|
Supposuerat apostolus in praecedentibus quod prudentia carnis mors
est, et hoc quidem nunc probare intendit. Et primo probat
propositum; secundo ostendit fideles quibus scribit a tali prudentia
esse alienos, ibi vos autem, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo propositum probat de prudentia carnis in abstracto; secundo id
quod de prudentia carnis dixerat, adaptat eis qui prudentiam carnis
sequuntur, ibi qui autem in carne, et cetera. Circa primum ponit
tria media, quorum posterius probat prius. Per primum autem probat id
quod supra positum est, scilicet quod prudentia carnis sit mors, hoc
modo: qui inimicatur Deo, incurrit mortem. Lc. XIX, 27:
verum tamen inimicos illos qui noluerunt me regnare supra se, adducite
huc, et interficite ante me. Et hoc quia Deus vita nostra est.
Deut. XXX, 20: ipse est enim vita tua. Et ideo ille qui
inimicatur Deo, incurrit mortem; sed prudentia carnis inimica est
Deo: ergo prudentia carnis est causa mortis. Ubi notandum est, quod
id quod supra dixerat prudentiam carnis, nunc nominat carnis
sapientiam, non quod idem sit sapientia simpliciter et prudentia, sed
quia in rebus humanis est prudentia. Prov. X, 23: sapientia est
viro prudentia. Ad cuius intellectum sciendum quod sapiens simpliciter
dicitur qui cognoscit causam altissimam ex qua omnia dependent. Causa
autem suprema simpliciter omnium Deus est. Unde sapientia simpliciter
est cognitio divinarum rerum, ut Augustinus dicit in libro de
Trinitate. I Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos.
Dicitur autem sapiens in unoquoque genere qui cognoscit altissimam
causam illius generis: sicut in arte aedificatoria dicitur sapiens,
non ille qui scit dolare ligna et lapides, sed ille qui concipit et
disponit convenientem formam domus: ex hoc enim totum artificium
dependet; unde et apostolus dicit I Cor. III, 10: ut sapiens
architectus fundamentum posui. Sic igitur sapiens in rebus humanis
dicitur qui bonam aestimationem habens de fine humanae vitae, secundum
hoc ordinat totam humanam vitam, quod pertinet ad prudentiam. Et ita
sapientia carnis est idem quod carnis prudentia. De hac sapientia
dicitur Iac. c. III, 15: non est desursum descendens, sed
terrena, animalis, diabolica. Dicitur autem haec sapientia Deo
inimica, quia contra legem Dei hominem inclinat. Iob XV, 26:
currit adversus Deum collo erecto et pingui cervice. Et ideo ad hoc
probandum inducit aliud medium, subdens legi enim Dei non est
subiecta. Non enim potest aliquis Deum odire secundum quod in se
est, cum Deus sit ipsa essentia bonitatis: sed secundum hoc aliquis
peccator Deum odit, quod praeceptum divinae legis est contrarium suae
voluntati, sicut adulter odit Deum, inquantum odit hoc praeceptum:
non moechaberis. Et sic omnes peccatores inquantum nolunt subiici legi
Dei, sunt inimici Dei. II Par. XIX, 2: his qui oderunt
Deum amicitia iungeris. Unde convenienter probat quod prudentia, vel
sapientia carnis sit inimica Deo, quia non est subiecta legi Dei.
Probat autem hoc per tertium medium, dicens nec enim potest.
Prudentia enim carnis vitium est quoddam, ut ex praedictis patet.
Quamquam autem ille qui subiectus est vitio possit liberari a vitio et
subiici Deo, secundum illud supra VI, 18: liberati a peccato,
servi facti Deo, tamen ipsum vitium Deo subiici non potest, cum
ipsum vitium sit aversio a Deo vel a lege Dei, sicut ille qui est
niger potest fieri albus, sed ipsa nigredo numquam potest fieri alba.
