|
Postquam apostolus posuit ingressum peccati in hunc mundum, hic agit
de progressu gratiae abolentis peccatum. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo per Christi gratiam remotum est peccatum, quod
per unum hominem in mundum intravit; secundo ostendit quomodo per
gratiam Christi peccatum est remotum, quod lege adveniente
superabundaverat, ibi lex autem subintravit, et cetera. Ostendit
autem quod per gratiam Christi removetur peccatum per Adam introductum
in mundum, comparando gratiam Christi peccato Adae, quia scilicet
plus potest gratia Christi in bono, quam peccatum Adae in malo. Et
circa hoc duo facit. Primo comparat ipsas causas, scilicet gratiam
Christi peccato Adae: secundo ponit comparationem earum quantum ad
effectus, ibi et non sicut per unum, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit comparationem; secundo, manifestat eam, ibi
si enim unius, et cetera. Dicit ergo primo. Dictum est quod Adam
est forma futuri, sed non sicut delictum, etc., quasi dicat: non
est aestimandum quod tantae efficaciae sit delictum Adae, quantae est
efficaciae donum Christi. Cuius ratio est ista: quia peccatum
procedit ex infirmitate voluntatis humanae, gratia autem procedit ex
immensitate bonitatis divinae, quam manifestum est voluntati humanae,
praesertim infirmae, praeferri. Et ideo virtus gratiae excedit omne
peccatum. Et idcirco dicebat David: miserere mei, Deus, secundum
magnam misericordiam tuam. Et propter hoc iuste reprobatur verbum
Cain, Gen. IV, 13: dicentis: maior est iniquitas mea, quam
ut veniam merear. Deinde cum dicit si enim unius, etc., manifestat
quod dixerat, scilicet quod donum gratiae excedit delictum Adae,
dicens si enim delicto unius, scilicet Adae, multi mortui sunt, id
est, si ex delicto Adae peccatum et mors transivit in multos alios,
quia in omnes qui in eo peccaverunt, multo magis gratia Dei et donum,
id est, gratuitum Dei donum, ut ly et expositive teneatur. Vel
gratia Dei refertur ad remissionem peccati. Supra eodem: iustificati
gratis per gratiam ipsius, et cetera. Donum autem refertur ad bona
superaddita ultra remissionem peccatorum, ut dicit Ps. LXVII,
19, secundum aliam litteram, dedit dominus dona hominibus. Multo
magis, inquam, huiusmodi gratia et dona, abundavit in plures, idest
in multos. Quanto enim aliquid est potentius, tanto magis se potest
ad multa extendere. Peccatum autem Adae ad multos se extendit, quod
probatur per mortem. Unde signanter dicit quod unius delicto multi
mortui sunt. Mors enim argumentum est peccati originalis, ut supra
dictum est. Adae dixit Deus: quacumque die comederis, et cetera.
Gratia Dei quae est fortior, multo amplius ad multos extenditur.
Hebr. II, 10: qui multos filios in gloriam adduxit. Notandum
est autem quod dicit abundavit, quia non solum gratia Dei processit in
multos ad deletionem peccati per Adam inducti, sed etiam ad peccata
actualia delenda, et multa alia bona consequenda. II Cor. IX,
8: potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis.
