|
Postquam apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a
peccato praeterito, tam introducto per primum hominem, quam etiam
abundante per legem, hic ostendit quod per gratiam Christi datur nobis
facultas ad resistendum peccatis futuris. Et circa hoc duo facit.
Primo ponit quaestionem ex praemissis ortam; secundo solvit eam, ibi
absit. Si enim, et cetera. Dixerat autem supra, quod ubi abundavit
delictum, superabundavit et gratia; quod quidem aliquis posset male
intelligere, quasi abundantia delicti esset causa superabundantiae
gratiarum. Et ideo inducit quaestionem dicens: quid ergo dicemus,
numquid permanebimus in peccato, ut gratia abundet? Quod quidem
oporteret dicere, si abundantia delicti esset causa gratiae
abundantis, et non sola occasio, ut supra dictum est. Unde et supra
III, 8, apostolus dicit: sicut blasphemamur, et sicut aiunt
quidam nos dicere, faciamus mala ut eveniant bona. Ier. XII,
1: bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt. Deinde cum
dicit absit, etc., solvit inductam quaestionem. Et primo assignat
rationem, quare non est nobis permanendum sub peccato; secundo
concludit exhortationem intentam, ibi non ergo regnet, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo assignat rationem, quare non sit in
peccato permanendum; secundo ostendit nobis inesse facultatem, ad hoc
quod non sub peccato maneamus, ibi hoc scientes, et cetera. Circa
primum ponit talem rationem: si sumus mortui peccato, non debemus
vivere in illo; sed mortui sumus peccato, ergo non debemus vivere in
peccato. Circa hoc ergo quatuor facit. Primo ponit conditionalem;
secundo probat antecedens, ibi an ignoratis, etc.; tertio concludit
consequens, ibi ut quomodo Christus, etc.; quarto probat
necessitatem consequentiae, ibi si enim complantati, et cetera.
Dicit ergo primo absit, scilicet quod hac intentione permanendum sit
in peccato, ut gratia abundet, quia, ut dicitur Eccli. c. XV,
21, nemini mandavit Deus impie agere. Et huius ratio est: si enim
mortui sumus peccato per hoc scilicet quod peccatum est mortificatum in
nobis, quomodo adhuc in illo vivemus? Non enim naturalis ordo rerum
habet, ut a morte redeatur ad vitam. Is. XXIV, 14: morientes
non vivant, et cetera. Cant. V, 3: lavi pedes meos, quomodo
inquinabo illos? Deinde cum dicit an ignoratis, etc., probat
antecedens, scilicet, quod fideles sunt mortui peccato. Et primo
proponit medium ad propositum ostendendum; secundo manifestat medium
inductum, ibi consepulti enim sumus, et cetera. Dicit ergo primo an
ignoratis, quasi dicat: quod vobis proponendum est, est adeo
manifestum quod illud vobis ignorare non licet, I Cor. XIV,
38: si quis ignorat, ignorabitur, quia quicumque baptizati sumus in
Christo Iesu: quod intelligitur tripliciter. Uno modo secundum
institutionem Iesu Christi, Matth. ult.: docete omnes gentes,
baptizantes eos, et cetera. Secundo, per invocationem Iesu
Christi, Act. c. VIII, 12: in nomine Iesu Christi
baptizabantur viri ac mulieres. Tertio, in Christo Iesu, id est in
quadam conformitate ad Christum Iesum, Gal. III, 27:
quicumque in Christo Iesu baptizati estis, Christum induistis.
Sicut igitur eius morti configuramur, in similitudinem mortis eius,
quasi ipsam mortem Christi in nobis repraesentantes. II Cor. c.
IV, 10: semper mortificationem Iesu Christi in corpore nostro
circumferentes. Gal. ult.: stigmata Iesu in corpore meo porto.
