|
Supra ostendit apostolus excellentiam futurae gloriae ex expectatione
creaturae, nunc ostendit idem ex expectatione apostolorum. Non autem
potest esse parvum quod a magnis viris expectatur tam anxie. Et circa
hoc duo facit. Primo proponit quod intendit; secundo probat
propositum, ibi spe enim, et cetera. Circa primum tria facit.
Primo proponit dignitatem expectantium cum dicit non solum autem illa,
scilicet creatura, expectat gloriam filiorum Dei, sed et nos ipsi,
scilicet apostoli, habentes primitias spiritus sancti, quia scilicet
spiritum sanctum et tempore prius, et caeteris abundantius apostoli
habuerunt, sicut et in fructibus terrae illud quod primo ad maturitatem
pervenit, est pinguius et magis acceptum. Ier. II, 3: sanctus
Israel domino primitiae frugum eius. Hebr. XII, 23:
accessistis ad Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in
caelestibus. Ex quo patet quod apostoli sunt omnibus aliis sanctis,
quacumque praerogativa praefulgeant, sive virginitatis, sive
doctrinae, sive martyrii, praeferendi, tamquam abundantius spiritum
sanctum habentes. Sed potest aliquis dicere, quod quidam alii sancti
maiora tormenta sustinuerunt, et maiores austeritates propter
Christum, quam apostoli. Sed sciendum est quod magnitudo meriti
principaliter et respectu essentialis praemii, attenditur secundum
charitatem. Consistit enim praemium essentiale in gaudio quod habetur
de Deo. Manifestum est autem, quod de Deo plus gaudebunt qui plus
amant. Unde et illam visionem beatam dominus suo dilecto promittit,
dicens Io. XIV, 21: si quis diligit me, diligetur a patre
meo: et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Sed secundum
quantitatem operum, meretur homo praemium accidentale, quod est
gaudium de talibus operibus. Apostoli ergo, illa opera quae
fecerunt, ex maiori charitate fecerunt, ex qua habebant cor ad multa
maiora facienda si fuisset opportunum. Si autem dicat aliquis: potest
tantum quis conari quod habebit aequalem charitatem cum apostolis,
dicendum, quod charitas hominis non est a seipso, sed ex gratia Dei,
quae datur unicuique secundum mensuram donationis Christi, ut dicitur
Eph. IV, 7. Unicuique autem dat gratiam proportionatam ei ad
quod eligitur, sicut homini Christo data est excellentissima gratia,
quia ad hoc est electus, ut eius natura in unitatem personae divinae
assumeretur, et post eum habuit maximam plenitudinem gratiae beata
Maria, quae ad hoc est electa ut esset mater Christi. Inter
caeteros autem ad maiorem dignitatem sunt electi apostoli, ut scilicet
immediate ab ipso Christo accipientes, aliis traderent ea, quae
pertinent ad salutem, et sic in eis Ecclesia quodammodo fundaretur,
secundum illud Apoc. XXI, 14: murus habebat fundamenta
duodecim, et nomina apostolorum erant in eis scripta: et ideo dicitur
I Cor. XII, 28: Deus posuit in Ecclesiam primum quidem
apostolos. Et ideo Deus eis abundantiorem gratiam prae caeteris
tribuit. Secundo ponit anxietatem expectationis cum dicit et ipsi
intra nos gemimus. Qui quidem gemitus designat afflictionem ex
dilatione rei cum magno desiderio expectatae, secundum illud Prov.
XIII, 12: spes quae differtur, affligit animam. Ps. VI,
6: laboravi in gemitu meo. Iste autem gemitus non est tam exterius,
quam interius, tum quia ex interiori cordis affectu procedit, tum quia
est propter interiora bona. Unde signanter dicit intra nos. Thren.
I, 22: multi gemitus mei. Tertio ponit rem expectatam dicens
adoptionem filiorum Dei expectantes, id est completionem huius
adoptionis. Inchoata enim est huiusmodi adoptio per spiritum sanctum
iustificantem animam. Supra eodem: accepistis spiritum adoptionis
filiorum. Consummabitur autem per ipsius corporis glorificationem.
Unde supra V, 2: gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Et hoc
est quod subdit redemptionem corporis nostri, ut scilicet sicut
spiritus noster redemptus est a peccato, ita corpus nostrum redimatur a
corruptione et morte. Os. XIII, 41: de morte redimam eos.
Phil. III, 21: reformabit corpus humilitatis nostrae. Deinde
cum dicit spe enim, etc., probat quod dixerat tali ratione: spes est
de his quae non praesentialiter videntur, sed in futuro expectantur.
Sed nos sumus salvi facti per spem, ergo expectamus in futurum
complementum salutis. Primo ergo ponit minorem, dicens: nos enim,
apostoli et caeteri fideles, spe salvi facti sumus, quia scilicet spem
nostrae salutis habemus. I Petr. I, 3: regeneravit nos in spem
vivam. Ps. LXI, 9: sperate in eum omnis congregatio populi.
Secundo ponit maiorem, dicens spes autem, id est, res sperata, quae
videtur, quasi praesentialiter habita, non est spes, id est, non est
res sperata, sed habita. Spes enim est expectatio futuri. Soph.
