|
Postquam apostolus ostendit, quod per gratiam Christi liberamur a
peccato et lege, hic ostendit quod per eamdem gratiam liberamur a
damnatione. Et primo, ostendit quod per gratiam Christi liberamur a
damnatione culpae; secundo, quod per eamdem gratiam liberamur a
damnatione poenae, ibi si autem Christus, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum,
ibi lex enim spiritus vitae, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo proponit beneficium quod gratia confert, concludens ex
praemissis ita: gratia Dei per Iesum Christum liberavit me de
corpore mortis huius, in qua existit nostra redemptio, ergo nunc, ex
quo sumus per gratiam liberati, nihil damnationis est residuum, quia
tollitur damnatio et quantum ad culpam et quantum ad poenam, Iob
XXXIV, 29: ipso concedente pacem, quis est qui condemnet?
Secundo ostendit quibus hoc beneficium concedatur. Et ponit duas
conditiones, quae ad hoc requiruntur. Quarum primam ponit dicens iis
qui sunt in Christo Iesu, id est qui sunt ei incorporati per fidem,
et dilectionem, et fidei sacramentum. Gal. III, 17: omnes
quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Io.
XV, 4: sicut palmes non potest ferre fructum, nisi manserit in
vite, sic nec vos nisi in me manseritis. Illis vero qui non sunt in
Christo Iesu, damnatio debetur, unde, ibidem subditur: si quis in
me non manserit, mittetur foras, sicut palmes, et arescet, et
colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Secundam conditionem
ponit dicens qui non secundum carnem ambulant, id est concupiscentiam
carnis non sequuntur. II Cor. c. X, 3: in carne ambulantes,
non secundum carnem militamus. Ex his autem verbis aliqui volunt
accipere, quod in infidelibus, qui non sunt in Christo Iesu, etiam
primi motus sint peccata mortalia, quamvis eis non consentiant, quod
est secundum carnem ambulare. Si enim illi qui non secundum carnem
ambulant, ex hoc non eis damnabile est, quod carne serviunt legi
peccati secundum primos concupiscentiae motus, quia sunt in Christo
Iesu, sequitur, a contrario sensu, quod illis, qui non sunt in
Christo Iesu, hoc sit damnabile. Ad hoc etiam rationem inducunt.
Dicunt enim quod necesse est actum damnabilem esse, qui procedit ex
habitu damnabilis peccati. Peccatum autem originale est damnabile,
quia privat hominem aeterna vita, cuius habitus manet in infideli, cui
non est originalis culpa dimissa. Quilibet ergo motus
concupiscentiae, ex originali peccato proveniens, est in eis peccatum
damnabile. Primo autem ostendendum est hanc positionem esse falsam.
Primus enim motus habet quod non sit peccatum mortale ex eo quod
rationem non attingit, in qua completur ratio peccati. Ista autem
causa etiam in infidelibus manet; unde in infidelibus primi motus non
possunt esse peccata mortalia. Praeterea, in eadem specie peccati,
gravius peccat fidelis quam infidelis, secundum illud Hebr. X,
29: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, et cetera. Si
ergo primi motus in infidelibus essent peccata mortalia, multo magis in
fidelibus. Secundo respondendum est ad eorum rationes. Nam primo
quidem ex littera apostoli hoc habere non possunt. Non enim dicit
apostolus quod hoc solum non sit damnabile his qui sunt in Christo
Iesu quod carne serviunt legi peccati, secundum concupiscentiae
motus, sed quod omnino nihil est eis damnationis. Illis autem, qui
non sunt in Christo Iesu, est hoc ipsum damnabile. Praeterea, si
hoc ad primos motus referatur his qui non sunt in Christo Iesu, sunt
damnabiles huiusmodi motus secundum damnationem originalis peccati,
quae adhuc in eis manet, a qua sunt liberati hi, qui sunt in Christo
Iesu. Non autem sic quod per huiusmodi motus nova addatur eis
damnatio. Quod etiam secundo obiiciunt non ex necessitate concludit
quod intendunt. Non enim verum est, quod actus quilibet procedens ex
habitu peccati damnabilis sit etiam et ipse damnabilis, sed solum
quando est actus perfectus per consensum rationis. Si enim in aliquo
sit habitus adulterii, motus concupiscentiae adulterii, qui est actus
imperfectus, non est in eo peccatum mortale, sed solum motus perfectus
qui est per consensum rationis. Et praeterea actus, ex tali habitu
procedens, non habet aliam rationem damnationis ab ea, quae est
secundum rationem habitus. Et secundum hoc primi motus in infidelibus
ex eo quod procedunt a peccato originali, non afferunt damnationem
peccati mortalis, sed solum originalis. Deinde, cum dicit lex,
etc., probat quod dixerat. Et primo quantum ad primam conditionem
qua dixerat nihil esse damnationis his qui sunt in Christo Iesu;
secundo, quantum ad secundam conditionem, qua dixerat qui non secundum
