|
Postquam apostolus ostendit, quod non est nobis permanendum in
peccato, et quod huius rei facultatem habemus, hic concludit moralem
exhortationem. Et circa hoc tria facit. Primo proponit
admonitionem; secundo rationem assignat, ibi peccatum enim, etc.;
tertio movet quaestionem et solvit, ibi quid ergo? Peccabimus, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit admonitionem;
secundo exponit eam, ibi ut obediatis, et cetera. Dicit ergo primo.
Dictum est quod vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur
corpus peccati, per quod datur intelligi, quod virtus peccati in
tantum diminuta est, ut nobis dominari non possit. Ergo peccatum, de
caetero, non regnet in vestro mortali corpore. Non autem dicit: non
sit peccatum in vestro mortali corpore, quia quamdiu corpus nostrum est
mortale, id est necessitati mortis addictum, non potest esse quin in
corpore nostro sit peccatum, id est fomes peccati. Sed ex quo a Deo
liberati sumus a regno peccati debemus conari, quod peccatum in corpore
nostro dominium iam amissum in nobis non recuperet. Et hoc est quod
dicit non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Et hoc quidem
necessarium est cavere, dum corpus mortale gerimus, quia dicitur
Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur aggravat animam, et
cetera. Deinde, cum dicit ut obediatis, etc., exponit admonitionem
praemissam. Circa quod considerandum est, quod dupliciter peccatum
regnat in homine. Uno modo per interiorem consensum mentis. Et hoc
removendo dicit ut obediatis concupiscentiis eius. Obedire enim per
consensum mentis concupiscentiis peccati est peccatum regnare in nobis.
Eccli. XVIII, 30: post concupiscentias tuas non eas.
Secundo modo regnat in nobis peccatum per operis executionem. Et ad
hoc excludendum subdit sed neque exhibeatis membra vestra peccato, id
est fomiti peccati, arma iniquitatis, id est instrumenta ad
iniquitatem exequendam. Homo enim cum per membra sua peccatum
exequitur, ad iniquitatem exequitur: et hoc ipso impugnare videtur ad
restituendum dominium peccati, quod per consuetudinem peccati in nobis
convalescit. Ez. XXXII, 27: cum armis suis ad Inferos
descenderunt. Deinde, cum dicit sed exhibete vos Deo, etc.,
exhortatur ad contrarium, ut scilicet exhibeamus nos Deo. Et primo
quantum ad interiorem affectum, cum dicit sed exhibeatis vos Deo, ut
scilicet mens vestra ei subdatur. Deut. X, v. 12: et nunc,
Israel, quid dominus Deus tuus requirit a te, nisi ut timeas dominum
Deum tuum, et ambules in viis eius? Et hoc facere debetis tamquam ex
mortuis viventes, id est tamquam reducti ad vitam gratiae de morte
culpae. Nam et ideo iustum est ut qui vivit, iam non sibi vivat, sed
ei qui pro omnibus mortuus est, II Cor. V, 15. Secundo,
quantum ad exteriorem actum, unde dicit: exhibete membra vestra Deo,
id est ad eius obsequium, arma iustitiae, id est instrumenta quaedam
ad iustitiam exequendam, quibus scilicet pugnetis contra inimicos
Dei. Eph. ult.: induite vos armaturam Dei, ut possitis stare
adversus insidias Diaboli. Deinde, cum dicit peccatum enim, etc.,
assignat rationem admonitionis praedictae. Posset, enim aliquis
seipsum excusare, allegans peccati dominium, per quod assereret se ab
observatione admonitionis praedictae impediri. Hoc ergo Apost. primo
excludit dicens peccatum enim vobis non dominabitur, scilicet si
coeperitis peccato resistere et vos Deo exhibere, secundum illud
Iac. VI, 8: appropinquate Deo, et appropinquabit vobis:
resistite Diabolo, et fugiet a vobis. Quasi dicat: ideo potestis
praedicta observare, quia non invenitis peccatum in vos dominari, per
quod retrahi possitis; sumus enim liberati a Christo, secundum illud
Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
Secundo manifestat quod dixerat, dicens non enim estis sub lege, sed
sub gratia. Ubi considerandum est, quod non loquitur hic de lege
solum quantum ad caeremonialia, sed etiam quantum ad moralia, sub qua
quidem aliquis dicitur esse dupliciter. Uno modo quasi legis
observantiae voluntarie subiectus. Et hoc modo etiam Christus fuit
sub lege, secundum illud Gal. IV, 4: factum sub lege: quia
scilicet legem observavit, non solum quantum ad moralia, sed etiam
quantum ad caeremonialia. Fideles autem Christi sunt quidem hoc modo
sub lege, quantum ad moralia, non autem quantum ad caeremonialia.
