|
Postquam apostolus proposuit, quod per spiritum sanctum dabitur nobis
vita gloriosa quae omnem mortalitatem a corporibus nostris excludet,
hic probationem inducit. Et primo ostendit, quod per spiritum sanctum
huiusmodi gloriosa vita datur; secundo ostendit causam quare
differtur, ibi si tamen compatimur, et cetera. Circa primum ponit
talem rationem: quicumque sunt filii Dei consequuntur aeternitatem
gloriosae vitae: sed quicumque reguntur spiritu sancto sunt filii
Dei; ergo quicumque reguntur spiritu sancto, consequuntur
haereditatem gloriosae vitae. Primo ergo ponit minorem praedictae
rationis; secundo maiorem, ibi si autem, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo probat propositum,
ibi non enim accepistis, et cetera. Circa primum duo consideranda
sunt. Primo quidem quomodo aliqui aguntur a spiritu Dei. Et potest
sic intelligi: quicumque spiritu Dei aguntur, id est reguntur sicut a
quodam ductore et directore, quod quidem in nobis facit spiritus,
scilicet inquantum illuminat nos interius quid facere debeamus. Ps.
CXLII, 10: spiritus tuus bonus deducet me, et cetera. Sed
quia ille qui ducitur, ex seipso non operatur, homo autem spiritualis
non tantum instruitur a spiritu sancto quid agere debeat, sed etiam cor
eius a spiritu sancto movetur, ideo plus intelligendum est in hoc,
quod dicitur quicumque spiritu Dei aguntur. Illa enim agi dicuntur,
quae quodam superiori instinctu moventur. Unde de brutis dicimus quod
non agunt sed aguntur, quia a natura moventur et non ex proprio motu ad
suas actiones agendas. Similiter autem homo spiritualis non quasi ex
motu propriae voluntatis principaliter sed ex instinctu spiritus sancti
inclinatur ad aliquid agendum, secundum illud Is. LIX, 19: cum
venerit quasi fluvius violentus quem spiritus Dei cogit; et Lc.
IV, 1, quod Christus agebatur a spiritu in deserto. Non tamen
per hoc excluditur quin viri spirituales per voluntatem et liberum
arbitrium operentur, quia ipsum motum voluntatis et liberi arbitrii
spiritus sanctus in eis causat, secundum illud Phil. II, 13:
Deus est qui operatur in nobis velle et perficere. Secundo
considerandum est quomodo illi, qui spiritu Dei aguntur, sunt filii
Dei. Et hoc est manifestum ex similitudine filiorum carnalium, qui
per semen carnale a patre procedentes generantur. Semen autem
spirituale a patre procedens, est spiritus sanctus. Et ideo per hoc
semen aliqui homines in filios Dei generantur. I Io. III, 9:
omnis qui natus est ex Deo peccatum non facit, quoniam semen Dei
manet in eo. Deinde cum dicit non enim accepistis, etc., probat
propositum scilicet quod spiritum sanctum accipientes sint homines filii
Dei, et hoc tripliciter. Primo quidem ex distinctione donorum
spiritus sancti; secundo, ex confessione nostra, ibi in quo
clamamus, etc.; tertio, ex testimonio spiritus, ibi ipse enim
spiritus. Circa primum considerandum est, quod spiritus sanctus duos
effectus facit in nobis: unum quidem timoris, Is. XI, 3:
replebit eum spiritus timoris domini, alium amoris, supra V, 5:
charitas Dei diffusa est per spiritum sanctum in cordibus nostris, qui
datus est nobis. Timor autem facit servos, non autem amor. Ad cuius
evidentiam considerari oportet, quod timor habet duo obiecta, scilicet
malum quod quis timendo refugit, et illud a quo sibi hoc malum imminere
videt. Dicitur enim homo timere et occisionem et regem qui potest
occidere. Contingit autem quandoque quod malum quod quis refugit, est
contrarium bono corporali vel temporali quod quis interdum inordinate
amat et refugit pati ab aliquo homine temporali. Et hic est timor
humanus vel mundanus; et hic non est a spiritu sancto. Et hunc
prohibet dominus. Matth. X, 28: nolite timere eos qui corpus
occidunt. Alius autem est timor qui refugit malum quod contrariatur
naturae creatae, scilicet malum poenae, sed tamen refugit hoc pati a
causa spirituali, scilicet a Deo: et hic timor est laudabilis quantum
ad hoc saltem, quod Deum timet. Deut. V, 29: quis det eos
talem habere mentem ut timeant me? Et secundum hoc a spiritu sancto
est. Sed inquantum talis timor non refugit malum quod opponitur bono
spirituali, scilicet peccatum, sed solum poenam, non est laudabilis.
