|
Postquam apostolus ostendit quod per gratiam Christi liberamur a
servitute legis, et quod ista liberatio est utilis, hic respondet
cuidam obiectioni, quae ex praemissis occasionem habet, per quam
videtur quod lex vetus non sit bona. Et circa hoc duo facit. Primo
solvit obiectionem per quam videtur legem non esse bonam; secundo
ostendit legem esse bonam, ibi scimus enim, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ponit obiectionem quantum ad ipsam legem; secundo
solvit, ibi itaque lex quidem sancta, et cetera. Dicit ergo primo.
Dictum est quod passiones peccatorum erant per legem et quod est lex
mortis, quid ergo dicemus ex his sequi? Numquid dicemus, quod lex
est peccatum? Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo quod
lex peccatum doceat, sicut dicitur Ier. X, 3: leges populorum
vanae sunt, quia scilicet vanitatem docent. Alio modo, ut lex
dicatur peccatum, quia ille qui legem dedit, peccaverit, talem legem
ferendo. Et haec duo invicem se consequuntur, quia si lex peccatum
docet, legislator legem ferendo peccat. Is. X, 1: vae qui
condunt leges iniquas. Videtur autem quod lex peccatum doceat, si
passiones peccatorum sunt per legem, et si lex ducit ad mortem.
Deinde cum dicit absit, solvit praedictam obiectionem. Circa quod
sciendum est, quod si lex per se et directe causaret passiones
peccatorum vel mortem, sequeretur quod lex esset peccatum altero
modorum dictorum, non autem si lex est occasio passionum peccati et
mortis. Circa hoc ergo duo facit. Primo ostendit quid lex per se
facit; secundo ostendit quid ex ea occasionaliter sequatur, ibi
occasione autem accepta, et cetera. Circa primum tria facit. Primo
respondet ad quaestionem dicens absit, scilicet, quod lex sit
peccatum. Neque enim ipsa docet peccatum, secundum illud Ps.
XVIII, 8: lex domini immaculata, neque legislator peccavit,
quasi iniustam legem ferens, secundum illud Prov. VIII, v.
15: per me reges regnant, et cetera. Secundo, ibi sed peccatum,
et cetera. Ponit id quod per se pertinet ad legem, scilicet
notificare peccatum et non auferre. Et hoc est, quod dicit sed
peccatum non cognovi nisi per legem. Supra III, 20: per legem
enim Dei cognitio peccati. Et siquidem hoc intelligitur de lege
naturali manifestum est quod dicitur, quia per legem naturalem homo
diiudicat inter bonum et malum. Eccli. XVII, 6: sensu implevit
corda illorum, et bona et mala ostendit. Sed apostolus hic videtur
loqui de lege veteri, quam significavit supra, dicens non in vetustate
litterae. Dicendum est ergo, quod sine lege poterat quidem peccatum
cognosci, secundum quod habet rationem inhonesti, id est contra
rationem existens, non autem secundum quod importat offensam divinam;
quia per legem divinitus datam manifestatur homini quod Deo displicent
peccata humana, in hoc quod ea prohibet et mandat puniri. Tertio,
ibi nam concupiscentiam, et cetera. Probat quod dixerat, dicens nam
concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: non concupisces. Circa
quod considerandum est quod hoc quod dixerat, peccatum non cognosci
nisi per legem, posset aliquis referre ad ipsum actum peccati, quem
lex in notitiam hominis ducit dum prohibet. Et hoc quidem verum est
quantum ad aliqua peccata; dicitur enim Lev. c. XVIII, 23:
mulier non succumbet iumento. Sed quod hic non sit intellectus
apostoli, patet ex his quae hic dicuntur. Nullus enim est qui ipsum
actum concupiscentiae ignoret, cum omnes ipsum experiantur. Est ergo
intelligendum, sicut supra diximus, quod peccatum non cognoscitur nisi
per legem, quantum ad reatum poenae et offensam Dei. Ideo autem hoc
probat per concupiscentiam, quia concupiscentia prava communiter se
habet ad omnia peccata. Unde Glossa, dicit et Augustinus: hoc
elegit apostolus quod est generale peccatum, scilicet concupiscentiam.