Sicut enim peccatum ex uno homine abundavit in multos ex prima
suggestione Diaboli, ita et gratia Dei per unum hominem processit ad
multos. Unde signanter addit in gratia, id est, per gratiam unius
hominis Iesu Christi. Sic enim a Deo gratia in multos effunditur,
ut eam per Christum accipiant, in quo omnis plenitudo gratiarum
invenitur, secundum illud Io. I, 16: de plenitudine eius omnes
accepimus, gratiam pro gratia. Sic autem legenda est littera secundum
expositionem Augustini, ut hoc quod dicitur plures, non accipiatur
comparative, sed absolute: et ita vult quod attendatur comparatio
quantum ad hoc, quod si delictum unius Adae processit in multos,
multo magis gratia unius Christi in multos. Sed secundum Ambrosium
ly plures accipitur comparative, ut sit sensus, quod delicto, id est
peccato actuali, unius, scilicet Adae, multi, non omnes, mortui
sunt, scilicet morte peccati, imitando scilicet peccatum ipsius Adae
per idololatriam, ut supra expositum est. Sap. XIII, 10
dicitur de idololatris: infelices autem sunt, et inter mortuos spes
eorum. Et multo magis gratia Dei abundavit in plures, scilicet quam
in idololatris qui peccaverunt in similitudinem Adae, quia non solum
eorum peccata tolluntur per gratiam Christi, sed etiam peccata eorum
qui in fide unius Dei permanserunt. Mich. ult.: deponet
iniquitates nostras, et proiiciet omnia peccata nostra. Deinde, cum
dicit et non sicut, etc., comparat Christi gratiam peccato Adae,
quantum ad effectum, quia non solum utrumque in multos redundat, sed
etiam maiorem effectum habet gratia Christi quam peccatum Adae. Et
circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit; secundo
manifestat propositum, ibi nam iudicium etc.; tertio probat, ibi si
enim unius, et cetera. Dicit ergo primo. Non solum dictum est,
scilicet quod Christi gratia magis abundat in multos, quam peccatum
Adae, sed etiam in eis maiorem effectum facit. Et hoc est quod dicit
et non sicut per unum peccatum, ita et donum, quasi dicat: non tantus
effectus sequitur per unum peccatum Adae in multis, quantus
consequitur in multis per donum gratiae Christi. Potentioris enim
causae potentior est effectus. Unde cum dictum sit gratiam esse
potentiorem quam peccatum Adae, consequens est quod maiorem effectum
efficiat. Deinde cum dicit nam iudicium, etc., manifestat quod
dixerat, dicens: nam iudicium, id est divina punitio, procedit
quidem ex uno, scilicet peccato primi parentis, in condemnationem,
scilicet omnium hominum, quia in illo peccante peccaverunt, secundum
illud quod supra dictum est, quod mors in omnes pertransiit, in quo
omnes peccaverunt. Gratia autem Dei, quae datur per Christum,
procedit ex multis delictis, id est, non solum ex illo uno originali
sed etiam ex multis actualibus, in iustificationem, id est, perfectam
emundationem. I Cor. c. VI, 11: et haec quidem fuistis
aliquando, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati
estis. Deinde, cum dicit si enim unius, etc., probat quod
dixerat, scilicet quod gratia Christi procedit ex multis delictis in
iustificationem. Et primo quidem hoc probat ex posteriori; secundo ex
priori, ibi: sicut enim et cetera. Circa primum considerandum est
quod apostolus in praemissa comparatione non ponit sibi respondentia,
scilicet res eiusdem generis. Nam ex parte peccati ponit
condemnationem, quae pertinet ad poenam, ex parte autem gratiae ponit
iustificationem, quae non pertinet ad praemium, sed magis ad statum
meriti. Sic igitur apostolus intendit, per hoc quod dicit quod
peccatum inducit condemnationem, ostendere quod gratia inducat
iustificationem. Et utitur tali ratione: sicut condemnatio mortis
procedit ex peccato primi parentis, ita regnum vitae procedit ex gratia
Christi. Haec enim duo uniformiter sibi correspondent, sed ad regnum
vitae nullus potest pervenire, nisi per iustitiam, ergo per gratiam
Christi homines iustificantur. Primo ergo ponit praemissas; secundo
infert conclusionem intentam, ibi igitur sicut per unius, et cetera.
Primam autem propositionem proponit dicens si enim ex delicto unius
hominis mors regnavit per unum hominem, quia, sicut supra eodem dictum
est, per unum hominem peccatum intravit et per peccatum mors, multo
magis, homines, regnabunt in vita, scilicet aeterna, per unum Iesum
Christum, qui dicit Io. X, 10: ego veni ut vitam habeant, et
abundantius habeant, participando scilicet aeternitatem vitae, quae
quidem abundantia hic per regnum designatur. Unde dicitur Apoc.
XX, 4, quod regnabunt cum Christo annis mille, id est, aeterno
tempore. Minorem autem designat, interponendo abundantiam gratiae
Christi et donationis, et iustitiae accipientes, quasi diceret: ad
regnum vitae homines pervenire non possunt, nisi hoc accipiendo. Ita
quod gratia Christi referatur ad dimissionem peccati, quam nulla
merita praecedere possunt, et ideo omnino gratiae deputatur; si enim
ex operibus, iam non ex gratia, ut dicitur infra XI, 6. Quod
autem dicitur donationis, referendum est ad dona gratiarum, quibus
homines promoventur in bona. Esther II, 18: largitus est dona
iuxta magnificentiam principalem, et cetera. Quod autem dicitur
iustitiae, referendum est ad rectitudinem operum. I Cor. I,
30: qui factus est nobis a Deo iustitia. Deinde cum dicit igitur
sicut, etc., infert conclusionem intentam, quae idem continet cum eo
quod supra praemissum est, videlicet quod sicut per unius delictum
Adae divinum iudicium processit in omnes homines qui carnaliter ex eo
nascuntur in condemnationem mortis, sic et per unius scilicet iustitiam
Christi, divina gratia processit in omnes homines, in iustificationem
vitae, id est, quae ducit ad vitam. Sed videtur hoc esse falsum.
