|
Postquam apostolus ostendit legem esse bonam ex eo quod rationi
concordat, hic infert duas conclusiones secundum duo quae posuerat;
secunda ponitur, ibi video autem aliam legem, et cetera. Circa
primum duo facit. Primo infert conclusionem ex dictis; secundo ponit
signum ad maiorem manifestationem, ibi condelector, et cetera. Duo
autem supra posuerat. Primum quidem quod lex spiritualis est, quo iam
probato, concludit sic: invenio igitur, scilicet per experimentum,
legem Moysi consonam esse mihi volenti facere bonum, id est rationi
meae, per quam bonum approbo et malum detestor, dum et ipsa lex bonum
mandat et malum prohibet. Deut. XXX, 14: iuxta te est verbum
valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illud. Et hoc modo
necessarium fuit quod, id est quia malum, id est peccatum vel fomes
peccati, mihi adiacet, id est iuxta rationem meam iacet, quasi carnem
meam inhabitans. Mich. VIII, 5: ab ea quae dormit in sinu
tuo, custodi claustra oris tui, id est a carne. Deinde cum dicit
condelector enim, etc., ponit signum per quod ostenditur quod lex
rationi consentiat. Nullus enim delectatur nisi in eo quod est sibi
conveniens. Homo autem secundum rationem delectatur in lege Dei;
ergo lex Dei est conveniens rationi. Et hoc est quod dicit
condelector legi Dei secundum interiorem hominem, id est secundum
rationem et mentem, quae interior homo dicitur, non quod anima sit
effigiata secundum formam hominis, ut Tertullianus posuit, vel quod
ipsa sola sit homo, ut Plato posuit, quod homo est anima utens
corpore; sed quia id quod est principalius in homine dicitur homo, ut
supra dictum est. Est autem in homine principalius, secundum
apparentiam quidem, id quod est exterius, scilicet corpus sic
effigiatum, quod dicitur homo exterior; secundum veritatem autem id
quod est intrinsecum, scilicet mens vel ratio, quae hic dicitur homo
interior. Ps. CXVIII, 103: quam dulcia faucibus meis
eloquia tua. I Mach. XII, 9: habentes solatio libros sanctos,
qui in manibus nostris sunt. Deinde cum dicit video autem, etc.,
ponit aliam conclusionem quae respondet ei quod supra posuerat dicens
ego autem carnalis sum, et cetera. Dicens video aliam legem in
membris meis, quae est fomes peccati, quae quidem potest dici lex
duplici ratione. Uno modo propter similes effectus, quia sicut lex
inducit ad bonum faciendum, ita fomes inducit ad peccandum. Alio modo
per comparationem ad causam. Cum autem fomes sit quaedam poena
peccati, duplicem causam habet: unam quidem ipsum peccatum, quod in
peccante dominium accepit, et ei legem imposuit, quae est fomes,
sicut dominus servo victo legem imposuit. Alia causa fomitis est Deus
qui hanc poenam homini peccanti indidit, ut rationi eius inferiores
vires non obedirent. Et secundum hoc ipsa inobedientia inferiorum
virium, quae dicitur fomes, lex dicitur inquantum est per legem
divinae iustitiae introducta, sicut iusti iudicis sententia quae legem
habet, secundum illud I Reg. XXX, 25: et factum est hoc ex
die illa, et deinceps constitutum et praefinitum, et quasi lex in
Israel usque ad diem hanc. Haec autem lex originaliter quidem
consistit in appetitu sensitivo, sed diffusive invenitur in omnibus
membris, quae deserviunt concupiscentiae ad peccandum. Supra VI,
19: sicut exhibuistis membra vestra servire immunditiae, et cetera.
Et ideo dicit in membris meis. Haec autem lex duos effectus in homine
habet. Primo namque resistit rationi, et quantum ad hoc dicit
repugnantem legi mentis meae, id est legi Moysi, quae dicitur lex
mentis inquantum consonat menti, vel legi naturali, quae dicitur lex
mentis quia naturaliter menti indita est. Supra II, 15: qui
ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. Et de hac repugnantia
dicitur Gal. V, v. 17: caro concupiscit adversus spiritum.
