|
Postquam apostolus demonstravit et dixit quod per gratiam Christi
liberamur, nunc assignat causam dilationis immortalis vitae, quae est
haereditas filiorum Dei, ex eo quod oportet nos Christo compati, ut
ad eius gloriae societatem perveniamus. Et quia posset aliquis dicere
onerosam esse haereditatem huiusmodi, ad quam non potest nisi per
tolerantiam passionum perveniri, ideo hic ostendit excellentiam futurae
gloriae ad passiones praesentis temporis. Et primo ponit quod
intendit; secundo probat propositum, ibi nam expectatio, et cetera.
Dicit ergo primo. Dictum est quod oportet nos pati ut et
glorificemur, nec debemus refugere passiones, ut gloriam habeamus.
Existimo enim, ego, qui utrumque expertus sum, Eccli. XXXIV,
9: vir in multis expertus, cogitabit multa. Ipse abundanter
passiones sustinuit, secundum illud II Cor. c. XI, 23: in
laboribus et carceribus abundantius. Ipse etiam futurae gloriae
contemplator fuit, secundum illud II Cor. XII, 4: raptus in
Paradisum, et audivit arcana verba, et cetera. Hoc, inquam,
existimo quod passiones huius temporis non sunt passiones condignae ad
futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Ubi quatuor ponit ad
ostendendum excellentiam illius gloriae. Primo quidem designat eius
aeternitatem, cum dicit ad futuram, scilicet post hoc tempus; nihil
autem est post hoc tempus nisi aeternitas. Unde illa gloria excedit
passiones huius temporis, sicut aeternum temporale. II Cor. IV,
v. 17: id enim quod in praesenti est momentaneum, et leve
tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae
pondus operatur in nobis. Secundo designat eius dignitatem, cum dicit
gloriam, quae claritatem quamdam dignitatis insinuat. Ps.
CXLIX, 5: exultabunt sancti in gloria. Tertio designat
manifestationem cum dicit quae revelabitur. Nunc enim gloriam quidem
habent sancti, sed occultatam in conscientia. II Cor. I, 12:
gloria nostra haec est: testimonium conscientiae nostrae. Tunc autem
gloria illa in conspectu omnium revelabitur, et bonorum et malorum, de
quibus dicitur Sap. V, 2: mirabuntur in subitatione insperatae
salutis. Quarto designat eius veritatem, cum dicit in nobis. Gloria
enim huius mundi vana est, quia est in his quae sunt extra hominem,
puta in apparatu divitiarum et in opinione hominum. Ps.
XLVIII, 7: in multitudine divitiarum suarum gloriantur. Sed
illa gloria erit de eo quod est intra hominem, secundum illud Lc.
XVII, 21: regnum Dei intra vos est. Sic igitur passiones
huius temporis, si secundum se considerentur, multum deficiunt a
quantitate huius gloriae. Is. LIV, v. 7: ad punctum in modico
dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te. Sed si
considerentur huiusmodi passiones inquantum eas aliquis voluntarie
sustinet propter Deum ex charitate, quam in nobis spiritus facit, sic
ex condigno per huiusmodi passiones homo meretur vitam aeternam. Nam
spiritus sanctus est fons cuius aquae, id est effectus, saliunt in
vitam aeternam, ut dicitur Io. IV, 14. Deinde cum dicit nam
expectatio creaturae, etc. ostendit propositum per excellentiam illius
gloriae. Et primo ex expectatione creaturae; secundo ex expectatione
apostolorum, ibi non solum autem, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit expectationem creaturae; secundo manifestat eam,
ibi vanitati enim, et cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod
etiam futura gloria excedit passiones praesentes. Et tamen hoc
manifestum est; nam expectatio creaturae, id est ipsa creatura
expectans, expectat revelationem filiorum Dei: quia, ut dicitur I
Io. III, 2: nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid
erimus. Occultatur enim dignitas divinae filiationis in sanctis
propter exteriores passiones sed postmodum revelabitur illa dignitas,
quando immortalem et gloriosam vitam suscipient, ita quod ex persona
impiorum dicitur Sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter
filios Dei. Dicit autem expectatio expectat, ut talis geminatio
intensionem expectationis designet, secundum illud Ps. XXXIX,
1: expectans expectavi dominum. Sciendum est autem quod creatura hic
tripliciter accipi potest. Uno modo homines iusti, qui specialiter
creatura Dei dicuntur, vel quia permanent in bono, in quo creati
sunt; vel propter excellentiam, quia omnis creatura quodammodo eis
deservit. Iac. I, 18: voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut
simus initium aliquod creaturae eius. Haec autem creatura, id est
homo iustus, expectat revelationem gloriae filiorum Dei, tamquam
praemium sibi repromissum. Tit. c. II, 13: expectantes beatam
spem et adventum gloriae magni Dei. Secundo, potest dici creatura
ipsa humana natura, quae subiicitur bonis gratiae, quae quidem in
hominibus iniustis nondum iustificata est sed est sicut informis. In
hominibus autem iam iustificatis, est quidem partim formata per gratiam
sed tamen est adhuc informis respectu illius formae, quam est acceptura