Vel in morte ipsius, id est, per virtutem mortis eius. Apoc. I,
5: lavit nos a peccatis nostris. Unde de latere Christi pendentis
in cruce post mortem fluxit sanguis et aqua, ut dicitur Io. XIX,
34. Sicut igitur eius morti configuramur, inquantum peccato
morimur, sic ipse mortuus est vitae mortali, in qua erat similitudo
peccati, licet non esset ibi peccatum. Ergo omnes qui baptizati
sumus, mortui sumus peccato. Deinde cum dicit consepulti enim,
etc., probat propositum medium, scilicet quod omnes baptizemur in
conformitate ad mortem Christi, dicens: consepulti enim sumus cum
illo per Baptismum in morte. Quasi dicat: sepultura non nisi mortuis
debetur. Matth. VIII, 22: sinite mortuos sepelire mortuos
suos. Per Baptismum autem homines sepeliuntur Christo, id est
conformantur sepulturae ipsius. Sicut enim ille qui sepelitur ponitur
sub terra, ita ille qui baptizatur immergitur sub aqua. Unde et in
Baptismo fit trina immersio, non solum propter fidem Trinitatis, sed
etiam ad repraesentandum triduum sepulturae Christi. Et sicut triduum
sepulturae non facit nisi unam sepulturam, ita trina immersio non facit
nisi unum Baptisma. Et inde etiam est, quod in sabbato sancto
solemnis Baptismus in Ecclesia celebratur quando commemoratur
sepultura Christi, sicut et in vigilia Pentecostes quando
solemnizatur de spiritu sancto, ex cuius virtute aqua Baptismi accipit
vim purgandi, ut dicitur Io. III, 5: nisi quis renatus fuerit
ex aqua et spiritu sancto, et cetera. Est tamen considerandum, quod
corporaliter aliquis prius moritur et postea sepelitur; sed
spiritualiter sepultura Baptismi causat mortem peccati, quia
sacramentum novae legis efficit quod signat. Unde cum sepultura, quae
fit per Baptismum, sit signum mortis peccati, mortem efficit in
baptizato. Et hoc est, quod dicit, quod sumus sepulti in mortem, ut
per hoc ipsum, quod signum sepulturae Christi in nobis accipimus,
consequimur mortem peccati. Deinde cum dicit ut quomodo Christus,
infert consequens, scilicet quod non debeamus vivere in peccato. Ad
hoc quidem inducit similitudinem ex resurrectione Christi, dicens ut
quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam patris, id est, per
virtutem patris, ex qua ipse pater glorificatur, secundum illud Ps.
LVI, 8: exurge, gloria mea, ita et nos in novitate vitae
ambulemus, id est, per bona opera vitae procedamus. Vita enim
peccati vetustatem habet, quia in corruptionem nos ducit. Hebr.
VIII, 13: quod antiquatur et senescit prope interitum est.
Unde et dicitur Bar. III, 10: quid est quod in terra
inimicorum es, inveterasti in terra aliena? et cetera. Unde et
novitas vitae dicitur per quam aliquis redit ad integritatem, ut
scilicet sit sine peccato. Ps. CII, 5: renovabitur ut aquilae
iuventus tua. Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae.
Deinde cum dicit si enim, probat necessitatem consequentiae.
Christus enim postquam fuit mortuus resurrexit; unde conveniens est,
ut illi, qui conformantur Christo quantum ad mortem in Baptismo,
conformentur etiam resurrectioni eius per innocentiam vitae. Et hoc
est quod dicit si enim complantati facti sumus similitudini mortis
eius, id est, si in nobis assumamus similitudinem mortis eius, ut ei
incorporemur sicut ramus qui inseritur plantae: ut quasi nos in ipsa
passione Christi inseramur, simul et resurrectionis erimus,
scilicet, similitudini eius complantati, ut scilicet in praesenti
innocenter vivamus, et in futuro ad similem gloriam perveniamus.
Phil. III, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae
configuratum corpori claritatis suae. II Tim. c. II, 11: si
commortui sumus, et convivemus. Sic igitur, sicut apostolus per
similitudinem mortis Christi probavit quod sumus mortui peccato, quod
praemiserat quasi antecedens, sic, per similitudinem resurrectionis
eius, probavit quod non debemus vivere in peccato; quod quasi
consequens superius introduxit.
|
|