|
Postquam apostolus exclusit illa ex quibus lex videbatur esse mala et
mali effectus, hic probat legem esse bonam. Et circa hoc duo facit.
Primo probat bonitatem legis ex ipsa repugnantia, quae in homine
invenitur ad bonum, quam lex tollere non potest; secundo ostendit per
quod huiusmodi legis repugnantia tolli potest, ibi infelix, et
cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit;
secundo probat propositum, ibi quod enim operor, etc.; tertio infert
conclusionem intentam, ibi invenio igitur, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo proponit legis bonitatem; secundo, hominis
conditionem, ibi ego autem, et cetera. Dicit ergo primo. Dictum
est quod lex est sancta. Et hoc dicit scimus enim, nos qui sumus in
divinis sapientes, quod lex, scilicet vetus, spiritualis est,
scilicet spiritui homines concordans. Ps.: lex domini immaculata.
Vel spiritualis est, id est a spiritu sancto data, qui digitus Dei
dicitur in Scripturis. Lc. XI, 20: si in digito Dei eiicio
Daemonia. Unde dicitur Ex. XXXI, 18: dedit dominus Moysi
duas tabulas lapideas scriptas digito Dei. Lex tamen nova non solum
dicitur lex spiritualis, sed lex spiritus, ut patet infra VIII,
2, quia non solum a spiritu sancto, est, sed spiritus sanctus eam
imprimit cordi quod inhabitat. Deinde cum dicit ego autem carnalis
sum, etc. ostendit conditionem hominis. Et potest hoc verbum
dupliciter exponi. Uno quidem modo, ut apostolus loquatur in persona
hominis in peccato existentis. Et ita hoc Augustinus exponit in libro
LXXXIII quaestionum. Postea vero in libro contra Iulianum,
exponit hoc ut apostolus intelligatur loqui in persona sua, id est,
hominis sub gratia constituti. Prosequamur ergo declarando qualiter
haec verba et sequentia diversimode possunt utroque modo exponi,
quamvis secunda expositio melior sit. Quod ergo dicitur primo ego
autem etc., sic intelligendum est, ut ly ego pro ratione hominis
intelligatur, quae est principale in homine; unde videtur unusquisque
homo esse sua ratio vel suus intellectus, sicut civitas videtur esse
rector civitatis, ita ut quod ille facit, civitas facere videatur.
Dicitur autem homo carnalis, quia eius ratio carnalis est, quae
dicitur carnalis dupliciter. Uno modo ex eo quod subditur carni,
consentiens his, ad quae caro instigat, secundum illud I Cor.
III, 3: cum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales
estis, et cetera. Et hoc modo intelligitur de homine nondum per
gratiam reparato. Alio modo dicitur ratio esse carnalis, ex eo quod a
carne impugnatur, secundum illud Gal. V, 17: caro concupiscit
adversus spiritum. Et hoc modo intelligitur esse carnalis ratio etiam
hominis sub gratia constituti. Utraque enim carnalitas provenit ex
peccato, unde subdit venumdatus sub peccato. Sed tamen notandum quod
carnalitas quae importat rebellionem carnis ad spiritum, provenit ex
peccato primi parentis, quia hoc pertinet ad fomitem, cuius corruptio
ex illo peccato derivatur. Carnalitas autem quae importat subiectionem
ad carnem, provenit non solum ex peccato originali, sed etiam
actuali, per quod homo obediendo concupiscentiis carnis, servum se
carnis constituit; unde subdit venumdatus sub peccato, scilicet vel
primi parentis, vel proprio. Et dicit venumdatus, quia peccator
seipsum vendit in servum peccati, pretio propriae voluntatis
implendae. Is. l, 1: ecce in iniquitatibus vestris venditi estis.
Deinde cum dicit quod enim operor, etc., ostendit quod proposuerat.