per gloriam. Sic igitur ipsa creatura, id est nos ipsi, secundum
quod consideramur in bonis naturae, expectat revelationem gloriae
filiorum Dei. Quod etiam nobis competit per gratiam, sicut si
dicamus quod materia expectat formam, vel colores expectant
completionem imaginis, sicut dicit Glossa. Iob XIV, 14:
cunctis diebus quibus nunc milito, expecto, donec veniat immutatio
mea. Tertio modo potest intelligi de ipsa creatura sensibili, sicut
sunt elementa huius mundi, secundum illud Sap. XIII, 5: a
magnitudine speciei et creaturae cognoscibiliter poterit eorum creator
videri. Huiusmodi autem creatura dupliciter aliquid expectat: nam
expectatio creaturae sensibilis, secundum quod est a Deo, ordinatur
ad aliquem finem, quod quidem contingit dupliciter. Uno modo secundum
quod Deus imprimit aliquam formam et virtutem naturalem huiusmodi
creaturae, ex qua inclinatur ad aliquem finem naturalem, puta si
dicamus quod arbor expectat fructificationem et ignis expectat locum
sursum. Alio modo creatura sensibilis ordinatur a Deo ad aliquem
finem qui superexcedit formam naturalem ipsius. Sicut enim humanum
corpus induetur quadam forma gloriae supernaturali, ita tota creatura
sensibilis, in illa gloria filiorum Dei, quamdam novitatem gloriae
consequetur, secundum illud Apoc. XXI, 1: vidi caelum novum et
terram novam. Et per hunc modum creatura sensibilis expectat
revelationem gloriae filiorum Dei. Deinde cum dicit vanitati enim,
etc., manifestat praedictam expectationem. Et primo ponit
necessitatem expectandi; secundo, expectationis terminum, ibi quia
ipsa creatura, etc.; tertio, expectationis signum, ibi scimus enim
quod omnis creatura, et cetera. Necessitas autem expectandi est ex
defectu cui subiacet creatura. Cui enim nihil deficit non habet
necesse aliquid expectare. Defectum autem creaturae ostendit, dicens
vanitati enim creatura subiecta est. Et siquidem per creaturam
intelligatur homo iustus, sic intelligitur subiici vanitati, id est
istis rebus corporalibus, quae sunt mutabilia et caduca. Unde dicitur
vana, secundum illud Eccle. I, 2: vanitas vanitatum et omnia
vanitas. Subiicitur autem eis propter necessitatem praesentis vitae,
circa ea occupationem habens, non tamen volens, quia huiusmodi
temporalia non amat, sicut illi contra quos dicitur in Ps. IV,
3: ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Sed tamen
huiusmodi vanitati subiicitur talis creatura propter eum, id est
propter ordinationem Dei, qui subiecit eam, id est hominem iustum,
huiusmodi sensibilibus creaturis, et tamen in spe, ut scilicet
quandoque a tali occupatione homo liberetur, in resurrectione scilicet
quando neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli in
caelo, Matth. XXII, 30. Si vero intelligatur creatura ipsa
humana natura, sic est subiecta vanitati, id est passibilitati
secundum illud Ps. XXXVIII, 6: verumtamen universa vanitas
omnis homo vivens. Non tamen volens, quia talis vanitas est humanae
naturae in poenam inflicta. Poena autem est involuntaria, sicut et
culpa voluntaria. Sed tamen huiusmodi passionibus humana natura
subiicitur propter eum, id est propter sententiam Dei, qui subiecit
eam, scilicet humanam naturam, defectibus, sed tamen in spe,
quandoque evadendi huiusmodi passiones. Is. XXVIII, 28: non
in perpetuum triturans triturabit. Si autem intelligatur de creatura
sensibili, sic talis creatura subiecta est vanitati, id est
mutabilitati, non volens. Huiusmodi enim defectus, qui consequuntur
mutabilitatem, sicut corruptio et senium et alia huiusmodi, sunt
contra naturam particularem huius vel illius rei, cuius appetitus est
ad conservationem, licet sint secundum naturam universalem. Sed
nihilominus huiusmodi vanitati creatura sensibilis subiicitur propter
eum, id est propter ordinationem Dei, qui subiecit eam in spe, id
est in expectatione gloriosae novitatis, ut supra dictum est. Deinde
cum dicit quia et ipsa creatura, etc., ostendit terminum praedictae
expectationis. Non enim est vana eius expectatio vel spes, quia ipsa
creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae
filiorum Dei. Et si quidem per creaturam intelligatur homo iustus,
per servitutem corruptionis intelligitur cura quaerendi victum et
vestitum et alia quibus servitur nostrae mortalitati, quae est quaedam
servitus, a qua liberabuntur sancti tendentes in libertatem gloriae
filiorum Dei. Qui, quamvis nunc habeant libertatem iustitiae, quae
est a servitute peccati, nondum tamen habent libertatem gloriae, quae
est a servitute miseriae. Iob XXXIX, 5: quis dimisit onagrum
liberum? Si vero per creaturam intelligatur humana natura, ipsa
liberabitur a servitute corruptionis, id est ad litteram a
passibilitate et corruptione, et hoc tendens in libertatem gloriae
filiorum Dei, quae est non solum a culpa, sed etiam a morte,
secundum illud I Cor. XV, 54: absorpta est mors in victoria.