Et secundum hoc dicitur Matth. VII, v. 18: non potest arbor
mala fructus bonos facere. Ex quo patet quod non recte Manichaei ad
confirmationem sui erroris haec verba assumunt, volentes per haec verba
ostendere naturam carnis non esse a Deo, cum sit inimica Deo, nec
possit Deo subiici. Non enim agit apostolus hic de carne ista quae
est vitium hominis, ut dictum est. Deinde cum dicit qui autem in
carne, etc., adaptat quod dixerat de prudentia carnis, ad homines,
quibus prudentia carnis dominatur, dicens qui autem in carne sunt, id
est qui concupiscentias carnis sequuntur per prudentiam carnis, quamdiu
tales sunt Deo placere non possunt, quia, ut in Ps. CXLVI,
11 dicitur, beneplacitum est Deo super timentes eum. Unde illi qui
ei non subiiciuntur, non possunt ei placere, quamdiu tales sunt.
Possunt autem desinere esse in carne secundum modum praedictum, et
tunc Deo placebunt. Deinde, cum dicit vos autem, etc., ostendit
eos, quibus loquitur, esse immunes a prudentia carnis. Et circa hoc
tria facit. Primo ponit fidelium statum, dicens vos autem non estis
in carne. Et sic patet non esse intelligendum de carnis natura.
Romani enim, quibus loquebatur, mortales erant carne induti. Sed
carnem accipit pro vitiis carnis, secundum illud I Cor. XV,
50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Unde dicit vos non
estis in carne, id est, non estis in vitiis carnis, quasi secundum
carnem viventes, II Cor. X, 3: in carne viventes, non secundum
carnem militamus, sed in spiritu, id est, spiritum sequimini.
Apoc. I, 10: fui in spiritu dominica die. Secundo apponit
conditionem, dicens si tamen spiritus Dei habitat in vobis, scilicet
per charitatem I Cor. III, 16: templum Dei estis, et
spiritus Dei habitat in vobis. Apponit autem hanc conditionem, quia
quamvis in Baptismo spiritum sanctum receperint, potuisset tamen
contingere, quod per peccatum superveniens spiritum sanctum
amisissent, de quo dicitur Sap. I, 5, quod corripitur a
superveniente iniquitate. Tertio ostendit conditionem hanc oportere in
eis exstare, dicens si quis spiritum Christi non habet, hic non est
eius. Sicut non est membrum corporis quod per spiritum corporis non
vivificatur, ita non est membrum Christi, qui spiritum Christi non
habet. I Io. IV, 13: in hoc scimus quoniam manet in nobis,
quoniam de spiritu suo dedit nobis. Est autem notandum, quod idem est
spiritus Christi et Dei patris; sed dicitur Dei patris inquantum a
patre procedit; dicitur spiritus Christi, inquantum procedit a
filio. Unde etiam dominus ubique attribuit eum simul sibi et patri,
sicut Io. XIV, 26: Paracletus spiritus sanctus, quem mittet
pater in nomine meo. Item: cum venerit Paracletus, quem ego mittam
vobis a patre, et cetera. Deinde cum dicit si autem Christus, etc.
ostendit, quod per gratiam Christi sive per spiritum sanctum liberamur
a poena. Et primo ostendit quod liberamur per spiritum sanctum in
futuro a morte corporali; secundo, quod interim in hac vita adiuvamur
a spiritu sancto contra infirmitates praesentis vitae, ibi similiter
autem, et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod
intendit; secundo ex hoc infert quoddam corollarium, ibi ergo,
fratres, etc.; tertio probat propositum, ibi quicumque enim, et
cetera. Circa primum considerandum est, quod supra mentionem fecerat
de spiritu Dei, et de spiritu Christi, quamvis sit unus et idem
spiritus. Primo ergo ostendit quid consequamur ex spiritu, ex hoc
quod est Christi; secundo ostendit quid consequamur ex eo, inquantum
est spiritus Dei patris, ibi quod si spiritus eius, et cetera.
Dicit ergo: dictum est, quod si quis spiritum Christi non habet,
hic non est eius, unde, cum vos sitis Christi, spiritum Christi
habetis, et ipsum Christum in vobis habitantem per fidem, secundum
illud Eph. c. III, 17: habitare Christum per fidem in
cordibus vestris. Si autem Christus sic in vobis est, oportet vos
Christo esse conformes. Christus autem sic venit in mundum, ut
quantum ad spiritum esset plenus gratia et veritate, et tamen, quantum
ad corpus, habet similitudinem carnis peccati, ut supra dictum est.