Alio modo dicitur aliquis esse sub lege, quasi a lege coactus; et sic
dicitur esse sub lege, qui non voluntarie ex amore, sed timore cogitur
legem observare. Talis autem caret gratia, quae si adesset,
inclinaret voluntatem ad observantiam legis, ut ex amore moralia eius
praecepta impleret. Sic igitur quamdiu aliquis sic est sub lege, ut
non impleat voluntarie legem, peccatum in eo dominatur, ex quo
voluntas hominis inclinatur ut velit id quod est contrarium legi, sed
per gratiam tale dominium tollitur, ut scilicet homo servet legem, non
quasi sub lege existens, sed sicut liber. Gal. IV, 31: non
sumus ancillae filii, sed liberae: qua libertate Christus nos
liberavit. Hanc autem gratiam facientem homines libere legem implere,
non conferebant legalia sacramenta, sed conferunt eam sacramenta
Christi; et ideo illi qui se caeremoniis legis subiiciebant, quantum
pertinet ad virtutem ipsorum sacramentorum legalium, non erant sub
gratia, sed sub lege, nisi forte per fidem Christi gratiam
adipiscerentur. Illi vero qui se sacramentis Christi subiiciunt, ex
eorum virtute gratiam consequuntur, ut non sint sub lege, sed sub
gratia, nisi forte per suam culpam se subiiciant servituti peccati.
Deinde cum dicit quid ergo, etc., movet quaestionem contra id quod
dictum est. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quaestionem;
secundo solvit eam ducendo ad inconveniens, ibi absit. An nescitis,
etc.; tertio ostendit esse inconveniens id ad quod duxerat, ibi
gratias ago Deo, et cetera. Circa primum considerandum est, quod
verbum praemissum poterat male intelligi ab aliquibus, ut scilicet
fideles Christi non sint sub lege, quantum ad debitum observandi
praecepta moralia, ex quo sequeretur, quod fidelibus Christi licitum
esset peccare, scilicet contra praecepta moralia faciendo. Et ideo
sub hoc sensu quaestionem movet, dicens: quid ergo, dicemus, numquid
peccabimus, scilicet contra praecepta moralia legis faciendo, quoniam
dictum est, quod non sumus sub lege, sed sub gratia? Et hunc sensum
apostolus improbat ad Gal. V, 13 dicens: vos in libertatem vocati
estis, fratres mei, tantum ne libertatem in occasionem detis carnis.
Et ideo hic etiam respondens, subdit, absit, scilicet ut peccemus,
quia sumus a lege liberati: quia si peccaremus, sequeretur hoc
inconveniens, quod iterum redigeremur in servitutem peccati. Et hoc
est quod dicit an nescitis, quoniam cui vos exhibetis propria voluntate
servos ad obediendum spontanee servi estis, cui obedistis. Obedire
enim debitum est, quod servi dominis debent. Eph. VI, 5:
servi, obedite dominis carnalibus. Unde cum aliquis obedit alicui,
se servum profitetur eius, obediendo. Diverso tamen stipendio,
diversis dominis obeditur. Qui enim obedit peccato, per servitutem
peccati ducitur in mortem. Et hoc est quod dicit sive peccati,
scilicet servi estis ei obediendo. Et hoc est in mortem, id est
aeternam damnationem praecipitandi, de qua dicitur Apoc. II,
11: in his mors secunda non habet locum. Qui vero obedit Deo,
efficitur huius obedientiae servus: quia per assuetudinem obediendi,
mens eius magis ac magis ad obediendum inclinatur et ex hoc iustitiam
perficit. Et hoc est quod dicit sive obeditionis, scilicet divinorum
praeceptorum, servi estis ad iustitiam implendam, secundum illud supra
II, v. 13: factores legis iustificabuntur. Et satis
convenienter obeditionem peccato opponit, eo quod, sicut Ambrosius
dicit, peccatum est transgressio legis divinae et caelestium
inobedientia mandatorum. Deinde, cum dicit gratias autem Deo,
ostendit hoc esse inconveniens, scilicet quod obediendo peccato,
iterum reducamur in servitutem peccati. Primo quidem ratione accepta
ex beneficio, quod consecuti sumus. Si enim aliquis per gratiam
alicuius a servitute liberatur, inconveniens est quod se spontaneum
subiiciat servituti; unde cum nos per gratiam Dei simus liberati a
peccato, inconveniens est, quod iterum nos sponte retrudamus in
servitutem peccati. Secundo, ex conditione in quam ducti sumus post
libertatem peccati, ut scilicet simus servi iustitiae. Non licet
autem servo alicuius, se contrarii domini servituti subiicere; unde
nobis non licet, ex quo sumus facti servi iustitiae, iterum redire ad
servitutem peccati. Utramque rationem apostolus simul tangit dicens
gratias ago Deo, sic et vos gratia agere debetis, quod, cum essetis
servi peccati, quia qui facit peccatum, servus est peccati, Io.
VIII, 34, obedistis, scilicet credendo, supra I, 5: ad
obediendum fidei in omnibus gentibus; et hoc non coacti, sed ex
corde, infra X, 10: corde creditur ad iustitiam, in eam formam
doctrinae, idest in doctrina Catholicae fidei, II Tim. I,
13: formam habens sanorum verborum, quae a me audistis; in quam
traditi estis, II Cor. c. VIII, 5: semetipsos dederunt
primum Deo, deinde, nobis per voluntatem Dei. Et per hoc liberati
estis a peccato, et ita non convenit quod iustitiam deseratis. I
Cor. VII, 23: pretio empti estis, et non estis vestri.
|
|