|
Postquam apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a
peccato, hic ostendit quod per eamdem gratiam Christi, liberamur a
servitute legis. Et circa hoc duo facit. Primo proponit propositum;
secundo excludit obiectionem, ibi quid ergo dicemus, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod per gratiam Christi
liberamur a servitute legis; secundo ostendit utilitatem huius
liberationis, ibi ut fructificemus Deo, et cetera. Circa primum
tria facit. Primo proponit documentum, ex quo arguitur ad propositum
ostendendum; secundo manifestat ipsum, ibi nam quae sub viro est,
etc.; tertio concludit, ibi itaque, fratres mei, et cetera.
Documentum autem proponit eis quasi notum. Unde dicit an ignoratis,
fratres, quasi diceret: hoc ignorare non debetis. I Cor. c.
XIV, 38: si quis ignorat, ignorabitur. Et causam quare non
debent ignorare, ostendit subdens scientibus enim legem loquor. Sed
cum Romani gentiles essent et legem Moysi ignorarent, videtur eis non
competere quod hic dicitur. Et ideo quidam exposuerunt hoc de lege
naturali, quae gentibus non erat incognita, secundum illud, supra
II, 14: cum gentes quae legem non habent, naturaliter ea quae
legis sunt, faciunt, et cetera. Unde et subditur quia lex in homine
dominatur, scilicet naturalis, quanto tempore vivit, scilicet lex in
homine. Quae quidem vivit, quamdiu ratio naturalis efficaciter in
homine viget. Moritur autem lex naturalis in homine quamdiu ratio
naturalis passionibus succumbit. Is. XXIV, 5: dissipaverunt
foedus sempiternum, scilicet legis naturalis. Sed hoc non videtur
esse secundum intentionem apostoli qui, absolute et indeterminate de
lege loquens, semper loquitur de lege Moysi. Et ideo dicendum est
quod Romani fideles non erant solum gentes sed inter eos erant multi
Iudaei. Unde habetur Act. XVIII, v. 2, Paulus Corinthi
invenit quemdam Iudaeum, nomine aquilam, qui nuper venerat ab
Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius
discedere omnes Iudaeos a Roma. Lex ergo hoc modo dominatur in
homine, quanto tempore vivit, scilicet homo. Data est enim lex ad
dirigendum homines in via huius vitae, secundum Ps. XXIV, 12:
legem statuit ei in via quam elegit. Ideo legis obligatio morte
solvitur. Deinde, cum dicit nam quae sub viro, etc., manifestat
quod dixerat per exemplum in lege matrimonii. Et primo ponit
exemplum; secundo manifestat per signum, ibi ergo vivente, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo in exemplo ponit quomodo
obligatio legis durat, vita durante, dicens nam mulier quae sub viro,
id est sub viri potestate, est, ex lege divina, qua dictum est Gen.
III, v. 16: sub viri potestate eris. Alligata est legi,
scilicet qua tenetur convivere viro, secundum illud Matthaei XIX,
6: quos Deus coniunxit, homo non separet. Et haec quidem
inseparabilitas matrimonii praecipue causatur in quantum est sacramentum
coniunctionis indissolubilis Christi et Ecclesiae, vel verbi et
humanae naturae in persona Christi. Eph. V, 32: sacramentum hoc
magnum est in Christo et Ecclesia, et cetera. Secundo, ibi si
autem mortuus, etc., manifestat in exemplo quomodo obligatio legis
solvitur post mortem, dicens: si autem vir, scilicet mulieris,
fuerit mortuus, mulier, post mortem viri, soluta est a lege mariti,
id est a lege matrimonii, qua obligabatur viro. Cum enim, ut
Augustinus ait in libro de nuptiis et concupiscentia: nuptiae sint
bona mortalium, non se extendit obligatio nuptiarum post vitam
mortalem. Et propter hoc in resurrectione, quando erit vita
immortalis, neque nubent, neque nubentur, ut dicitur Matth.
XXII, 30. Ex quo patet quod si aliquis moriatur, et resurgat,
sicut in Lazaro accidit, non erit uxor, quae fuerat, nisi de novo
cum ipso contrahat. Sed contra hoc inducitur quod habetur Hebr.
XI, 35: acceperunt mulieres de resurrectione mortuos suos. Sed
sciendum est quod mulieres non receperunt maritos suos, sed filios
suos: sicut mulier quaedam per Eliam, ut habetur III Reg.
XVII, 17 ss., et alia per Eliseum, ut habetur IV Reg.
