|
Postquam apostolus ostendit quod per donum gratiae subtrahitur
peccatum, quod per Adam in hunc mundum intraverat, hic ostendit quod
per gratiam Christi tollitur peccatum, quod lege superveniente
abundaverat. Circa hoc duo facit. Primo ponit abundantiam peccati,
quae fuit per legem; secundo, absolutionem peccati, quae est per
gratiam Christi, ibi ubi abundavit, et cetera. Dicit ergo primo.
Dictum est quod per obedientiam unius hominis iusti constituuntur
multi, non autem lex hoc facere potuit, sed potius lex subintravit,
ut superabundaret delictum. Circa quod apostoli dictum, duplex
occurrit dubitatio. Primo quidem de hoc quod dicit legem subintrasse,
id est latenter intrasse post culpam originalem et actualem, vel post
naturalem legem, ut Glossa dicit. Non enim lex occulte intravit sed
manifeste data fuit, secundum illud Io. XVIII, 20: non in
abscondito locutus sum. Dicendum est ergo quod licet ipsa legislatio
fuerit data in manifesto, tamen mysteria legis erant in occulto, et
praecipue quoad intentionem Dei circa legem ferendam, quae peccatum
ostenderet, non sanaret, secundum illud infra XI, 34: quis
cognovit sensum domini, et cetera. Potest etiam dici quod lex
subintravit, id est quasi media intravit, inter peccatum hominis et
donum gratiae Christi, quorum utrumque supra dixerat per unum ad
plures transisse. Secunda autem dubitatio est de hoc quod dicit legem
subintrasse ut abundaret delictum. Sic enim videtur quod abundantia
delicti sit finis legis, et ita sequitur quod lex sit mala, quia cuius
finis malus est, ipsum quoque malum est; et hoc est contra illud I
Tim. c. I, 8: scimus quidem quod lex bona est, et cetera. Ad
hoc autem respondetur in Glossa tripliciter. Primo quidem ut dicamus
quod ly ut, non ponitur causaliter, sed consecutive. Non enim ad hoc
fuit data lex ut peccatum abundaret, quin potius lex, quantum in se
fuit, peccatum prohibuit, secundum illud Ps. CXVIII, 11;
in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Sed, lege
data, consecuta est abundantia delictorum dupliciter. Uno quidem
modo, quantum ad peccatorum multitudinem. Lex enim licet peccatum
demonstraret, peccati tamen concupiscentiam non auferebat. Cum autem
alicui prohibetur id quod concupiscit, vehementius in concupiscentiam
illius exardescit, et sicut fluvius apposito obice fortius fluit et
obicem frangit. Cuius ratio potest esse triplex. Una quidem, quia
illud quod subiacet hominis potestati, non reputat aliquis pro magno,
sed illud quod est extra hominis potestatem, apprehenditur ab homine
quasi magnum. Prohibitio autem eius quod concupiscitur ponit illud
quod prohibetur quasi extra hominis potestatem, et ideo concupiscentia
magis exardescit in rem concupitam dum prohibetur. Secunda ratio est
quia interiores affectiones quando interius retinentur, ita quod
exterius non deriventur, ex hoc ipso magis interius incenduntur; sicut
patet in dolore et ira, quae dum interius clausa tenentur, magis
augentur; si autem exterius quoquo modo procedant eorum virtus
diminuitur. Prohibitio autem propter timorem poenae cogit hominem ut
concupiscentiam suam ad exteriora non perducat et ideo ipsa
concupiscentia, interius retenta, magis inflammatur. Tertia ratio
est, quia illud quod non est nobis prohibitum, apprehendimus quasi
possibile fieri quandocumque nobis placuerit: et ideo multoties,
opportunitate existente, illud vitamus; sed quando aliquid est
prohibitum, apprehenditur a nobis, ut non semper a nobis haberi
possit: et ideo quando opportunitas datur sine timore poenae illud
consequendi, promptiores ad hoc sumus. Et inde est quod, data lege,
quae concupiscentiae usum prohibebat, et tamen ipsam concupiscentiam
non mitigabat, concupiscentia ipsa magis ferventer homines ad peccata
ducebat. Unde dicitur Ez. V, 5 s.: ista est Ierusalem, in
medio gentium posui eam, et in circuitu eius terras, et contempsit
iudicia mea, ut plus esset impia, quam gentes. Sed secundum hoc
