|
Postquam apostolus ostendit originem peccati et mortis, sive ingressum
utriusque in mundum, hic manifestat quod dixerat. Et primo manifestat
ipsum dictum; secundo manifestat similitudinem quam innuebat dicens,
ibi propterea sicut, etc.; tertio exponit similitudinem, ibi qui est
forma futuri, et cetera. Dixerat autem quod peccatum et mors in omnes
transierunt, et hoc quidem, secundum expositionem Augustini,
manifestare intendit per hoc quod etiam sub lege peccatum remansit,
quasi lege illud excludere non valente. Circa quod duo facit. Primo
manifestat propositum quantum ad peccatum; secundo, quantum ad
mortem, ibi sed regnavit, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit peccatum fuisse etiam sub lege; secundo quid circa peccatum
lex facit, ibi peccatum autem, et cetera. Dicit ergo primo: dictum
est quod omnes peccaverunt in Adam, quia nec etiam lex peccatum
abstulit. Usque ad legem, id est etiam sub lege, ut ly usque
teneatur inclusive, peccatum erat in mundo, quod quidem potest
intelligi de lege naturae et de lege Moysi: similiter et de peccato
actuali et de peccato originali. Peccatum enim originale erat in
parvulo usque ad legem naturae, id est usque ad usum rationis per quem
homo huiusmodi leges advertit. Ps. l, 6: in peccatis concepit me
mater mea. Nec tamen cessat hoc peccatum lege naturali adveniente in
homine, sed magis excrescit per additionem peccati actualis, quia, ut
dicitur Eccle. VII, 21: non est homo iustus in terra qui faciat
bonum, et cetera. Sed si intelligamus de lege Moysi, tunc quod
dicitur peccatum fuisse in mundo usque ad legem, potest intelligi non
solum de originali, sed etiam de actuali; quia et ante legem et sub
lege peccatum utrumque permansit, Prov. XX, 9: quis potest
dicere: mundum est cor meum? Quamvis autem lex peccatum non
auferret, peccati tamen cognitionem fecit, quod antea non
cognoscebatur. Unde subdit peccatum autem non imputabatur. Quod
quidem planum est, si intelligatur de lege naturali. Quamvis enim
peccatum originale sit in parvulo ante legem naturalem, et reputetur ei
a Deo, non tamen imputatur ei apud homines. Si autem intelligatur de
lege Moysi, planum est quantum ad aliqua peccata actualia, quod non
imputabantur ante legem, sicut illa quae specialiter sunt per legem
prohibita, quae homines peccata non reputabant, sicut quod dicitur
Exod. XX, 17: non concupisces, et cetera. Imputabantur tamen
quaedam peccata prout erant contra legem naturae. Unde et Gen.
XXXIX, 11 s. Joseph legitur in carcerem missus propter
adulterium sibi impositum. Consequenter agit de morte, dicens:
quamvis peccata ante legem non imputarentur, tamen mors, scilicet
spiritualiter, id est peccatum vel aeterna damnatio, de qua dicitur in
Ps. XXXIII, 21: mors peccatorum pessima, regnavit, id est
potestatem suam exercuit in homines, ducendo eos in damnationem, ab
Adam, per quem peccatum intravit in mundum, usque ad Moysen, sub
quo data est lex, Io. I, 17: lex per Moysen data est. Non
solum in eos qui peccaverunt actualiter, sed etiam in eos qui non
peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, qui actualiter
peccavit. Os. VI, 7: ipsi autem sicut Adam transgressi sunt
pactum, ibi praevaricati sunt in me, quia etiam pueri damnationem
incurrebant. Potest etiam et sub hoc sensu intelligi de morte
corporali, per quam manifestatur peccatum fuisse etiam cum non
imputabatur, quasi dicat peccatum autem non imputabatur, ante legem,
sed ex hoc deprehenditur fuisse quia regnavit mors, scilicet
corporalis, primo quidem aliquas passiones inducendo, puta famem, et
sitim et aegritudinem, et tandem totaliter dissolvendo, etiam in eos,
qui non peccaverunt in similitudinem praevaricationis Adae, id est in
pueros, qui non peccaverunt actualiter: quoniam etiam isti mortem
corporalem antea et postea patiuntur, secundum illud Ps.
LXXXVIII, 47: quis est homo qui, et cetera. Ambrosius
autem aliter ista verba exposuit, scilicet de peccato actuali tantum et
de lege Moysi. Et secundum eum inducuntur haec verba ad
manifestandum, quod per primum parentem peccatum in hunc mundum
intravit et in omnes transivit. Usque enim ad legem, id est, ante
legem Moysi, peccatum erat in mundo, scilicet peccatum actuale.
Homines enim multipliciter peccabant contra legem naturae. Unde
dicitur Gen. XIII, 13: homines Sodomitae pessimi erant.
Peccatum autem non imputabatur cum lex non esset, quod est
intelligendum, non quin imputaretur quasi puniendum apud homines, cum
quidam legantur ante legem puniti ab hominibus pro peccatis, ut patet
Gen. XXXIX et XL, sed non imputabatur quasi a Deo puniendum.