Bona est ergo lex, quae dum concupiscentias prohibet, omnia mala
prohibet. Potest autem intelligi, quod concupiscentia sit generale
peccatum, secundum quod sumitur pro concupiscentia rei illicitae, quae
est de essentia cuiuslibet peccati. Non autem sic appellavit
Augustinus concupiscentiam generale peccatum, sed quia est radix et
causa omnis peccati aliqua concupiscentia specialis. Unde et Glossa
dicit quod concupiscentia est generale peccatum, unde omnia mala
veniunt. Inducit enim apostolus praeceptum legis, quod habetur Ex.
XX, 17, ubi specialiter prohibetur: non concupisces rem proximi
tui, quae est concupiscentia avaritiae, de qua loquitur I Tim.
VI, 10: radix omnium malorum est cupiditas. Et hoc ideo quia
pecuniae obediunt omnia, ut dicitur Eccle. X, 19. Et ideo
concupiscentia, de qua hic loquitur, est generale malum, non
communitate generis vel speciei, sed communitate causalitatis. Nec
est contrarium quod habetur Eccli. X, v. 15: initium omnis
peccati, superbia. Nam superbia est initium peccati ex parte
aversionis. Cupiditas autem est principium peccatorum ex parte
conversionis ad bonum commutabile. Potest autem dici, quod apostolus
specialiter assumit concupiscentiam ad propositi manifestationem, quia
vult ostendere quod sine lege peccatum non cognoscebatur, in quantum
scilicet pertinet ad offensam Dei: et hoc maxime patet in hoc quod lex
Dei prohibet concupiscentiam quae ab homine non prohibetur. Nam solus
Deus hominem reum reputat propter concupiscentiam cordis, secundum
illud I Reg. XVI, 17: homines vident quae patent, Deus autem
intuetur cor. Ideo autem lex Dei potius prohibuit concupiscentiam rei
alienae, quae furto aufertur, et uxoris alienae, quae per adulterium
violatur, quam concupiscentiam aliorum peccatorum, quia ista peccata
etiam in ipsa concupiscentia habent quamdam delectationem, quod non
contingit de aliis peccatis. Deinde cum dicit occasione autem,
etc., ostendit quid ex lege occasionaliter consequatur. Et primo
proponit quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi sine lege,
et cetera. Dicit ergo primo, quod peccatum occasione accepta per
mandatum, scilicet legis prohibentis peccatum, operatum est in me
omnem concupiscentiam. Per peccatum autem potest hic intelligi
Diabolus secundum emphaticam locutionem, quia ipse est peccati
initium. Et secundum hoc in homine operatur omnem concupiscentiam
peccati. I Io. III, 8: qui facit peccatum, ex Diabolo est,
quia ab initio Diabolus peccat. Sed quia apostolus hic de Diabolo
mentionem non fecerat, potest dici quod peccatum actuale quodcumque,
prout est cogitatione apprehensum, operatur in homine sui
concupiscentiam, secundum illud Iac. I, 14: unusquisque tentatur
a concupiscentia sua: deinde concupiscentia parit peccatum. Sed
melius est quod hoc referamus ad peccatum, quod supra dixerat c. V,
v. 12 per unum hominem in hunc mundum ingressum, scilicet ad
peccatum originale, quod scilicet ante gratiam Christi est in homine
secundum culpam et poenam, sed, veniente gratia, transit reatu et
remanet actu quantum ad fomitem peccati; vel concupiscentiam
habitualem, quae operatur in homine omnem concupiscentiam actualem,
sive hoc referatur ad concupiscentias diversorum peccatorum: alia enim
est concupiscentia furti, alia adulterii, et sic de aliis; sive
referatur ad diversos concupiscentiae gradus, prout consistit in
cogitatione, delectatione, consensu et opere. Sed ad hunc effectum
in homine operandum peccatum accipit occasionem ex lege. Et hoc est
quod dicit occasione accepta. Vel quia adveniente mandato additur
ratio praevaricationis, quia ubi non est lex, nec praevaricatio, ut
supra IV, 15 dictum est, vel quia crescit desiderium peccati
prohibiti, rationibus supra positis. Et est notandum quod non dicit
quod lex dederit occasionem peccandi, sed quia ipsum peccatum
occasionem acceperit ex lege. Ille enim qui dat occasionem,
scandalizat et per consequens peccat: quod quidem fit, quando aliquis
facit aliquod opus minus rectum, unde proximus offenditur aut
scandalizatur, puta si quis loca inhonesta frequentaret, licet non
mala intentione. Unde dicitur infra XIV, 18: hoc iudicate magis