Unde et hoc oportet esse in vobis, quod corpus quidem vestrum propter
peccatum, quod adhuc manet in carne vestra, mortuum est, id est,
necessitati mortis addictum, sicut Gen. II, 17 dicitur:
quacumque die comederitis, morte moriemini, id est necessitati mortis
addicti eritis; spiritus vero vivit, qui iam revocatus est a peccato,
secundum illud Eph. IV, 23: renovamini spiritu mentis vestrae:
vivit vita gratiae, propter iustificationem, per quam iustificatur a
Deo. Gal. II, v. 3: quod autem nunc vivo in carne, in fide
vivo filii Dei. Supra I, 17: iustus ex fide vivit. Deinde,
cum dicit quod si spiritus, etc., ostendit quid consequamur in
spiritu sancto, inquantum est spiritus patris, dicens quod si habitat
in vobis spiritus eius, scilicet Dei patris, qui suscitavit Iesum
Christum a mortuis. Ps. XL, 11: tu autem, domine, miserere
mei, et resuscita me. Act. c. III, 15: hunc Deus
suscitavit, etc., et tamen ipse Christus propria virtute
resurrexit, quia eadem est virtus patris et filii, consequens est,
quod id quod Deus pater fecit in Christo, faciat etiam in nobis. Et
hoc est quod subdit qui suscitavit Iesum Christum a mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra. Non dicit mortua, sed
mortalia, quia in resurrectione non solum a corporibus vestris
auferetur quod sint mortua, id est necessitatem mortis habentia, sed
etiam quod sint mortalia, id est potentia mori, quale fuit corpus
Adam ante peccatum. Nam post resurrectionem corpora nostra erunt
penitus immortalia. Is. XXV, v. 19: vivent mortui tui,
interfecti mei resurgent, et cetera. Os. VI, 3: vivificabit nos
post duos dies. Et hoc propter inhabitantem spiritum eius in nobis,
id est in virtute spiritus sancti in nobis habitantis. Ez.
XXXVII, 5: haec dicit dominus Deus ossibus his: ecce ego
intromittam in vobis spiritum, et vivetis. Et hoc propter
inhabitantem spiritum, id est propter dignitatem quam corpora nostra
habent eo quod fuerunt receptacula spiritus sancti. I Cor. VI,
19: nescitis quod membra vestra templum sunt spiritus sancti. Illi
vero, quorum membra non fuerunt templum spiritus, resurgent, sed
habebunt corpora passibilia. Deinde, cum dicit ergo debitores,
etc., concludit corollarium ex dictis. Et primo ponit conclusionem;
secundo rationem assignat, ibi si enim, et cetera. Dicit ergo
primo. Dictum est, quod per spiritum sanctum multa bona nobis
proveniunt et quod ex prudentia carnis sequitur mors: ergo debitores
sumus spiritui sancto propter beneficia ab eo recepta, ut vivamus
secundum spiritum et non secundum carnem. Gal. V, 25: si spiritu
vivimus, spiritu et ambulemus. Deinde, cum dicit si enim secundum
carnem, assignat rationem conclusionis praemissae. Et primo quantum
ad carnem dicens si enim secundum carnem vixeritis, scilicet sequendo
concupiscentias carnis, moriemini, scilicet morte culpae in praesenti
et morte damnationis in futuro, I Tim. V, 6: quae in deliciis
vivens mortua est. Secundo assignat rationem quantum ad spiritum,
dicens si autem spiritu, id est per spiritum, scilicet
mortificaveritis facta carnis, id est opera quae ex concupiscentia
carnis proveniunt, vivetis, vita gratiae in praesenti et vita gloriae
in futuro. Col. III, 5: mortificate membra vestra quae sunt
super terram. Gal. V, 24: qui Christi sunt, carnem suam
crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
|
|