|
Postquam apostolus ostendit, ratione accepta ex beneficio divino,
quod non est nobis in peccato permanendum sed Deo serviendum, hic
ostendit idem ratione accepta ex prioris vitae consuetudine. Et circa
hoc tria facit. Primo proponit suppositi documenti conditionem, quod
subdit; secundo ponit documenti expressionem ibi sicut enim
exhibuistis, etc.; tertio documenti rationem assignat, ibi cum enim
servi. Dicit ergo primo. Monui quod exhibeatis vos Deo; adhuc dico
vobis quoddam humanum, id est, congruens imbecillitati humanae. Sic
enim quandoque homo accipitur in Scriptura, prout scilicet significat
conditionem infirmitatis humanae; Sap. IX, 5: homo infirmus et
exigui temporis et minor ad intellectum iudicii et legum. I Cor.
III, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales
estis, et secundum hominem ambulatis? Causam autem assignat, subdens
propter infirmitatem; perfectis enim sunt perfectiora praecepta
tradenda. I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos.
Hebr. V, 14: perfectorum est solidus cibus. Infirmioribus sunt
danda leviora praecepta. I Cor. III, 1 s.: tamquam parvulis
in Christo, lac potum dedi vobis, non escam. Hebr. V, 12:
facti estis quibus lac opus est. Haec autem infirmitas non ex spiritu
sed ex carne venit, quia corpus quod corrumpitur aggravat animam, ut
dicitur Sap. IX, 15. Et ideo subdit carnis vestrae. Matth.
XXVI, v. 41: spiritus quidem promptus est, caro autem
infirma. Deinde, cum dicit sicut enim exhibuistis, etc., ponit
documentum quod dicit esse humanum, in quo docet corpus esse aequaliter
exhibendum ad serviendum iustitiae, secundum quod nos exhibuimus ipsum
ad serviendum peccato. Et hoc est quod dicit sicut enim exhibuistis
membra vestra servire, scilicet per executionem mali operis,
immunditiae et iniquitati corde conceptae: ut immunditia referatur ad
peccata carnalia, Eph. V, 3: omnis fornicatio, aut immunditia
nec nominetur in vobis, etc.; iniquitas autem refertur ad peccata
spiritualia et praecipue quibus laeditur proximus. Ps.: iniquitatem
meditatus est in cubili suo. Quibus in corde conceptis membra serviunt
ad iniquitatem, scilicet opere exequendam. Et ponit iniquitatem hic
pro immunditia et iniquitate, I Io. III, 4, secundum quod omne
peccatum est iniquitas. Et hoc in quantum discordat ab aequitate legis
divinae. Ita nunc, scilicet liberati a peccato, exhibete membra
vestra, scilicet per executionem bonorum operum, servire iustitiae,
in lege divina nobis propositae: et hoc in sanctificationem, id est in
executionem et augmentum sanctitatis. Apoc. ult.: sanctus
sanctificetur adhuc. Dicit autem hoc esse humanum, quia secundum
rectum iudicium exigeretur ut homo multo plus serviret iustitiae, quam
ante servierit peccato. Bar. IV, 28: sicut fuit sensus vester,
ut erraretis a Deo decies tantum, iterum convertentes requiretis eum.
Huius documenti rationem consequenter assignat dicens cum enim servi,
et cetera. Et circa hoc duo facit. Primo proponit rationem
praedictorum; secundo probat quod supposuerat, ibi stipendia peccati
mors, et cetera. Ostendit autem rationem praemissorum, praeferendo
statum gratiae statui culpae. Si enim plura nobis bona ex iustitia
proveniunt quam ex culpa, magis debemus insistere ad serviendum
iustitiae, quam studuerimus ad serviendum peccato. Primo ergo ponit
conditionem status peccati; secundo conditionem status iustitiae, ibi
nunc vero liberati, et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit
conditionem peccati; secundo, effectum peccati, ibi quem ergo
fructum, et cetera. Tertio, finem, ibi nam finis illorum, et
cetera. Circa primum considerandum est, quod homo naturaliter est
liberi arbitrii, propter rationem et voluntatem, quae cogi non
potest, inclinari tamen ab aliquibus potest. Semper ergo homo,
quantum ad arbitrium rationis, remanet liber a coactione, non tamen
est liber ab inclinatione. Quandoque enim liberum arbitrium inclinatur
ad bonum per habitum gratiae vel iustitiae: et tunc habet servitutem
iustitiae et est liber a peccato. Quandoque autem arbitrium inclinatur
ad malum per habitum peccati: et tunc habet servitutem peccati et
libertatem iustitiae. Servitutem quidem peccati qua trahitur ad
consentiendum peccato, contra iudicium rationis. Io. VIII,
34: qui facit peccatum, servus est peccati. Et quantum ad hoc
dicit: cum enim servi essetis peccati. Libertatem vero a iustitia,
quantum ad hoc quod homo absque freno iustitiae praecipitat se in
peccatum. Et quantum ad hoc dicit liberi fuistis iustitiae, quod
praecipue contingit his qui ex certo proposito peccant. Nam illi qui
ex infirmitate vel passione peccant, aliquo freno iustitiae
retinentur, ut non videantur a iustitia omnino liberi. Ier. II,
20: a saeculo fregisti iugum, rupisti vincula, dixisti, non
serviam. Iob XI, 12: vir vanus in superbiam erigitur; et
tamquam pullum onagri, liberum se putat. Sciendum est tamen, quod
iste status habet veram servitutem, libertatem autem non veram, sed
apparentem. Cum enim homo sit id quod est secundum rationem, tunc
homo vere est servus, quando ab aliquo extraneo abducitur ab eo quod
est rationis. Sed quod aliquis freno rationis non cohibeatur a sequela
concupiscentiae, est libertas quantum ad opinionem illius, qui summum
bonum putat concupita sequi. Deinde cum dicit quem ergo fructum,
etc., ostendit effectum peccati. Et unum quidem effectum excludit,
scilicet effectum fructuosum, cum dicit quem ergo fructum, scilicet
cum peccabatis in illis, scilicet peccatis. Sunt enim infructuosa
peccati opera, quia non adiuvant hominem ad beatitudinem consequendam.