ne ponatis offendiculum fratribus vel scandalum. Sed si quis rectum
opus faciat, puta si det eleemosynam et alius inde scandalizatur, ipse
non dat occasionem scandalizandi; unde nec scandalizat, nec peccat,
sed alius accipit occasionem qui scandalizatur et ille peccat. Sic
igitur lex rectum aliquid fecit quia peccatum prohibuit, unde
occasionem non dedit peccandi; sed homo occasionem ex lege accipit, et
propter hoc sequitur, quod lex non sit peccatum, sed magis quod
peccatum sit ex parte hominis. Sic igitur intelligendum est quod
passiones peccatorum quae pertinent ad concupiscentiam peccati, non
sunt per legem, quasi lex illas operetur, sed peccatum illas
operatur, accepta occasione ex lege. Et eadem ratione dicitur lex
mortis, non quia lex mortem operetur, sed quia peccatum mortem
operatur, occasione accepta ex lege. Potest autem eodem sensu littera
aliter ordinari ut dicatur quod peccatum operatum est per mandatum legis
omnem concupiscentiam et hoc occasione accepta ab ipso mandato; sed
prima expositio simplicior et melior est. Deinde cum dicit sine lege
enim manifestat quod dixerat et hoc per experientiam effectus. Et
primo proponit effectum; secundo resumit causam, ibi nam peccatum, et
cetera. Circa primum tria facit. Primo describit statum ante legem;
secundo statum sub lege, ibi sed cum venisset, etc.; tertio, ex
comparatione utriusque status, concludit eventum legis, ibi et
inventum est mihi, et cetera. Dicit ergo primo, quod peccatum
occasione accepta per mandatum, operatum est in me omnem
concupiscentiam, quod ex hoc apparet: sine lege enim peccatum erat
mortuum, non quidem sic quod peccatum non esset, quia per unum hominem
peccatum in hunc mundum intravit ante legem, ut supra V, 12 dictum
est. Sed intelligitur quod erat mortuum, vel quantum ad cognitionem
hominis, qui quaedam lege prohibita nesciebat esse peccata, puta
concupiscentiam, vel quia erat mortuum, quantum ad efficaciam
moriendi, per comparationem ad id quod postea fuit. Non enim habebat
tantam virtutem inducendi hominem ad mortem, quantam postea habuit
occasione accepta sub lege. Habetur enim quasi mortuum, quod est
debilitatum virtute. Col. III, 5: mortificate membra vestra
quae sunt super terram. Talis ergo erat status ante legem quantum ad
peccatum. Sed qualis esset quantum ad hominem, ostendit subdens ego
autem vivebam sine lege aliquando. Quod etiam dupliciter potest
intelligi. Uno modo quantum ad id quod homini videbatur ex seipso quod
viveret, dum ignorabat peccatum esse id per quod mortuus erat. Apoc.
III, 1: nomen habes quod vivas, sed mortuus es. Vel hoc dicitur
per comparationem ad mortem, quae consecuta est occasione legis.
Dicuntur enim minus peccantes vivere, in comparatione ad eos qui magis
peccant. Deinde cum dicit sed cum venisset, etc. describit statum
sub lege. Et primo quantum ad peccatum cum dicit sed cum venisset
mandatum, data scilicet lege, revixit peccatum, quod potest
dupliciter intelligi. Uno modo quantum ad cognitionem hominis, qui
incepit cognoscere peccatum in se esse, quod prius non cognoverat.
Ier. XXXI, v. 19: postquam ostendisti mihi, percussi femur
meum, confusus sum et erubui. Et signanter dixit revixit, quia in
Paradiso plenam notitiam homo habuerat de peccato, licet non habuerit
per experientiam. Vel revixit, quantum ad virtutem, quia data lege
occasionaliter augmentata est virtus peccati. I Cor. XV, 56:
virtus peccati, lex. Secundo quantum ad ipsum hominem, cum dicit ego
autem mortuus sum. Quod etiam dupliciter potest intelligi. Uno modo
secundum cognitionem, ut sit sensus mortuus sum, id est, cognovi me
mortuum. Alio modo per comparationem ad statum priorem, ut sit sensus
mortuus sum, id est magis morti obligatus sum, quam ante. Unde
aliqualiter verum est quod dictum est Moysi et Aaron Num. XIV,
41: vos interfecistis populum domini. Deinde cum dicit et
inventum, etc. concludit ex comparatione utriusque status eventum
legis, dicens: et inventum est, secundum praedicta, mandatum quod
erat ad vitam. Primo quidem secundum intentionem dantis legem;
secundo quantum ad ipsam mandati honestatem et devotionem obedientis.
