienter ab ea vitam recipiens, et exteriora homini, ut scilicet
omnia servirent, et nullum ex eis nocumentum sentiret. Hoc autem
providentia divina disposuit propter dignitatem animae rationalis, quae
cum naturaliter sit incorruptibilis, debebatur sibi incorruptibile
corpus. Sed quia corpus quod est ex contrariis compositum, oportebat
esse organum sensus, et tale corpus secundum naturam suam
incorruptibile esse non potest, supplevit potentia divina quod deerat
naturae humanae, dans animae virtutem continendi corpus
incorruptibiliter, sicut faber, si posset, daret ferro, ex quo
cultellum fabricat, virtutem ut rubiginem nullam contraheret. Sic
ergo postquam mens hominis per peccatum est a Deo aversa, amisit
virtutem continendi inferiores vires, et etiam corpus et exteriora, et
sic incurrit mortem naturalem a causis intrinsecis, et violentam ab
exterioribus nocumentis. Deinde cum dicit et ita in omnes, etc.,
ostendit universalitatem huius processus et quantum ad mortem et quantum
ad peccatum, ordine tamen retrogrado. Nam supra prius egit de
ingressu peccati, qui est causa ingressus mortis, nunc autem prius
agit de universalitate mortis, tamquam de manifestiori; et hoc est
quod dicit: et ita mors, scilicet, vel peccatum primi parentis,
pertransiit in omnes, quia scilicet per originem vitiatam contrahunt
homines necessitatem moriendi. II Reg. XIV, 14: omnes
morimur. Ps. LXXXVIII, 49: quis est homo qui vivit, et
cetera. Deinde tangit universalitatem processus peccati, cum dicit in
quo omnes peccaverunt, quod, sicut Augustinus dicit in Glossa,
potest dupliciter intelligi. Uno modo in quo, scilicet primo homine,
vel in quo, scilicet peccato: quia scilicet eo peccante quodammodo
omnes peccaverunt, inquantum in eo erant sicut in prima sua origine.
Sed cum Christus etiam originem ex Adam traxerit, ut patet Lc.
III, 23 ss., videtur quod etiam ipse, eo peccante,
peccaverit. Ad hoc respondet Augustinus super Genesim ad litteram,
quod Christus non omnimodo fuit in Adam, quo nos fuimus: nos enim
fuimus et secundum corpulentam substantiam, et secundum seminalem
rationem. Christus autem fuit in eo solum secundum corpulentam
substantiam. Quod quidam male intelligentes, putaverunt quod tota
substantia corporum humanorum, quae pertinet ad veritatem humanae
naturae, fuerit actu in Adam, et per quamdam multiplicationem divina
virtute factam, id est, quod sumptum est ab Adam, est in tanta
corporum quantitate ampliatum. Sed hoc est inconveniens opera naturae
miraculo attribuere, praesertim quia videmus quod corpus humanum
quantumcumque sit de veritate humanae naturae, corrumpitur et accipit
aliam formam. Unde quia omne generabile est corruptibile, et e
converso, oportet dicere quod materia quae ante generationem hominis
sub alia forma quam humana fuit, formam humanae carnis assumpserit, et
sic non totum quod est in corporibus nostris ad veritatem naturae
pertinens fuit actu in eodem, sed solum secundum originem, prout
scilicet effectus est in principio activo. Secundum hoc ergo
intelligendum est quod cum in nostra generatione sit et materia
corporalis quam foemina ministrat, et vis activa quae est in semine
maris; utrumque per originem ducitur ab Adam, sicut a primo
principio. Et ideo dicitur in eo fuisse et secundum rationem
seminalem, et secundum corpulentam substantiam: quia scilicet utrumque
ab eo processit. In generatione autem Christi fuit corpulenta
substantia quam traxit de virgine: loco autem rationis seminalis fuit
virtus activa spiritus sancti, quae non derivatur ab Adam, et ideo
non fuit in Adam secundum seminalem rationem, sed tantum secundum
substantiam corpulentam. Sic igitur nos accipimus peccatum ab Adam et
trahimus: atque naturam humanam ab eo accipimus; sicut a principio
activo, quod est esse in eo secundum seminalem rationem, quod quidem
non competit Christo, ut dictum est. Videtur ulterius quod peccatum
originale non transeat in omnes, quia baptizati a peccato originali
purgantur per Baptismum: et ita videtur quod non possint in posteros
peccatum transmittere quod non habent. Dicendum est autem quod per
Baptismum homo liberatur a peccato originali quantum ad mentem, sed
remanet peccati infectio quantum ad carnem; unde, infra VII, 25
dicit apostolus: ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi
peccati. Homo autem non generat mente carnales filios, sed carne: et
ideo non transmittit novitatem Christi, sed vetustatem Adae.
|
|