videtur quod omnis lex humana, quae gratiam non confert diminuentem
concupiscentiam, faciat abundare peccata: quod est contra intentiones
legislatorum, quia ad hoc tendunt, ut cives faciant bonos, ut patet
per philosophum, II Ethicorum. Sed dicendum, quod alia est
intentio legis humanae, et alia legis divinae. Lex enim humana
refertur ad humanum iudicium, quod est de exterioribus actibus; sed
lex divina refertur ad divinum iudicium, quod est de interioribus
motibus cordis, secundum illud I Reg. XVI, 7: homo videt ea
quae patent, sed Deus intuetur cor. Sic igitur lex humana suam
intentionem consequitur, dum per prohibitionem et poenae comminationem
impedit ne multiplicentur exteriores actus peccati, licet
concupiscentia interior magis augeatur: sed quantum ad legem divinam
etiam interiores concupiscentiae malae imputantur ad peccatum, quae
abundant lege prohibente, et non auferente concupiscentiam. Sciendum
tamen, quod, sicut philosophus dicit in X Ethic., prohibitio
legis, licet illos qui sunt male dispositi cohibeat ab exterioribus
peccatis solo poenae timore; quosdam tamen bene dispositos inducit per
amorem virtutis. Sed ista bona dispositio quantum ad aliquid potest
esse a natura, sed eius perfectio non est nisi per gratiam; ex qua
contingit, quod etiam lege veteri data, non in omnibus peccatum
abundat, sed in pluribus. Quidam vero, lege prohibente et gratia
ulterius adiuvante, ad perfectionem virtutum tandem pervenerunt,
secundum illud Eccli. XLIV, 1: laudemus viros gloriosos,
etc., et infra: homines magnos virtute. Secundo superabundavit
delictum lege superveniente quantum ad gravitatem reatus. Gravius enim
fuit peccatum ubi accessit praevaricatio, non tantum legis naturae,
sed etiam legis scriptae. Unde supra IV, 15 dictum est quod ubi
non est lex, nec praevaricatio. Secundo, autem potest responderi ut
dicitur, quod ly ut teneatur causaliter, ita tamen quod loquatur
apostolus de abundantia delicti secundum quod est in nostra cognitione,
ut sit sensus: lex subintravit ut abundaret delictum, id est ut
abundantius delictum cognosceretur, secundum modum loquendi quo dicitur
aliquid fieri cum innotescit. Unde supra dictum est, quod per legem
est cognitio peccati. Tertio modo potest exponi ita quod ly ut
teneatur causaliter, ita tamen quod abundantia delicti non intelligatur
finis legis subintrantis, sed id quod ex abundantia delicti sequitur,
scilicet humiliatio hominis. Lege enim subintrante abundavit
delictum, ut dictum est in prima expositione. Ex qua quidem delicti
abundantia consecutum est, quod homo infirmitatem suam recognoscens
humilietur. Dicebat enim homo superbus, de viribus suis praesumens:
non deest qui impleat, sed deest qui iubeat, secundum illud Ex.
XXIV, 7: omnia quae locutus est dominus, facimus, et ei
obediemus. Sed quando, lege data, consecuta est multitudo
delictorum, homo suam infirmitatem cognovit ad observantiam legis,
secundum illud Sap. IX, 5: infirmus homo et exigui temporis, et
cetera. Intentio ergo Dei legem dantis non terminatur ad abundantiam
peccatorum, sed ad humilitatem hominis, propter quam permisit abundare
delicta. Sic ergo quia hoc erat occultum, signanter quantum ad hoc
dicit quod lex subintravit. Quia vero hic agitur de lege et fine
legis, duo consideranda occurrunt. Primo quidem quot modis lex
dicatur; secundo, quis sit finis legis. Circa primum sciendum est,
quod lex, uno modo, dicitur tota Scriptura veteris testamenti,
secundum illud Io. XV, 25: ut impleatur sermo eorum, qui in
lege eorum scriptus est, quia odio habuerunt me gratis, cum tamen hoc
scriptum sit in Psalmo. Quandoque vero dicitur lex Scriptura quinque
librorum Moysis, secundum illud Deut. XXXIII, 4: legem
praecepit nobis Moyses. Tertio dicitur Decalogus praeceptorum,
secundum illud Exodi XXIV, 12: dabo tibi duas tabulas
lapideas, et legem ac mandata quae scripsi ut doceas. Quarto dicitur