Tunc enim non credebant homines quod Deus humana facta vel puniret vel
praemiaret, secundum illud Iob c. XXII, 14: circa cardines
caeli perambulat, nec nostra considerat. Sed postea lege divinitus
data innotuit quod peccata imputantur a Deo ad poenam, et non solum ab
hominibus. Et ideo quia homines non credebant se puniendos a Deo pro
peccatis, libere et absque fraeno peccabant ubi humanum iudicium non
timebant. Et ideo subdit: sed mors, id est peccatum, regnavit, id
est, omnimodam suam potestatem exercuit, ab Adam usque ad Moysen,
exclusive. Nam per Moysen data est lex, quae incepit regnum peccati
diminuere, incutiens timorem divini iudicii, secundum illud Deut.
V, 29: quis det eos talem habere mentem, ut timeant me, et
custodiant universa mandata mea? Regnavit, inquam, peccatum usque ad
Moysen, non tamen in omnes, sed in eos qui peccaverunt in
similitudinem praevaricationis Adae. Dicit enim Ambrosius in libris
antiquis non inveniri hanc negationem non, unde credit a corruptoribus
appositam. Adam quippe magis credidit promissioni Diaboli quam
comminationi divinae, ut patet Gen. III, et ita quodammodo
Diabolum praetulit Deo. Sic igitur in similitudinem praevaricationis
Adae praevaricantur idololatrae, qui, relicto Dei cultu, Diabolum
colunt. In tales ergo mors, id est peccatum, totaliter regnavit,
quia eos omnino possedit. Fuerunt autem ante legem Moysi veri Dei
cultores, qui et si peccarent, non tamen peccatum in eis regnabat,
quia non totaliter eos a Deo separabat: sed peccabant sub Deo, id
est, sub fide unius Dei, etiam si peccarent mortaliter: vel sub
charitate Dei, cum peccabant venialiter. Ex utraque harum
expositionum potest conflari tertia, quae magis videtur ad intentionem
apostoli pertinere. Dixerat enim quod per unum hominem peccatum in
hunc mundum intravit, et quia peccatum est transgressio legis divinae,
posset alicui videri, quod hoc non esset verum quantum ad tempus ante
legem, praesertim cum supra IV, 15 dixerit: ubi non est lex, nec
praevaricatio. Et ideo posset aliquis credere, quod non per unum
hominem peccatum in mundum intravit, sed magis per legem. Et ideo ad
hoc excludendum dicit, quod usque ad legem, id est, tempus ante
legem, peccatum erat in mundo, et originale et actuale, non tamen
erat peccatum cognitum; praesertim quasi a Deo puniendum. Et hoc est
quod subdit peccatum autem non imputabatur, scilicet quasi contra Deum
existens, cum lex, scilicet divinitus data, non esset. Fuerunt enim
aliqui, ut dicit philosophus in V Ethicorum, qui crediderunt quod
nihil est iustum naturaliter, et per consequens nec iniustum, sed per
solam positionem legis humanae. Et secundum hoc non imputabatur
aliquod peccatum, quasi contra Deum existens, et praecipue peccatum
originale, id est non cognoscebatur. Sed quod ista reputatio hominum
esset falsa, ostenditur per effectum, quia mors corporalis regnavit ab
Adam, per quem intravit originale peccatum in mundum usque ad
Moysen, sub quo data fuit lex; et ita cum mors sit effectus peccati
praecipue originalis, manifestum est quod ante legem fuit peccatum
originale in mundo. Et ne aliquis dicat quod moriebantur propter
peccata actualia, ad hoc excludendum dicit quod regnavit etiam in eos
qui non peccaverunt proprio actu, scilicet pueros, et etiam in iustos
qui non peccaverunt mortaliter, qui tamen peccaverunt in primo homine,
ut supra dictum est. Et ideo subdit in similitudinem praevaricationis
Adae, inquantum similitudinem illius peccati traxerunt per originem
simul cum similitudine naturae; quasi dicat, quod moriebantur absque
proprio peccato, demonstrat quod in eis erat diffusa similitudo peccati
Adae per originem. Et hoc est quod apostolus manifestare intendit,
scilicet, quod per Adam peccatum originale in mundum intravit.
Deinde, cum dicit qui est forma futuri, etc., exponit
similitudinem, quae intelligebatur in adverbio sicut. Unde dicit
qui, scilicet Adam, est forma, id est, figura quaedam, futuri, id
est Christi, tamen per contrarium. Nam sicut per Adam peccatum et
mors in mundum intravit, ita per Christum intravit iustitia et vita.
I Cor. XV, 47: primus homo de terra terrenus: secundus de
caelo caelestis. Sunt autem et aliae similitudines inter Christum et
Adam, quod scilicet sicut corpus Adae formatum fuit sine coitu, ita
et corpus Christi de virgine. Et sicut de latere Adae dormientis
sumpta est mulier, ita ex latere Christi dormientis in cruce fluxit
sanguis et aqua, ut dicitur Io. XIX, 34, quae significant
sacramenta quibus est formata Ecclesia.
|
|