Ez. XX, 11: dedi eis praecepta bona et iudicia, quae faciens
homo, vivet in eis. Hoc est mihi ad mortem occasionaliter, scilicet
per peccatum quod in homine erat. Iob XX, 14: panis eius in
utero eius vertetur in fel aspidum intrinsecus, et cetera. Deinde cum
dicit nam peccatum, etc., resumit causam quasi manifestans per
eventum praemissum, dicens: hoc ideo contingit, scilicet quod
mandatum praemissum, quod erat ad vitam, inveniretur ad mortem esse,
nam peccatum, occasione accepta per mandatum, seduxit me, scilicet
per concupiscentiam quam in me operatum est, ut dictum est Dan.
XIII, 56: species decepit te, et concupiscentia subvertit cor
tuum, et per illud, scilicet mandatum, occasionaliter peccatum me
occidit. II Cor. III, 6: littera occidit. Deinde cum dicit
itaque lex, etc., concludit conclusionem intentam, scilicet quod lex
non solum non sit peccatum, sed ulterius quod sit bona, tamquam
faciens cognoscere peccatum et prohibens ipsum. Et primo concludit
quantum ad totam legem, dicens: sicut ex praemissis patet lex quidem
est sancta. Ps. XVIII, 8: lex domini immaculata. I Tim.
I, 8: scimus quia bona est lex. Secundo quantum ad particulare
legis mandatum, dicens et mandatum legis est sanctum, quantum ad
praecepta caeremonialia, quibus homines ordinantur ad Dei cultum.
Lev. XX, 7: sancti estote, quia ego sanctus sum. Et iustum
quantum ad praecepta iudicialia, quibus homo debito modo ordinatur ad
proximum. Ps. XVIII, 10: iudicia domini vera, iustificata,
et cetera. Et bonum, id est honestum, quantum ad praecepta moralia.
Ps. CXVIII, 72: bonum est mihi lex oris tui super millia,
et cetera. Quia tamen omnia praecepta ordinant nos in Deum, ideo
totam legem sanctam nominavit. Deinde cum dicit quod ergo bonum est,
etc., movet quaestionem quantum ad legis effectum. Et primo
quaestionem, dicens quod ergo bonum est, scilicet in se, factum est
mihi mors, id est per se causa mortis. Quod quidem aliquis poterat
falso intelligere ex eo quod supra dictum est: inventum est mihi
mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Secundo solvit per
interemptionem, dicens absit. Non potest id quod est secundum se
bonum et vivificum, esse causa mali et mortis, secundum illud Matth.
VII, v. 18: non potest arbor bona fructus malos facere.
Tertio, ibi sed peccatum, etc., concordat id quod nunc dicitur,
cum eo quod supra dictum est. Non enim mandatum sic invenitur esse ad
mortem, quod ipsum mortem operetur sed quia, occasione accepta ab ipso
peccato, mortem operatur. Et hoc est quod dicit sed peccatum, ut
appareat peccatum, id est ex hoc apparet esse peccatum per legis bonum
id est per mandatum legis: quia ex hoc ipsum bonum est, quod facit
cognitionem peccati. Et hoc occasionaliter in quantum manifestat
peccatum. Non autem sic intelligitur peccatum per legem operatum esse
mortem, quasi sine lege mors non fuisset. Dictum est enim supra quod
regnavit mors ab Adam usque ad Moysen, scilicet cum lex non esset.
Sed intelligitur quod peccatum per legem operatur mortem, quia
damnatio mortis est augmentata lege adveniente. Et hoc est quod
subditur: ita dico quod peccatum operatum est mortem per bonum, ut
peccatum fiat peccans, id est peccare faciens per mandatum legis
occasionaliter. Et hoc supra modum quo antea peccabant, vel quia
accessit reatus praevaricationis, vel quia crevit concupiscentia
peccati, ut supra dictum est, veniente prohibitione legis. Peccatum
autem hic intelligitur, sicut supra diximus, vel Diabolus vel potius
fomes peccati.
|
|