Non enim omnes homines iustificantur per Christum, sicut omnes
homines moriuntur per Adam. Sed dicendum quod intelligendum est
quod, sicut omnes homines qui nascuntur carnaliter ex Adam, incurrunt
condemnationem per eius peccatum, ita omnes qui renascuntur
spiritualiter per Christum, adipiscuntur iustificationem vitae,
quia, ut dicitur Io. III, 5, nisi quis renatus fuerit denuo ex
aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei, et
cetera. Quamvis possit dici quod iustificatio Christi transit in
iustificationem omnium hominum, quantum ad sufficientiam, licet
quantum ad efficientiam procedat in solos fideles. Unde dicitur I
Tim. IV, 10: qui est salvator omnium hominum, maxime autem
fidelium. Ex hoc autem quod hic dicitur, accipere debemus, quod
sicut nullus moritur, nisi per peccatum Adae, ita nullus
iustificatur, nisi per iustitiam Christi, quae quidem est per fidem
ipsius, secundum illud quod supra III, 22 dictum est: iustitia
Dei per fidem Iesu Christi in omnes, qui credunt in eum. In eum
autem crediderunt homines, non solum qui sunt post eius incarnationem,
sed etiam qui eius incarnationem praecesserunt. Sicut enim nos
credimus eum natum et passum, ita ipsi crediderunt nasciturum et
passurum. Unde eadem est fides nostra et eorum. II Cor. IV,
13: habentes eumdem fidei spiritum, et cetera. Sic igitur probatum
est quod gratia Christi procedat ad multorum iustificationem ex
posteriori, scilicet ex regno vitae. Consequenter cum dicit sicut
enim, etc., probat idem ex priori. Causae enim similes sunt suis
effectibus. Inobedientia autem primi parentis, quae habet rationem
iniustitiae, constituit peccatores et iniustos. Igitur obedientia
Christi quae habet rationem iustitiae, constituit iustos. Et hoc est
quod supra dictum est, quod gratia procedit in omnes homines in
iustificationem. Sed videtur esse dubium quod dicitur, quod per
inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, id est
omnes qui ab eo nascuntur secundum rationem seminalem. Primum enim
eius peccatum videtur fuisse superbia, magis quam inobedientia,
secundum illud Eccli. X, 15: initium omnis peccati superbia.
Sed dicendum est quod, sicut ibidem dicitur initium superbiae facit
homines apostatare a Deo, quia scilicet prima pars superbiae consistit
in hoc quod homo non vult subiici praeceptis divinis, quod ad
inobedientiam pertinet. Unde primum hominis peccatum fuisse videtur
inobedientia, non secundum actum exteriorem, sed secundum interiorem
motum superbiae, quo voluit divino praecepto contraire. Unde eius
inobedientiam dominus arguit Gen. III, 17: quia audisti vocem
uxoris tuae, et comedisti de ligno de quo praeceperam tibi ne
comederes, et cetera. Obedientia autem Christi hic dicitur secundum
quam, praecepto patris obediens, mortem sustinuit pro salute nostra,
secundum illud Phil. II, 8: factus est obediens usque ad mortem,
et cetera. Nec est contrarium quod alibi dicitur, Christus ex
charitate mortuus est, ut patet Eph. V, 2; quia hoc ipsum quod
obedivit, processit ex dilectione quam habuit ad patrem et ad nos. Et
est attendendum quod per obedientiam et inobedientiam probat nos per
unum peccatores effici, et per unum iustificari: quia iustitia
legalis, quae est omnis virtus, attenditur in observatione
praeceptorum legis, quod pertinet ad rationem obedientiae. Iniustitia
autem legalis, quae est omnis malitia ut dicitur V Ethicorum,
attenditur in transgressione mandatorum legis, quae pertinet ad
rationem inobedientiae. Sic ergo convenienter dicitur quod per
obedientiam constituuntur homines iusti, et per inobedientiam
peccatores.
|
|