carnem ambulant, ibi qui non secundum carnem ambulamus, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ponit probationem; secundo manifestat
quod supposuerat per causam, ibi nam quod impossibile erat legi, et
cetera. Circa primum ponit talem rationem. Lex spiritus liberat
hominem a peccato et morte; sed lex spiritus est in Iesu Christo:
ergo, per hoc quod aliquis est in Christo Iesu, liberatur a peccato
et morte. Quod autem lex spiritus liberet a peccato et morte, sic
probat: lex spiritus est causa vitae, sed per vitam excluditur
peccatum et mors, quae est effectus peccati, nam et ipsum peccatum est
spiritualis mors animae: ergo lex spiritus liberat hominem a peccato et
morte. Damnatio autem non est nisi per peccatum et mortem: ergo his
qui sunt in Christo Iesu nihil damnationis existit. Hoc est ergo
quod dicit lex enim spiritus, et cetera. Quae quidem lex potest
dici, uno modo, spiritus sanctus, ut sit sensus: lex spiritus, id
est lex quae est spiritus. Lex enim ad hoc datur, ut per eam homines
inducantur ad bonum; unde et philosophus in II Ethic. dicit quod
intentio legislatoris est cives facere bonos. Quod quidem lex humana
facit, solum notificando quid fieri debeat; sed spiritus sanctus,
mentem inhabitans, non solum docet quid oporteat fieri, intellectum
illuminando de agendis, sed etiam affectum inclinat ad recte agendum.
Io. XIV, 26: Paracletus autem spiritus sanctus, quem mittet
pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, quantum ad primum, et
suggeret vobis omnia, quantum ad secundum, quaecumque dixero vobis.
Alio modo lex spiritus potest dici proprius effectus spiritus sancti,
scilicet fides per dilectionem operans. Quae quidem et docet interius
de agendis, secundum illud infra: unctio docebit vos de omnibus, et
inclinat affectum ad agendum, secundum illud II Cor. V, 14:
charitas Christi urget nos. Et haec quidem lex spiritus dicitur lex
nova, quae vel est ipse spiritus sanctus, vel eam in cordibus nostris
spiritus sanctus facit. Ier. XXXI, 33: dabo legem meam in
visceribus eorum, et in corde eorum superscribam eam. De lege autem
veteri supra dixit solum quod erat spiritualis, id est a spiritu sancto
data. Et sic praedicta considerantes, inveniemus quatuor leges ab
apostolo esse inductas. Primo, legem Moysi, de qua dicit:
condelector legi Dei secundum interiorem hominem, secundo, legem
fomitis, de qua dicit: video aliam legem in membris meis, tertio,
legem naturalem secundum unum sensum, de qua subdit: repugnantem legi
mentis meae, quarto tradit legem novam, cum dicit: lex spiritus. Et
addit vitae; quia sicut spiritus naturalis facit vitam naturae, sic
spiritus divinus facit vitam gratiae. Io. VI, 64: spiritus est
qui vivificat; Ez. I, 20: spiritus vitae erat in rotis. Addit
autem in Christo Iesu, quia scilicet iste spiritus non datur nisi his
qui sunt in Christo Iesu. Sicut enim spiritus naturalis non pervenit
ad membrum quod non habet connexionem ad caput, ita spiritus sanctus
non pervenit ad hominem qui non est capiti Christo coniunctus. I
Io. III, 24: in hoc scimus quod ipse manet in nobis, quia de
spiritu suo ipse dedit nobis. Act. V, 2: spiritus sanctus quem
dedit Deus omnibus obedientibus sibi. Haec, inquam, lex eo quod est
in Christo Iesu, liberavit me. Io. VIII, 36: si filius vos
liberaverit, vere liberi estis. Et hoc a lege peccati, id est a lege
fomitis quae inclinat ad peccatum. Vel a lege peccati id est a
consensu et operatione peccati, quod hominem tenet ligatum per modum
legis. Per spiritum enim sanctum remittitur peccatum. Io. XX,
v. 22: accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata,
remittuntur eis. Et mortis, non solum spiritualis sed etiam
corporalis, ut infra probabitur. Et hoc ideo quia est spiritus
vitae. Ez. XXXVII, 9: a quatuor ventis veni, spiritus, et
insuffla super interfectos istos et reviviscant. Deinde cum dicit nam
quod impossibile, etc. manifestat quod dixerat scilicet quod lex
vitae, quae est in Christo Iesu, liberat a peccato: nam quod
liberet a morte infra probabitur. Et hoc probat per causam quae
sumitur ex incarnatione Christi. Circa quam tria ponit. Primo,
necessitatem incarnationis, secundo, modum incarnationis ibi Deus
filium suum, tertio, incarnationis fructum ibi et de peccato. Et ut
planior fiat expositio accipiemus primo secundum, secundo tertium,
tertio primum, hoc modo. Recte dico quod lex spiritus vitae in
Christo Iesu liberat a peccato, nam Deus, pater, filium suum, id
est proprium consubstantialem sibi et coaeternum, Ps. II, 7:
dominus dixit ad me: filius meus es tu, et cetera. Mittens, non de
novo creans vel faciens, sed quasi praeexistentem misit. Matth.