Et istum defectum non habet a spiritu sancto sed ex culpa hominis:
sicut et fides informis quantum ad id quod est fidei, est a spiritu
sancto, non autem eius informitas. Unde et si per huiusmodi timorem
aliquis bonum faciat, non tamen bene facit, quia non facit sponte,
sed coactus metu poenae, quod proprie est servorum. Et ideo timor
iste proprie dicitur servilis, quia serviliter facit hominem operari.
Est autem tertius timor qui refugit malum quod opponitur bono
spirituali, scilicet peccata vel separationem a Deo, et hoc quidem
timet incurrere ex iusta Dei vindicta. Et sic quantum ad utrumque
obiectum respicit rem spiritualem, sed tamen cum hoc habet oculum ad
poenam. Et iste timor dicitur esse initialis, quia solet esse in
hominibus in initio suae conversionis. Timent enim poenam propter
peccata praeterita et timent separari a Deo per peccatum propter
gratiam charitati infusam. Et de hoc dicitur in Ps. CX, 10:
initium sapientiae timor domini. Est autem quartus timor, qui ex
utraque parte oculum habet solum ad rem spiritualem, quia nihil timet
nisi a Deo separari. Et iste timor est sanctus qui permanet in
saeculum saeculi, ut in Psalmo dicitur. Sicut autem timor initialis
causatur ex charitate imperfecta: ita hic timor causatur ex charitate
perfecta. I Io. IV, 18: perfecta charitas foras mittit
timorem. Et ideo timor initialis et timor castus non distinguuntur
contra amorem charitatis, qui est causa utriusque, sed solum timor
poenae; quia sicut hic timor facit servitutem, ita amor charitatis
facit libertatem filiorum. Facit enim hominem voluntaria ad honorem
Dei operari, quod est proprie filiorum. Lex igitur vetus data est in
timore, quod significabant tonitrua et alia huiusmodi, quae facta sunt
in datione veteris legis, ut dicitur Ex. XIX, 16 s. Et ideo
dicitur Hebr. XII, 21: et ita terribile erat quod videbatur.
Et ideo lex vetus per inflictionem poenarum inducens ad mandata Dei
servanda, data est in spiritu servitutis. Unde dicitur Gal. IV,
24: unum quidem in monte Sina in servitutem generans. Et ideo hic
dicit: recte dictum est quod qui spiritu Dei aguntur, etc., non
enim iterum, in nova lege sicut in veteri lege fuit, accepistis
spiritum servitutis in timore, scilicet poenarum, quem timorem
spiritus sanctus faciebat; sed accepistis spiritum, scilicet
charitatis, qui est adoptionis filiorum, id est, per quem adoptamur
in filios Dei. Gal. IV, 5: ut adoptionem filiorum reciperemus.
Non autem hoc dicitur quasi sit alius et alius spiritus, sed quia idem
est spiritus, scilicet qui in quibusdam facit timorem servilem quasi
imperfectum, in aliis facit amorem quasi quoddam perfectum. Deinde
cum dicit in quo clamamus, etc., manifestat idem per nostram
confessionem. Profitemur enim nos patrem habere Deum instructi a
domino, cum dicimus orantes pater noster qui es in caelis, ut habetur
Matth. VI, 9. Hoc autem convenit dicere non solum Iudaeis, sed
etiam gentibus. Et ideo duo ponit idem significantia, scilicet abba,
quod est Hebraeum, et pater, quod est Latinum vel Graecum, ut
ostendat hoc ad utrumque populum pertinere. Unde et dominus, Mc.
XIV, 36: abba pater, omnia possibilia sunt tibi. Ier.
