|
Postquam apostolus ostendit, quod non est nobis in peccato
permanendum, ex eo quod per Baptismum mortui sumus peccato, hic
ulterius ostendit adesse nobis facultatem ad hoc observandum. Et circa
hoc duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo manifestat
propositum, ibi qui enim mortuus, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit beneficium, quod consecuti sumus; secundo,
huius beneficii effectum, ibi ut destruatur, et cetera. Dicit ergo
primo. Dictum est quod debemus in novitate ambulare, scilicet
desistendo a peccato. Et ne hoc aliquis forte impossibile diceret,
dicit quod sumus hoc scientes, quia vetus homo noster, id est vetustas
hominis per peccatum inducta, simul, scilicet cum Christo,
crucifixus est, id est per crucem Christi est mortificatus. Sicut
enim supra dictum est, vetustas hominis per peccatum inducta est,
inquantum per peccatum bonum naturae corrumpitur; quae quidem vetustas
in homine principatur quamdiu homo peccato subiacet. Et quia id quod
est principale in homine dicitur esse ipse homo, inde est quod in eo
qui peccato subiicitur, ipsa vetustas peccati dicitur esse vetus homo.
Vetustas autem peccati potest intelligi vel ipse reatus, seu macula
actualium peccatorum, vel etiam consuetudo peccandi, quae quamdam
necessitatem ingerit ad peccandum, vel etiam ipse fomes peccati
proveniens ex peccato primi parentis. Sic igitur vetus homo noster
dicitur esse simul crucifixus cum Christo, inquantum praedicta
vetustas virtute Christi sublata est. Vel quia totaliter est amota,
sicut totaliter amovetur in Baptismo reatus et macula peccati. Vel
quia diminuitur virtus eius, sicut virtus fomitis vel etiam
consuetudinis peccandi. Col. II, 14: delens quod adversum nos
erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit
de medio, affigens illud cruci. Deinde cum dicit ut destruatur,
etc., ponit effectum praedicti beneficii duplicem; quorum primus est
remotio praecedentium delictorum. Et hoc est quod dicit ut destruatur
corpus peccati. Dicitur enim corpus peccati ipsa congeries malorum
operum, sicut ipsa congeries membrorum facit unum corpus naturale.
Iob XLI, 6: corpus eius quasi scuta fusilia, et cetera.
Secundus autem effectus est ut caveamus a peccatis in futurum: et hoc
est quod subdit dicens ut ultra non serviamus peccato. Tunc enim homo
peccato servit, quando concupiscentiae peccati obedit per consensum et
corporis executionem. Io. VIII, 34: qui facit peccatum,
servus est peccati. Deinde cum dicit qui enim mortuus est, etc.,
manifestat quod dixerat. Et primo quantum ad primum effectum; secundo
quantum ad secundum, ibi si autem mortui, et cetera. Circa primum
considerandum est, quod congeries peccatorum destruitur quando peccata
homini remittuntur. Sic igitur destructionem corporis peccati
manifestat dicens: qui enim mortuus est, peccato scilicet per
Baptismum, quo Christo commorimur, iustificatus est a peccato, id
est, remissis peccatis, translatus est in statum iustitiae. I Cor.
VI, 11: et haec quidem fuistis aliquando, sed abluti estis, et
cetera. Quia igitur per crucem Christi homo peccato moritur,
consequens est quod a peccato iustificetur, et ita quod corpus peccati
destruatur. Deinde cum dicit si autem mortui, etc., manifestat
secundum effectum per conformitatem ad vitam Christi tali ratione:
ille qui Christo morienti commoritur, simul convivit et resurgenti.
Christus autem sic resurrexit a mortuis tamquam numquam de caetero
moriturus; ergo ille qui mortificatus est peccato, sic Christo
resurgenti convivit, quod habet facultatem numquam de caetero ad
peccatum redeundi. Circa hoc ergo tria facit. Primo ostendit
conformitatem hominis fidelis ad vitam Christi resurgentis; secundo
ponit conditionem vitae resurgentis, ibi scientes quod Christus,
etc.; tertio infert conclusionem intentam, ibi ita et vos, et
cetera. Dicit ergo primo, si autem mortui sumus cum Christo, id
est, si virtute mortis Christi sumus mortui peccato, credimus quia
simul etiam vivemus cum illo, id est, ad similitudinem vitae eius.
Vivemus, inquam, hic vita gratiae et in futuro vita gloriae. Eph.