Et primo quod lex sit spiritualis; secundo, quod homo sit carnalis,
venumdatus sub peccato, ibi nunc autem iam non ego, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo proponit probationem; secundo inducit
conclusionem, ibi si autem quod nolo, et cetera. Sumitur autem
probatio ex hominis infirmitate, quam primo proponit; secundo adducit
probationem, ibi non autem, et cetera. Infirmitas autem hominis est
manifesta et ex hoc quod operatur id quod intelligit non esse
operandum; unde dicitur quod enim operor, non intelligo, scilicet
esse operandum. Quod quidem potest intelligi dupliciter. Uno modo de
eo qui est subiectus peccato, qui quidem in universali intelligit non
esse operandum peccatum, tamen victus suggestione Daemonis vel
passione vel inclinatione perversi habitus, operatur illud. Et ideo
dicitur operari quod intelligit non esse operandum contra conscientiam
faciens; sicut, Lc. XII, v. 47 s.: servus sciens voluntatem
domini sui et non faciens, digne plagis vapulabit multis. Alio modo
potest intelligi de eo qui est in gratia constitutus. Qui quidem
operatur malum, non quidem exequendo in opere vel consentiente mente,
sed solum concupiscendo secundum passionem sensibilis appetitus, et
illa concupiscentia est praeter rationem et intellectum, quia praevenit
eius iudicium, quo adveniente talis operatio impeditur. Et ideo
signanter non dicit intelligo non esse faciendum, sed non intelligo,
quia scilicet intellectu nondum deliberato, aut praecipiente, talis
operatio concupiscentiae insurgit. Gal. V, 17: caro concupiscit
adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Deinde cum dicit non
enim quod volo, etc., probat quod dixerat et per divisionem et per
effectum. Per divisionem quidem eius, quod dixit quod enim operor,
etc., sub quo duo continentur, scilicet non agere bonum et agere
malum, quia etiam ille qui non agit bonum, dicitur operari peccatum,
peccato omissionis. Ex parte autem eius quod dixit non intelligo,
probat per effectum; quia enim intellectus movet voluntatem, velle est
effectus eius, quod est intelligere. Dicit ergo primo quantum ad
omissionem boni non enim ago hoc bonum, quod volo agere. Quod quidem
uno modo potest intelligi de homine sub peccato constituto: et sic hoc
quod dicit ago est accipiendum secundum actionem completam, quae
exterius opere exercetur per rationis consensum. Quod autem dicit volo
est intelligendum non quidem de voluntate completa, quae est operis
praeceptiva, sed de voluntate quadam incompleta, qua homines in
universali bonum volunt, sicut et in universali habent rectum iudicium
de bono, tamen per habitum vel passionem perversam pervertitur hoc
iudicium et depravatur talis voluntas in particulari, ut non agat quod
in universali intelligit agendum et agere vellet. Secundum autem quod
intelligitur de homine per gratiam reparato, e converso oportet
intelligere per hoc quod dicit volo voluntate completa perdurante in
electione particularis operationis, ut per hoc quod dicit ago
intelligatur actio incompleta, quae consistit tantum in appetitu
sensitivo non perveniens usque ad rationis consensum. Homo enim sub
gratia constitutus, vult quidem mentem suam a pravis concupiscentiis
conservare, sed hoc bonum non agit propter motus inordinatos
concupiscentiae insurgentes in appetitu sensitivo. Et simile est quod
dicit Gal. V, 17: ut non quaecumque vultis, illa faciatis.
Secundo quantum ad perpetrationem mali, subdit: sed quod odi malum,
illud facio. Quod quidem si intelligatur de homine peccatore, per hoc
quod dicit odi intelligatur quoddam odium imperfectum, secundum quod
omnis homo naturaliter odit malum. Per hoc autem quod dicit facio
intelligatur actio perfecta per operis executionem secundum rationis
consensum. Nam illud odium mali in universali, tollitur in
particulari eligibili per inclinationem habitus vel passionis. Si vero
intelligitur de homine sub gratia constituto, per hoc quod dicit facio
intelligitur e converso actio imperfecta, quae consistit in sola
concupiscentia appetitus sensitivi. Per hoc quod dicit odi
intelligitur odium perfectum quo quis perseverat in detestationem mali
usque ad finalem reprobationem ipsius, de quo dicitur in Ps.
CXXXVIII, 22: perfecto odio oderam illos, scilicet malos,
inquantum sunt peccatores. II Mach. III, 1: cum leges adhuc
optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem, et alios odio
habentes malum. Deinde cum dicit si autem quod nolo etc., concludit
ex praemissa dispositione hominis, quod lex sit bona, dicens si autem
quod nolo, illud facio, quocumque dictorum modorum intelligatur, hoc
ipso quod nolo malum, consentio legi, quoniam bona est, in hoc quod
prohibet malum, quod ego naturaliter nolo. Manifestum est enim quod
inclinatio hominis secundum rationem ad volendum bonum et fugiendum
malum est secundum naturam vel gratiam, et utraque est bona. Unde et
lex, quae huic inclinationi consentit praecipiendo bonum et prohibendo
malum, eadem ratione est bona. Prov. IV, 2: donum bonum tribuam
vobis, legem meam ne derelinquatis, et cetera. Deinde cum dicit nunc
autem ego, etc., probat quod dixerat de conditione hominis, scilicet
quod sit carnalis venumdatus sub peccato. Et circa hoc tria facit.
Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum, ibi scio
enim, etc.; tertio concludit intentum, ibi si autem quod nolo, et
cetera. Quod autem homo carnalis venumdatus sub peccato, quasi
aliqualiter sit servus peccati, ex hoc apparet quod ipse non agit sed
agitur a peccato. Ille enim qui est liber, ipse per seipsum agit et
non ab alio agitur. Et ideo dicit: dictum est quod per intellectum et
voluntatem consentio legi, nunc autem, dum contra legem facio, ego
iam non operor illud quod facio contra legem, sed peccatum, quod in me
habitat, et sic patet me esse servum peccati, in quantum peccatum, in
me quasi dominium habens, operatur. Et hoc quidem recte ac faciliter
potest intelligi de homine sub gratia constituto, quod enim concupiscit
malum secundum appetitum sensitivum ad carnem pertinentem, non procedit
ex opere rationis, sed ex inclinatione fomitis. Illud autem homo
dicitur operari quod ratio operatur, quia homo est id quod est secundum
rationem: unde motus concupiscentiae, qui non sunt a ratione sed a
fomite, non operatur homo sed fomes peccati, qui hic peccatum
nominatur. Iac. IV, 1: unde bella et lites in vobis? Nonne ex
concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris? Sed de
homine sub peccato constituto hoc proprie intelligi non potest, quia
eius ratio peccato consentit, et ideo ipsemet operatur. Unde dicit
Augustinus, et habetur in Glossa: multum fallitur homo, qui
consentiens est concupiscentiae carnis suae: et quod illa desiderat
decernens facere, et statuens putat sibi adhuc esse dicendum: non ego
operor illud. Potest tamen, licet extorte, exponi etiam de homine
peccatore. Actio enim maxime attribuitur principali agenti, quod
secundum proprietatem suam movet, non autem agenti quod movet vel agit
secundum proprietatem alterius a quo movetur. Manifestum est autem
quod ratio hominis, secundum illud quod est proprium sibi, non
inclinatur ad malum sed secundum quod movetur a concupiscentia. Et
ideo operatio mali quam ratio facit, prout est a concupiscentia victa,
non attribuitur principaliter rationi, quae hic per hominem
intelligitur, sed potius ipsi concupiscentiae vel habitui, ex quo
ratio inclinatur ad malum. Dicitur autem peccatum habitare in homine,
non quasi peccatum sit res aliqua, cum sit privatio boni, sed
designatur permanentia huiusmodi defectus in homine. Deinde cum dicit
scio enim probat quod peccatum habitans in homine, operetur malum quod
homo facit. Et primo ponit medium ad probandum propositum; secundo
illud medium manifestat, ibi nam velle, et cetera. Probat ergo primo
quod peccatum habitans in homine operetur malum quod homo facit. Quae
quidem probatio manifesta est secundum quod verba referuntur ad hominem
sub gratia constitutum, qui est liberatus a peccato per gratiam
Christi, ut supra VI, 22 habitum est. Quantum ergo ad eum in
quo Christi gratia non habitat, nondum est liberatus a peccato. In
carne autem gratia Christi non habitat sed habitat in mente, unde
infra VIII, 10 dicitur, quod si Christus in nobis est, corpus
quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vivit propter
iustificationem. Igitur adhuc in carne dominatur peccatum quod
operatur concupiscentia carnis. Carnem enim hic accipit simul cum
viribus sensitivis. Sic enim caro distinguitur contra spiritum et ei
repugnat, in quantum appetitus sensitivus tendit in contrarium eius
quod ratio appetit, secundum illud Gal. V, v. 17: caro
concupiscit adversus spiritum. Dicit ergo: dictum est quod in me,
etiam per gratiam reparato, peccatum operatur; sed intelligendum est
in me, secundum carnem simul cum appetitu sensitivo. Scio enim, per
rationem et experimentum, quod bonum, scilicet gratiae, quo
reformatus sum, non habitat in me. Sed ne intelligatur secundum
rationem, secundum modum superius positum, exponit: hoc est in carne
mea. Nam in me, id est, in corde meo, hoc bonum habitat, secundum
illud Eph. III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus
vestris. Et per hoc patet, quod hoc verbum non patrocinatur
Manichaeis, qui volunt carnem non esse bonam secundum naturam, et ita
non esse creaturam Dei bonam, cum scriptum sit I Tim. IV, 4:
omnis creatura Dei bona est. Non enim hic apostolus agit de bono
naturae, sed de bono gratiae, quo a peccato liberamur. Si vero hoc
referatur ad hominem sub peccato existentem, superflue additur quod
dicit hoc est in carne mea. Quia in homine peccatore bonum gratiae non
habitat nec quantum ad carnem, nec quantum ad mentem; nisi forte quis
extorte velit exponere hoc esse dictum quia peccatum, quod est privatio
gratiae, quodammodo a carne derivatur ad mentem. Deinde cum dicit nam
velle, etc., manifestat quod dixerat. Et primo ex hominis
facultate; secundo, ex hominis actione, quae facultatem demonstrat,
ibi non enim quod volo, et cetera. Facultas autem hominis primo
describitur quantum ad voluntatem, quae videtur in hominis esse
potestate. Unde dicit nam velle adiacet mihi, id est propinquum est
mihi, quasi sub mea potestate existens. Nihil enim est tam in hominis
voluntate constitutum, quam hominis voluntas, ut Augustinus dicit.