Secundus effectus est quod hominem in servitutem redigit. Et quantum
ad hoc subdit et captivantem me, vel captivum me ducentem, secundum
aliam litteram, in lege peccati, quae est in membris meis, id est in
meipso, more Hebraicae locutionis, secundum quam ponuntur nomina loco
pronominum. Lex autem peccati captivat hominem dupliciter. Uno modo
hominem peccatorem per consensum et operationem; alio modo hominem sub
gratia constitutum quantum ad concupiscentiae motum. De hac
captivitate dicitur in Ps. CXXV, 1: in convertendo dominus
captivitatem Sion. Deinde cum dicit infelix ego homo, etc., agit
de liberatione a lege peccati, et tria circa hoc facit. Primo quidem
ponit quaestionem; secundo ponit responsionem, ibi gratia Dei,
etc.; tertio infert conclusionem, ibi igitur ego ipse, et cetera.
Circa primum duo facit. Unum quidem confitetur, scilicet suam
miseriam, cum dicit infelix ego homo; quod quidem est per peccatum
quod in homine habitat, sive quantum ad carnem tantum sicut in iusto,
sive etiam quantum ad mentem sicut in peccatore. Prov. XIV,
34: miseros facit populos peccatum. Ps. XXXVII, v. 7:
miser factus sum et curvatus sum usque in finem. Aliud autem quaerit
dicens quis me liberabit de corpore mortis huius? Quae quidem videtur
quaestio esse desiderantis, secundum illud Ps. CXLI, 10: educ
de carcere animam meam. Sciendum est tamen, quod in corpore hominis
considerari potest natura ipsa corporis quae est conveniens animae,
unde ab ea non vult separari, II Cor. V, 4: nolumus expoliari,
sed supervestiri, et iterum corruptio corporis, quae aggravat animam,
secundum illud Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur, aggravat
animam, et cetera. Et ideo signanter dicit de corpore mortis huius.
Deinde cum dicit gratia Dei, etc., respondet quaestioni. Non enim
homo propriis viribus potest liberari a corporis corruptione, nec etiam
animae, quamvis consentiat rationi contra peccatum, sed solum per
gratiam Christi, secundum illud Io. VIII, 36: si filius vos
liberaverit, vere liberi eritis. Et ideo sequitur gratia Dei,
scilicet me liberabit, quae datur per Iesum Christum. Io. I,
17: gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Haec autem
liberat a corpore mortis huius dupliciter. Uno modo ut corruptio
corporis menti non dominetur, trahens eam ad peccandum; alio modo ut
corruptio corporis totaliter tollatur. Quantum ergo ad primum convenit
dicere peccatori: gratia liberavit me de corpore mortis huius, id est
liberavit me a peccato, in quo est anima inducta ex corporis
corruptione. Sed ad hoc iam iustus liberatus est, unde ei competit
dicere, quantum ad secundum, gratia Dei liberavit me de corpore
mortis huius, ut scilicet in corpore meo non sit corruptio peccati,
aut mortis; quod erit in resurrectione. Deinde cum dicit igitur ego
ipse, etc., infert conclusionem quae secundum duas praemissas
expositiones diversimode ex praemissis infertur. Secundum enim quod
praemissa verba exponuntur in persona peccatoris, sic inferenda est
conclusio: dictum est quod gratia Dei liberavit me a corpore mortis
huius, ut scilicet ab ea non deducar in peccatum, ergo quando ero iam
liberatus, mente servio legi Dei, secundum carnem autem legi
peccati, quae quidem in carne remanet quantum ad fomitem, per quem
caro concupiscit adversus spiritum. Si autem praemissa verba
intelligantur ex persona iusti, sic est inferendum: gratia Dei per
Iesum Christum liberavit me de corpore mortis huius, ita scilicet ut
in me non sit corruptio peccati et mortis. Igitur, ego ipse, unus et
idem antequam liberer, mente servio legi Dei, ei consentiens, carne
autem servio legi peccati, inquantum caro mea, secundum legem carnis,
movetur ad concupiscendum.
|
|