II, 5: cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos, et
cetera. Deinde cum dicit scientes, ponit conditionem vitae Christi
resurgenti. Et primo ponit eam; secundo probat, ibi quod enim
mortuus est, et cetera. Dicit ergo primo. Hoc, inquam, quod
dictum est credimus scientes quod Christus resurgens ex mortuis, iam
non moritur, sed vivit vita perpetua. Apoc. I, 18: fui
mortuus, et sum vivens in saecula saeculorum. Et, quod plus est,
mors illi ultra non dominabitur, quae scilicet in homine dominatur non
solum dum moritur per separationem animae a corpore, sed etiam ante
mortem dum patitur aegritudinem, famem et sitim, et alia huiusmodi,
per quae pervenitur ad mortem: sed ab his libera est vita Christi
resurgentis. Et ideo non subiicitur dominio mortis, sed potius ipse
habet dominium super mortem. Apoc. I, 18: habet clavem mortis et
Inferni. Deinde cum dicit quod enim mortuus, etc., probat
propositum scilicet quod Christus resurgens ulterius non moriatur, et
hoc dupliciter. Primo quidem ratione accepta ex parte mortis quam
sustinuit, dicens quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel.
Non autem intelligitur, quod ipse mortuus est peccato, quod ipse
commisit vel contraxit, quia in eo nullo modo peccatum locum habuit.
I Petr. II, 22: qui peccatum non fecit, et cetera. Sed
dicitur mortuus esse peccato dupliciter. Uno modo, quia mortuus est
pro peccato tollendo, II Cor. V, 21: eum qui non novit
peccatum pro nobis Deus fecit peccatum, id est hostiam pro peccato.
Alio modo, quia mortuus est similitudini carnis peccati, id est,
vitae passibili et mortali. Infra VIII, 3: Deus misit filium
suum in similitudinem carnis peccati. Utroque autem modo concludi
potest, quod Christus mortuus sit semel, ex hoc quod mortuus est
peccato. Quantum enim ad primum, manifestum est quod per unam mortem
omnia peccata delevit, secundum illud Hebr. X, 14: una oblatione
consummavit in sempiternum sanctificandos. Ideo non restat ut adhuc
pro peccato moreretur. I Petr. c. III, 18: Christus semel
pro peccatis nostris mortuus est, et cetera. Quantum ad secundum
autem idem potest concludi. Si enim Christus mortem sustinuit, ut
deficeret in eo similitudo carnis peccati, debuit eius mors conformari
aliis gerentibus carnem peccati, qui semel moriuntur. Unde dicitur ad
Hebr. IX, v. 27 s.: quemadmodum statutum est hominibus semel
mori, sic et Christus semel oblatus est, et cetera. Secundo
ostendit idem ex conditione vitae, quam resurgendo adeptus est, dicens
quod autem vivit, vivit Deo, id est, ad conformitatem Dei.
Dicitur enim II Cor. ult. quod si crucifixus est ex infirmitate,
vivit ex virtute Dei. Effectus autem conformatur causae; unde et
vita quam Christus resurgens acquisivit, est deiformis. Sicut ergo
vita Dei est sempiterna et absque corruptione, secundum illud I
Tim. ult.: qui solus habet immortalitatem, ita et vita Christi est
immortalis. Deinde cum dicit ita et vos, etc., infert conclusionem
intentam ut conformemur vitae Christi resurgentis, et quantum ad hoc
quod mortuus est peccato, id est mortali vitae, quae habet
similitudinem peccati, numquam ad eam rediturus, et quantum ad hoc
quod vivit ad conformitatem Dei. Et quantum ad primum dicit ita et
vos existimate vos quidem mortuos esse peccato, scilicet tamquam ad
peccatum numquam sitis redituri. Is. XXVI, 14: morientes non
vivant. Et quantum ad secundum dicit viventes Deo, id est, ad
honorem vel similitudinem Dei, ut scilicet numquam per peccatum
moriamur. Gal. II, 20: quod autem nunc vivo in carne, in fide
vivo filii Dei. Et ideo subdit in Christo Iesu domino nostro, id
est, per Iesum Christum, per quem et peccatis morimur et Deo
vivimus. Vel: in Christo Iesu, id est, tamquam incorporati
Christo Iesu, ut per eius mortem moriamur peccato et per eius
resurrectionem vivamus Deo. Eph. II, 5: convivificavit nos in
Christo, cuius gratia salvati estis per Christum.
|
|