XXI, 37: novissime misit ad eos filium suum, non quidem ut esset
ubi non erat, quia, ut dicitur Io. I, 10, in mundo erat, sed
ut esset modo quo non erat in mundo, id est, visibiliter per carnem
assumptam; unde ibidem sequitur: verbum caro factum est, et vidimus
gloriam eius. Bar. c. III, 38: post hoc in terris visus est.
Et ideo hic subditur in similitudinem carnis peccati. Quod non est
sic intelligendum, quasi veram carnem non habuerit sed solum carnis
similitudinem, quasi phantasticam, sicut Manichaei dicunt, cum ipse
dominus dicat Lc. ult.: spiritus carnem et ossa non habet, sicut me
videtis habere. Unde non subdit solum, in similitudinem carnis, sed
in similitudinem carnis peccati. Non enim habuit carnem peccati, id
est, cum peccato conceptam, quia caro eius fuit concepta per spiritum
sanctum qui tollit peccatum. Matth. I, 20: quod enim in ea natum
est, de spiritu sancto est. Unde Ps. XXV, 11 dicit: ego in
innocentia mea ingressus sum, scilicet in mundum. Sed habuit
similitudinem carnis peccati, id est, similem carni peccatrici in hoc
quod erat passibilis. Nam caro hominis, ante peccatum, passioni
subiecta non erat. Hebr. II, 17: debuit per omnia fratribus
assimilari, ut misericors fieret. Subdit autem duplicem effectum
incarnationis, quorum primus est remotio peccati, quam ponit dicens de
peccato damnavit peccatum in carne. Quod quidem potest legi: de
peccato, id est, pro peccato commisso in carne Christi, Diabolo
instigante, ab occisoribus eius. Damnavit, id est destruxit
peccatum, quia cum Diabolus innocentem, in quo nihil iuris habebat,
attentavit morti tradere, iustum fuit ut potestatem amitteret. Et
ideo per suam passionem et mortem dicitur peccatum destruxisse. Col.
II, 15: expolians, scilicet in cruce, principatus et
potestates. Sed melius est ut dicatur damnavit peccatum in carne, id
est debilitavit fomitem peccati in carne nostra, de peccato, id est ex
virtute passionis suae et mortis, quae dicitur peccatum propter
similitudinem peccati, ut dictum est, vel quia per hoc factus est
hostia pro peccato, quae in sacra Scriptura dicitur peccatum. Os.
IV, 8: peccata populi mei comedent. Unde dicit II Cor. V,
21: eum qui non noverat peccatum pro nobis Deus fecit peccatum,
idest hostiam pro peccato. Et ita, satisfaciendo pro peccato nostro,
abstulit peccata mundi. Io. I, 29: ecce agnus Dei, ecce qui
tollit peccata mundi. Secundum effectum ponit consequenter dicens ut
iustificatio legis, id est iustitia quam lex promittebat, et quam ex
lege aliqui sperabant, impleretur, id est perficeretur, in nobis,
existentibus scilicet in Christo Iesu. Infra IX, 30: gentes
quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam quae est ex
fide. Et II Cor. V, 21, cum dixisset: eum qui non noverat
peccatum Deus pro nobis fecit peccatum, subdit: ut nos efficeremur
iustitia Dei in ipso. Hoc aliter fieri non poterat quam per Christum
et ideo praemisit quod scilicet damnare potest peccatum in carne et
implere iustificationem, quod erat impossibile legi Moysi. Hebr.
VII, 19: nihil ad perfectum adduxit lex. Et hoc quidem erat
legi impossibile, non propter defectum legis, sed in quo, id est
inquantum, infirmabatur per carnem, id est propter infirmitatem
carnis, quae erat in homine ex corruptione fomitis, ex qua proveniebat
quod etiam lege data, homo a concupiscentia vincebatur. Matth.