III, 19: patrem vocabis me. Hoc autem dicimus non tantum sono
vocis, quantum intentione cordis, quae quidem propter sui magnitudinem
clamor dicitur, sicut et ad Moysen tacentem dicitur, Ex. XIV,
v. 15: quid clamas ad me, scilicet intentione cordis? Sed ista
magnitudo intentionis ex affectu filialis amoris procedit, quem in
nobis scilicet, facit. Et ideo dicit in quo, scilicet spiritu
sancto, clamamus: abba, pater. Unde Is. VI, 3 dicitur quod
Seraphim qui interpretantur ardentes, quasi igne spiritus sancti,
clamabant alter ad alterum. Deinde cum dicit ipse enim spiritus,
etc., ostendit idem ex testimonio spiritus sancti, ne forte aliquis
dicat, quod in nostra confessione decipimur; unde dicit: ideo dico,
quod in spiritu sancto clamamus: abba, pater, ipse enim spiritus
testimonium reddit quod sumus filii Dei. Hic autem testimonium reddit
non quidem exteriore voce ad aures hominum; sicut pater protestatus est
de filio suo, Matth. III, 17, sed reddit testimonium per
effectum amoris filialis, quem in nobis facit. Et ideo dicit quod
testimonium reddit, non auribus, sed spiritui nostro, et cetera.
Act. III, 15: nos testes sumus horum verborum. Deinde cum
dicit si autem filii, etc., ponit maiorem. Et, primo, ostendit
quod filiis debetur haereditas, dicens: si autem aliqui filii, per
spiritum scilicet, sequitur etiam quod sint haeredes, quia non solum
filio naturali, sed etiam adoptivo debetur haereditas. I Petr. I,
v. 3 s.: regeneravit nos in spem vivam in haereditatem, et cetera.
Ps. XV, 6: haereditas mea praeclara est mihi. Secundo ostendit
quae sit ista haereditas. Et primo describit eam quantum ad Deum
patrem, dicens haeredes quidem Dei. Dicitur autem aliquis haeres
alicuius existere, qui principalia eius bona percipit seu adipiscitur,
non autem qui aliqua munuscula recipit, sicut legitur Gen. XXV,
5 quod Abraham dedit cuncta quae possedit Isaac, filiis autem
concubinarum largitus est munera. Bonum autem principale quo Deus
dives est, est ipsemet. Est enim dives per seipsum, et non per
aliquid aliud, quia extrinsecorum bonorum non indiget, ut dicitur in
Ps. XV, 2. Unde ipsum Deum adipiscuntur filii Dei pro
haereditate. Unde Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae.
Thren. III, 24: pars mea dominus, dixit anima mea. Sed cum
filius haereditatem non adipiscatur nisi patre defuncto, videtur quod
homo non possit esse haeres Dei, qui numquam decidit. Dicendum est
autem, quod illud habet locum in bonis temporalibus, quae simul a
multis possideri non possunt, et ideo necesse est unum decedere ut
alius succedat: sed bona spiritualia simul a multis haberi possunt, et
ideo non oportet patrem decedere ut filii sint haeredes. Potest tamen
dici quod Deus decedit nobis inquantum est in nobis per fidem: erit
autem nostra haereditas, inquantum videbimus eum per speciem. Secundo
describit hanc haereditatem ex parte Christi, dicens cohaeredes autem
Christi, quia ipse cum sit principalis filius a quo nos filiationem
participamus, ita est principalis haeres, cui in haereditate
coniungimur. Matth. XXI, 38: hic est haeres, et cetera.
Mich. I, 15: adhuc haeredem adducam tibi. Deinde cum dicit si
tamen compatimur, etc., ostendit causam dilationis huius vitae
gloriosae. Et primo ponit causam ex parte passionum; secundo,
praeeminentiam gloriae ad passiones, ibi existimo enim, et cetera.
Circa primum considerandum est quod Christus, qui est principalis
haeres, ad haereditatem gloriae pervenit per passiones. Lc. ult.:
nonne oportuit Christum pati, et ita intrare in gloriam suam? Non
autem nos faciliori modo debemus haereditatem adipisci. Et ideo nos
etiam oportet per passiones ad illam haereditatem pervenire. Act.
XIV, 21: per multas tribulationes oportet nos introire in regnum
Dei. Non enim statim immortale et impassibile corpus accipimus, ut
simul cum Christo pati possimus. Unde dicit si tamen compatimur, id
est simul cum Christo patienter sustinemus tribulationes huius mundi,
ut et cum Christo glorificemur. II Tim. II, 11: si commortui
sumus, et conregnabimus.
|
|