IV, 18 ss. Aliter autem se habet in sacramentis quae imprimunt
characterem, qui est quaedam consecratio animae immortalis. Omnis
autem consecratio manet quamdiu manet res consecrata: sicut patet in
consecratione Ecclesiae vel altaris. Et ideo si baptizatus, vel
confirmatus, vel ordinatus moriatur et resurgat, non debet iterum
eadem sacramenta accipere. Deinde cum dicit ergo vivente, etc.,
manifestat quod dixerat per signum. Et primo quantum ad obligationem
matrimonii, quae durat in muliere, vivente viro, cuius signum est
quod vocatur adultera si fuerit cum alio viro, scilicet ei carnaliter
commixta, vivente viro. Ier. III, 1: si dimiserit vir uxorem
suam, et recedens ab eo, duxerit virum alterum, numquid non polluta
et contaminata est mulier illa? Secundo, ibi si autem mortuus,
etc., inducit signum quantum ad hoc quod obligatio legis matrimonii
solvitur per mortem, dicens quod si vir eius, scilicet mulieris,
mortuus fuerit, liberata est mulier a lege viri, qua obligatur viro,
ut non sit adultera, si fuerit cum alio viro carnaliter ei commixta,
praesertim si ei matrimonialiter coniungatur. I Cor. VII, 39:
si dormierit vir eius, scilicet mulieris, liberata est: cui vult
nubat. Ex quo patet quod secundae nuptiae vel tertiae vel quartae sunt
secundum se licitae et non solum per dispensationem, ut videtur dicere
Chrysostomus, qui super Matthaeum dicit quod sicut Moyses permisit
libellum repudii, ita apostolus permisit secundas nuptias. Nulla est
enim ratio, si lex matrimonialis solvitur per mortem, quare non liceat
coniugi remanenti ad secunda vota transire. Quod autem apostolus dicit
I Tim. III, 2, quod oportet episcopum esse unius uxoris virum,
non hoc dicitur quia secundae nuptiae sint illicitae, sed propter
defectum sacramenti, quia non esset unus unius, sicut Christus est
sponsus unius Ecclesiae. Deinde, cum dicit itaque, fratres mei,
etc., concludit principale propositum, dicens itaque, etc., id est
per hoc quod estis facti membra corporis Christi, simul cum eo mortui
et sepulti, ut supra est habitum; mortificati estis legi, id est
quantum ad hoc quod cessat in vobis obligatio legis, ita scilicet ut
iam sitis alterius, scilicet Christi, eius legi subiecti, qui ex
mortuis resurrexit, in quo et vos resurgentes novam vitam
assumpsistis. Et ita non lege prioris vitae, sed lege novae vitae
tenemini obligati. Videtur autem esse dissimilitudo quantum ad hoc,
quod in praecedenti exemplo vir moriebatur et remanebat mulier absque
obligatione legis. Hic autem ille qui solvitur ab obligatione,
dicitur mori. Sed si recte consideremus utrumque est eiusdem
rationis, quia cum matrimonium sit inter duos, sicut quaedam relatio,
non refert, quicumque eorum moriatur, ad hoc quod tollatur lex
matrimonii: utrumlibet enim contingat, manifestum est, quod per
mortem, qua commorimur Christo, cessat obligatio veteris legis.
Deinde cum dicit ut fructificemus, ostendit utilitatem praedictae
liberationis. Et circa hoc tria facit. Primo ponit utilitatem,
dicens ut fructificemus Deo. Per hoc enim quod sumus facti membra
Christi, in Christo manentes, possumus fructum boni operis facere ad
honorem Dei. Io. XV, 4: sicut palmes non potest ferre fructum,
et cetera. Secundo, ibi cum enim essemus. Ostendit quod iste
fructus impediebatur, quando eramus sub servitute legis, dicens: cum
essemus in carne, id est subditi concupiscentiis carnis. Infra
VIII, 9: vos autem non estis in carne, sed in spiritu.
Passiones autem et affectiones peccatorum, quae quidem erant per
legem, vel notificatae vel augmentatae occasionaliter ut supra patuit,
operabantur in membris nostris, id est movebant membra nostra. Iac.
IV, 1: unde bella et lites, nonne ex concupiscentiis? Et hoc,
ut fructificarent morti, id est, ut fructum facerent mortis. Iac.
I, 15: peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem. Tertio,
ibi nunc autem soluti. Ostendit quod praedicta utilitas acquiritur ab
his qui sunt liberati a servitute legis, dicens nunc autem soluti sumus
per gratiam Christi a lege mortis, id est a servitute legis Moysi,
quae dicitur lex mortis, vel quia corporaliter occidebat absque
misericordia. Hebr. c. X, 28: irritam quis faciens legem
Moysi, et cetera. Vel potius dicitur lex mortis, quia spiritualiter
occidebat per occasionem, secundum illud II Cor. III, 6:
littera occidit, et cetera. In qua lege, nos tenebamur, quasi servi
sub lege. Gal. III, 23: prius autem quam veniret fides, sub
lege custodiebamur. Ita, scilicet sumus soluti, ut serviamus in
novitate spiritus, in spiritu renovati per gratiam Christi. Ez.
XXXVI, 27: dabo vobis cor novum, et spiritum novum ponam in
medio vestri non in vetustate litterae, id est non secundum veterem
legem. Vel non in vetustate peccati, quam littera legis auferre non
potuit. Ps. VI, 8: inveteravi inter omnes inimicos meos.
|
|