Secundo ponit facultatem hominis, vel potius difficultatem, quantum
ad consummationem effectus, cum subdit perficere autem bonum non
invenio, scilicet in mea potestate existens, secundum illud Prov.
XVI, 1: hominis est praeparare animum; et iterum: cor hominis
disponit viam suam, sed domini est dirigere gressus eius. Hoc autem
verbum patrocinari videtur Pelagianis, qui dicebant quod initium boni
operis est ex nobis in quantum bonum volumus. Et hoc est quod videtur
apostolus dicere: perficere autem bonum non invenio. Sed hunc sensum
excludit apostolus Phil. c. II, 13 dicens: Deus est qui
operatur in nobis velle et perficere. Quod ergo dicit velle adiacet
mihi, scilicet per gratiam iam reparato, est ex operatione divinae
gratiae, per quam quidem gratiam non solum volo bonum, sed etiam
aliquid boni facio, quia repugno concupiscentiae et contra eam ago
ductus spiritu, sed non invenio in mea potestate quomodo istud bonum
perficiam, ut scilicet totaliter concupiscentiam excludam. Et per hoc
manifestatur, quod bonum gratiae non habitat in carne, quia si in
carne habitaret, sicut habeo facultatem volendi bonum per gratiam
habitantem in mente, ita haberem facultatem perficiendi bonum per
gratiam habitantem in carne. Si vero referatur ad hominem sub peccato
constitutum, sic exponi poterit, ut velle accipiatur pro voluntate
incompleta, quae ex instinctu naturae in quibuscumque peccantibus est
ad bonum. Sed illud velle adiacet homini, id est iuxta hominem
iacet, quasi infirmum, nisi gratia voluntati tribuat efficaciam ad
perficiendum. Deinde cum dicit non enim quod volo, etc., manifestat
quod dixerat ex actione hominis, quae est signum et effectus facultatis
humanae. Ex hoc enim apparet, quod homo non invenit perficere bonum,
quia non agit bonum quod vult, sed facit malum quod non vult, et hoc
quidem supra expositum est. Deinde cum dicit si autem quod nolo,
etc., concludit illud quod supra proposuerat, dicens si autem quod
nolo illud facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me
peccatum; et hoc etiam supra expositum est. Sed notandum est quod ex
uno et eodem medio, scilicet quod nolo illud facio, apostolus duo
concludit quae supra posuerat, scilicet legis bonitatem, cum dicit:
si autem quod nolo illud facio, consentio legi Dei quoniam bona est,
et iterum dominium peccati in homine, cum dicit hic si autem quod nolo
illud facio, non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.
Quarum duarum conclusionum prima pertinet ad hoc quod dixerat lex
spiritualis est, secunda ad hoc quod dixerat ego autem carnalis sum,
venumdatus sub peccato. Sed primam conclusionem, quae est de bonitate
legis, elicit ex illo medio, ratione eius quod dicit nolo, quia eius
ratio non vult illud quod lex prohibet, et ex hoc patet legem esse
bonam. Sed ex parte eius quod dicit illud facio, concludit in homine
dominari peccatum, quod contra voluntatem rationis operatur.
|
|