Is. LIX, 6: opera eorum, opera inutilia. Mich. II, 1:
vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris.
Adstruit autem effectum confusibilem, dicens in quibus, scilicet
peccatis, id est de quibus nunc, scilicet in statu poenitentiae,
erubescitis, propter eorum turpitudinem. Ier. XXXI, 19:
postquam ostendisti mihi, percussi femur meum confusione, et erubui.
Is. I, 29: erubescitis super hortis, scilicet voluptatis, quos
elegeratis. Deinde cum dicit nam finis, etc., ponit finem peccati,
dicens nam finis illorum, scilicet peccatorum, mors est. Quae quidem
et si non sit finis operantis peccatum, quia peccando non intendit
mortem incurrere, est tamen finis ipsorum peccatorum, quia de se nata
sunt mortem inducere temporalem quia cum anima a se Deum separat,
dignum est ut ab ea corpus suum separetur, et aeternam, quia cum
aliquis ad tempus vult separari a Deo, propter concupiscentiam
peccati, dignum est ut ab eo aeternaliter separetur, quod est mors
aeterna. Supra I, 32: qui talia agunt, digni sunt morte.
Deinde cum dicit nunc vero, etc., ostendit qualitatem status
iustitiae. Et primo ponit conditionem status iustitiae; secundo,
effectum, ibi habetis fructum vestrum, etc.; tertio ponit finem,
ibi finem vero, et cetera. Circa primum considerandum est, quod
sicut quando aliquis a peccato inclinatur ad malum, est liber a
iustitia; ita cum aliquis ex habitu iustitiae et gratiae inclinatur ad
bonum, est liber a peccato; ut scilicet ab eo non superetur usque ad
consensum. Unde dicit nunc vero, scilicet in statu iustitiae,
liberati a peccato. Io. VIII, 36: si filius vos liberaverit,
tunc vere liberi eritis. Similiter, e contra, sicut in statu peccati
est aliquis servus peccati, cui obedit, ita in statu iustitiae est
aliquis servus Dei voluntarie obediens, secundum illud Ps.
XCIX, 2: servite domino in laetitia. Et hoc est quod subdit
servi autem facti Deo. Ps. CXV, v. 16: o domine, quia ego
servus tuus, et cetera. Haec autem vera est libertas, et optima
servitus; quia per iustitiam homo inclinatur ad id quod convenit ipsi,
quod est proprium hominis, et avertitur ab eo quod convenit
concupiscentiae, quod est maxime bestiale. Deinde cum dicit habetis
fructum, etc., ponit effectum iustitiae, dicens habetis fructum
vestrum in sanctificatione, id est, ipsa sanctificatio, hoc est
executio sanctitatis per bona opera, est fructus vester, in quantum
scilicet hoc spiritualiter et sancte vos delectat. Eccli. XXIV,
23: flores mei fructus honoris et honestatis, et cetera. Gal.
V, 22: fructus spiritus est gaudium, pax, et cetera.
Consequenter ponit finem, dicens finem vero habetis vitam aeternam.
Quae quidem est finis ipsorum iustorum, qui propter vitam aeternam
habendam omnia operantur. Matth. VI, 33: primum quaerite regnum
Dei, et cetera. Et etiam ipsorum operum, quae cum ex obedientia
Dei fiant et ad Dei imitationem, vitam aeternam merentur. Io. X,
27 s.: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me, et vitam
aeternam do eis. Deinde cum dicit stipendia enim peccati, etc.,
manifestat quod dixerat de finibus malorum et bonorum. Et primo
quantum ad mala. Dicit: dictum est quod finis peccatorum est mors,
stipendia enim peccati, mors. Dicuntur autem stipendia mercedes
militum, a stipe pendenda, id est ponderanda: quia pecunia
distribuenda militibus ponderabatur. Quia ergo peccatores peccato
militant, membra sua exhibentes arma peccato, ut supra dictum est,
mors dicitur esse stipendium peccati, id est retributio, quam
retribuit sibi servientibus. Et ex hoc manifestum est, quod mors sit
finis peccatorum, non quem peccantes quaerunt, sed qui eis
retribuitur. Ps. X, 6: ignis, sulphur, spiritus procellarum,
pars calicis eorum. Quantum vero ad bona, dicit gratia Dei vita
aeterna. Quia enim dixerat iustos homines habere vitam aeternam, quam
certum est non posse haberi, nisi per gratiam: ideo hoc ipsum quod
bona operamur, et quod opus nostrum est dignum vita aeterna, est a
gratia Dei. Unde et in Ps. LXXXIII, 12, dicitur:
gratiam et gloriam dabit dominus. Sic igitur opera nostra si
considerentur in sui natura et secundum quod procedunt ex libero
arbitrio hominis, non merentur ex condigno vitam aeternam, sed solum
secundum quod procedunt ex gratia spiritus sancti. Unde dicitur Io.
IV, 14: quod fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.
Et hoc fit in Christo Iesu domino nostro, id est, per Christum,
vel in quantum in ipso sumus per fidem et charitatem. Io. VI,
40: omnis qui videt filium, et credit in eum, habet vitam
aeternam.
|
|