Si vero intelligatur de creatura sensibili, sic ipsa creatura
liberabitur a servitute corruptionis, id est, mutabilitatis: quia in
qualibet mutatione est aliqua corruptio, ut Augustinus dicit et etiam
philosophus in VIII Physic. Et hoc in libertatem gloriae filiorum
Dei, quia hoc etiam libertati gloriae filiorum Dei congruit ut sicut
ipsi sunt innovati ita etiam eorum habitatio innovetur. Is. LXV,
17: ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria
priora, id est, prior mutabilitas creaturae. Dicit autem, quia et
ipsa, etc. secundum primum sensum. Ac si dicat: non solum nos
apostoli sed etiam alii iusti. In sensu autem secundo: non solum
iusti, sed etiam ipsa humana natura, quae in quibusdam nondum est
renovata per gratiam. In tertio autem sensu intelligendum est ac si
dicatur: non solum homines sed alia creatura. Deinde cum dicit scimus
enim, etc., ponit signum expectationis, dicens scimus enim, nos
apostoli, per spiritum sanctum instructi et etiam per experimentum,
quod omnis creatura ingemiscit et parturit usque adhuc. Quod quidem si
intelligatur de creatura sensibili, habet difficultatem. Primo quidem
quantum ad hoc quod dicit ingemiscit et parturit, hoc enim convenire
videtur non nisi creaturae rationali. Sed potest sic exponi, ut hoc
quod dicit ingemiscit idem sit ei quod dixit non volens. In illis enim
ingemiscimus, quae nostrae voluntati repugnant. Sic ergo inquantum
defectus creaturae sensibilis sunt contra naturalem appetitum
particularis naturae, dicitur ipsa creatura sensibilis ingemiscere.
Quod autem dicit parturit, idem est ei quod supra dixerat expectat.
Nam parturitio est via ad prolem producendam. Secundum autem dubium
est in hoc quod dicit omnis creatura, quia sic etiam includerentur
corpora caelestia; unde et Glossa dicit quod sol et luna non sine
labore statuta sibi implent spatia. Sed exponendum est ut labor
accipiatur pro motu, sicut et requies quandoque accipitur pro
cessatione ab opere, sicut Deus die septima requievisse dicitur Gen.
II, 3. Et, secundum hoc, per gemitum intelligitur corruptio,
quae ammiscetur motui locali, prout scilicet desinit esse in hoc ubi et
incipit esse in alio. Per parturitionem autem intelligitur ordinatio
caelestium corporum ad eorum innovationem. Si vero exponatur de
hominibus, sic dicitur humana natura omnis creatura, quia participat
cum omni creatura: cum spirituali quidem quantum ad intellectum, cum
animali quantum ad corporis animationem, cum corporali quantum ad
corpus. Haec ergo creatura, id est homo, ingemiscit, partim propter
mala quae patitur, partim propter bona sperata quae differuntur
Thren. I, 22: multi gemitus mei. Parturit autem, quia cum
quadam afflictione animi sustinet dilationem gloriae expectatae.
Prov. XIII, 12: spes quae differtur, affligit animam. Io.
XVI, 21: mulier cum parit, tristitiam habet. Ps. XLVII,
v. 6: ibi dolores ut parturientis. Dicit autem usque adhuc, quia
iste gemitus non est ablatus per nostram iustificationem, sed manet
usque adhuc, id est usque ad mortem. Vel usque adhuc, quia et si
aliqui iam sint liberati qui sunt in gloria, adhuc tamen nos sumus
residui. Vel usque adhuc, quia non solum antiqui patres, qui fuerunt
ante Christum, sed etiam adhuc tempore gratiae eadem patimur. II
Petr. III, 9 dicitur ex persona impiorum: ubi est nunc promissio
aut adventus eius? Ex quo patres dormierunt, omnia sic perseverant ab
initio creaturae. Est autem sciendum quod creatura Dei potest dici
omne illud, quod sub Deo est. Aliqui voluerunt praedicta verba
exponere de qualibet creatura, etiam de Angelis sanctis: sed valde
inconveniens est, ut ipsi dicantur vanitati subiecti, aut ingemiscere
et parturire, cum ipsi iam habeant gloriam eius cuius similitudinem
expectamus, secundum illud Matthaei XXII, 30: erunt sicut
Angeli Dei in caelis: et ideo convenientius secundum praedicta
exponitur.
|
|