lex tota continentia caeremonialium, secundum illud Hebr. X, 1:
umbram habens lex futurorum bonorum. Quinto dicitur lex aliquod
speciale praeceptum caeremoniale, secundum illud Lev. VII, 11:
haec est lex hostiae pacificorum. Sumitur autem hic lex communiter ab
apostolo, quantum ad totam doctrinam legis Moysi, id est, quantum ad
moralia et caeremonialia praecepta, quia scilicet per caeremonias legis
non dabatur gratia, per quam homo adiuvaretur ad implenda praecepta
moralia concupiscentia diminuta. Circa finem autem legis sciendum est
quod in populo Iudaeorum tria fuerunt hominum genera, sicut et in
quolibet alio populo, scilicet duri, id est peccatores et rebelles,
proficientes et perfecti. Quantum igitur ad duros, lex fuit data in
flagellum, et quantum ad praecepta moralia, ad quorum observantiam
cogebantur per poenae comminationem, ut patet Lev. II, et quantum
ad caeremonialia, quae ideo sunt multiplicata, ne liceret eis diis
alienis alium cultum superaddere. Ex. XX, 34: in manu valida et
brachio extento, et in furore effuso regnabo super vos. Sed
proficientibus, qui dicuntur mediocres, lex fuit in paedagogum,
secundum illud Gal. c. III, 24: lex paedagogus noster fuit in
Christo. Et hoc quantum ad caeremonialia, quibus continebantur in
divino cultu: et quantum ad moralia, quibus ad iustitiam
promovebantur. Perfectis autem fuit quantum ad caeremonialia quidem in
signum, secundum illud Ezech. XX, 12: sabbata mea dedi eis, ut
essent signum inter me, et cetera. Quantum ad moralia vero in
solatium, secundum illud infra c. VII, 22: condelector legi
Dei secundum interiorem hominem. Deinde cum dicit ubi abundavit,
etc., ostendit quomodo per gratiam tollitur abundantia delictorum.
Et primo ponit gratiae abundantiam; secundo ostendit abundantis
gratiae effectum, ibi ut sicut regnavit, et cetera. Dicit ergo
primo: dictum est quod lege subintrante abundavit delictum: nec tamen
propter hoc impeditur divinum propositum de salute Iudaeorum et totius
humani generis, quia ubi abundavit delictum, scilicet in humano genere
et specialiter in Iudaeis, superabundavit et gratia, scilicet
Christi condonantis peccata. II Cor. IX, 8: potens est Deus
omnem gratiam abundare facere in vobis. Eius autem quod hic dicitur,
duplex ratio assignari potest. Una quidem ex effectu gratiae. Sicut
enim magnitudinem morbi non sanat nisi fortis et efficax medicina, ita
requirebatur abundans gratia ad hoc ut sanaret abundantiam delictorum.
Lc. VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit
multum, et cetera. Alia ratio sumi potest ex dispositione peccantis,
qui, dum magnitudinem peccatorum suorum recognoscit, quandoque quidem
desperat et contemnit, secundum illud Prov. c. XVIII, 3:
impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit, etc.,
quandoque vero per auxilium divinum ex consideratione suorum peccatorum
magis humiliatur, et maiorem consequitur gratiam, secundum illud Ps.
XV, 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum, postea
acceleraverunt. Deinde cum dicit ut, sicut regnavit peccatum in
mortem, etc. ostendit effectum gratiae abundantis, qui quidem est per
oppositum respondens effectui peccati. Ut, scilicet sicut peccatum,
introductum per primum hominem, et abundans per legem, regnavit, id
est plenum dominium in homines obtinuit, et hoc quousque duceret eos in
mortem temporalem et aeternam, infra VI, 23: stipendia peccati
mors ita et gratia Dei regnet, id est plene dominetur in nobis, per
iustitiam, quam scilicet in nobis facit; supra eodem: iustificati
gratis per gratiam ipsius. Et hoc quousque nos ducat in vitam
aeternam, secundum illud infra c. VI, 23: gratia Dei vita
aeterna. Et hoc totum est per Iesum Christum dominum nostrum, qui
est dator gratiae, secundum illud Io. I, 17: gratia et veritas
per Iesum Christum facta est, et etiam iustitia, I Cor. I,
30: qui factus est nobis iustitia a Deo, et dator vitae aeternae,
Io. X, 28: ego vitam aeternam do eis.
|
|