XXVI, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Et supra VI, 19: humanum dico propter infirmitatem carnis
vestrae. Et ex hoc patet quod necesse fuit Christum incarnari, unde
et Gal. II, 21 dicitur: si per legem est iustitia, Christus
gratis mortuus est, id est sine causa. Ideo ergo necessarius fuit
Christum incarnari, quia lex iustificare non poterat. Deinde, cum
dicit qui non secundum carnem, etc., probat propositum quantum ad
secundam conditionem, ostendens quod ad hoc quod aliqui damnationem
evadant requiritur quod non secundum carnem ambulent. Et circa hoc
tria facit. Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum,
ibi qui enim secundum carnem, etc.; tertio manifestat quoddam quod in
probatione supposuerat, ibi quoniam sapientia, et cetera. Dicit ergo
primo. Dictum est, quod iustificatio legis impletur in nobis, qui
scilicet non solum sumus in Christo Iesu, sed etiam non ambulamus
secundum carnem, sed secundum spiritum, id est, qui non sequimur
concupiscentias carnis, sed instinctum spiritus sancti. Gal. V,
16: spiritu ambulate. Deinde, cum dicit qui enim secundum carnem,
etc., probat quod dixerat. Et inducit duos syllogismos. Unum
quidem ex parte carnis, qui est talis: quicumque sequuntur prudentiam
carnis, ducuntur ad mortem; sed quicumque sunt secundum carnem,
sequuntur prudentiam carnis: ergo, quicumque sunt secundum carnem,
ducuntur ad mortem. Alium syllogismum ponit ex parte spiritus, qui
est talis: quicumque sequuntur prudentiam spiritus, consequuntur vitam
et pacem; sed quicumque sunt secundum spiritum, sequuntur prudentiam
spiritus: ergo, quicumque sunt secundum spiritum, sequuntur vitam et
pacem. Et sic patet quod illi, qui non ambulant secundum carnem, sed
secundum spiritum, liberantur a lege peccati et mortis. Primo, ergo
ponit minorem primi syllogismi, dicens qui enim secundum carnem, id
est, qui carni subduntur quasi ei subiecti, Rom. XVI, 18,
huiusmodi domino non serviunt, sed suo ventri, sapiunt ea quae sunt
carnis ac si dicat, habent sapientiam carnis. Sapere enim quae sunt
carnis est approbare et iudicare bona esse quae sunt secundum carnem.
Matth. XVI, 23: non sapis quae Dei sunt, sed quae hominis.
Ier. IV, 22: sapientes sunt, ut faciant mala. Secundo, ponit
minorem secundi syllogismi, dicens qui vero sunt secundum spiritum, id
est, qui spiritum sanctum sequuntur, et secundum eum ducuntur secundum
illud Gal. V, 18: si spiritu ducimini, non estis sub lege,
sentiunt ea quae sunt spiritus, id est, habent rectum sensum in rebus
spiritualibus, secundum illud Sap. I, 1: sentite de domino in
bonitate. Et horum ratio est, quia, sicut philosophus dicit in
III Ethic., qualis est unusquisque, talis finis videtur ei.
Unde ille cuius est animus informatus per habitum bonum vel malum,
existimat de fine secundum exigentiam illius habitus. Tertio, ponit
maiorem primi syllogismi, dicens nam prudentia carnis, et cetera. Ad
cuius intellectum oportet scire, quod prudentia est recta ratio
agibilium, ut dicit philosophus VI Ethic. Recta autem ratio
agendorum unum praesupponit, et tria facit. Praesupponit enim finem
qui est sicut principium in agendis, sicut et ratio speculativa
praesupponit principia ex quibus demonstrat. Facit autem recta ratio
agibilium tria. Nam primo, recte consiliatur; secundo, recte
iudicat de consiliatis; tertio, recte et constanter praecipit quod
consiliatum est. Sic ergo ad prudentiam carnis requiritur quod aliquis
praesupponat pro fine delectabile carnis et quod consilietur et iudicet
et praecipiat ea quae conveniunt ad hunc finem. Unde talis prudentia
est mors, id est, causa mortis aeternae. Gal. ult.: qui seminat
in carne, de carne et metet corruptionem. Quarto, ponit maiorem
secundi syllogismi, dicens prudentia autem spiritus vita et pax.
Dicitur autem secundum praedicta prudentia spiritus, quando aliquis,
praesupposito fine spiritualis boni, consiliatur et iudicat et
praecipit quae ordinantur convenienter ad hunc finem. Unde talis
prudentia est vita, id est, causa vitae gratiae et gloriae. Gal.
ult.: qui seminat in spiritu, de spiritu et metet vitam aeternam.
Et est pax, id est causa pacis, nam pax causatur a spiritu sancto.
Ps. CXVIII, 165: pax multa diligentibus legem tuam,
domine. Gal. V, 22: fructus spiritus charitas, gaudium et pax.
|
|