III, 8: expecta me in die resurrectionis meae in futurum. Tertio
ponit probationem maioris, dicens nam quod videt quis, quid, id est
cur, sperat? Quasi dicat: spes importat motum animae in aliquid non
habitum tendentem. Cum autem aliquid iam habetur, non est necessarium
ut in id aliquis moveatur. Et est notandum, quod quia spes ex fide
quodammodo oritur, attribuit spei opus illud quod est fidei, scilicet
esse de non visis, secundum illud Hebr. XI, 1: fides est
argumentum non apparentium. Quarto ponit conclusionem, dicens si
autem quod non videmus speramus, sequitur, quod per patientiam
expectamus. Unde notandum est, quod proprie patientia importat
tolerantiam tribulationum cum quadam aequanimitate. Infra XII,
12: in tribulatione patientes. Quia vero dilatio boni habet quandam
rationem mali, inde est quod etiam diutina expectatio bonorum
absentium, cum tranquillitate animi, attribuitur patientiae, sed haec
maxime ad longanimitatem pertinent, secundum illud Iac. V, 7:
patientes estote, fratres, usque ad adventum domini. Utroque autem
modo patientia hic accipitur: quia apostoli expectabant aequanimiter
gloriam, et cum dilatione et tribulatione. Deinde cum dicit similiter
autem, etc., ostendit quomodo per spiritum sanctum adiuvamur in
defectibus vitae praesentis. Et primo quantum ad completionem
desideriorum; secundo, quantum ad directionem exteriorum eventuum,
ibi scimus autem, et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit
quod intendit; secundo manifestat propositum, ibi nam quid oremus, et
cetera. Dicit ergo primo: dictum est quod per spiritum sanctum
vivificabuntur nostra mortalia corpora, quando auferetur a nobis nostra
infirmitas, similiter autem, et in statu huius vitae, in quo adhuc
infirmitati subiicimur, spiritus adiuvat infirmitatem nostram, et si
non totaliter eam tollat. Ez. III, v. 14: spiritus quoque
elevavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus
mei, quasi infirmitate nondum totaliter cessante, manus enim domini
erat mecum confortans me. Et in hoc spiritus me assumpsit. Matth.
XXVI, 41: spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Deinde cum dicit nam quid oremus, etc., manifestat quod dixerat.
Et primo ostendit necessitatem auxilii spiritus, quod pertinet ad
infirmitatem praesentis vitae; secundo ostendit modum auxilii, ibi sed
ipse spiritus, etc.; tertio ostendit efficaciam auxilii, ibi qui
autem scrutatur. Dicit ergo primo: recte dico quod spiritus adiuvat
infirmitatem nostram; nam in hoc patimur infirmitatem quod nescimus
quid oremus, sicut oportet. Iob III, v. 23: viro cuius
abscondita est via, et circumdedit eum Deus tenebris. Et est
considerandum quod duo dicit nos apostolus nescire, scilicet quid
orando petamus, et modum quo petere oporteat; sed utrumque videtur
esse falsum. Nam primum scimus quid oremus: quia hoc nos dominus
docuit Matth. VI, 9: sanctificetur nomen tuum, et cetera. Sed
dicendum quod in generali quidem possumus scire quid convenienter
oremus, sed in speciali hoc non possumus scire. Primo quidem, quia
si desideramus aliquod opus virtutis facere, quod est implere
voluntatem Dei, sicut in caelo et in terra, potest contingere quod
illud opus virtutis non est huic vel illi congruum: sicut alicui qui
utiliter potest in actione proficere, non expedit contemplationis
quies, et e converso, ut Gregorius dicit in moralibus super illud
Iob V, v. 26: ingrediens in abundantia sepulchrum. Unde dicitur
Prov. XIV, 12: est via quae videtur homini iusta, novissima
autem illius ducunt ad mortem. Secundo aliquis desiderat aliquod
temporale bonum ad sustentationem vitae, quod est petere panem
quotidianum, quod tamen sibi vertitur in periculum mortis. Multi enim
propter divitias perierunt. Eccle. V, 12: divitiae conservatae
in malum domini sui. Tertio aliquis desiderat liberari ab aliqua
molestia tentationis, quae tamen est sibi ad custodiam humilitatis:
sicut Paulus petiit amoveri a se stimulum, qui tamen erat ei datus ne
eum magnitudo revelationum extolleret, ut dicitur II Cor. XII,
7. Similiter etiam videtur quod sciamus sicut nos oportet orare:
secundum illud Iac. I, 6: postulet in fide nihil haesitans. Et
ad hoc dicendum, quod in generali hoc scire possumus, sed speciali
motu cordis nostri usquequaque discernere non possumus, utputa utrum
petamus aliquid ex ira, vel ex zelo iustitiae. Unde et Matth.
XX, 20, reprobata est petitio filiorum Zebedaei, quia licet
viderentur participationem divinae gloriae postulare, tamen ex quadam
vana gloria seu elatione procedebat eorum petitio. Deinde, cum dicit
sed ipse, etc., ponit modum auxilii spiritus sancti, dicens quod
ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Quod
quidem videtur suffragari errori Arii et Macedonii, qui posuerunt
spiritum sanctum esse creaturam et minorem patre et filio; postulare
enim est minoris, sed si ex eo, quod dicit eum postulare,
intelligamus eum esse passibilem creaturam et patre minorem, consequens
est etiam quod ex eo quod dicit gemitibus postulare, intelligamus eum
esse passibilem creaturam beatitudine carentem, quod nullus umquam
haereticus dixit. Nam gemitus ex dolore est qui ad miseriam pertinet.
Et ideo exponendum est postulat, id est postulantes nos facit, sicut
et Gen. XXII, 12: nunc cognovi quod timeas dominum, id est,
cognoscere feci. Facit autem spiritus sanctus nos postulare,
inquantum in nobis recta desideria causat. Nam postulatio est quaedam
desideriorum explicatio. Desideria autem recta ex amore charitatis
proveniunt, quam in nobis scilicet facit. Supra V, 5: charitas
Dei diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus
est nobis. Spiritu autem sancto dirigente et instigante cor nostrum,
et nostra desideria non possunt esse nisi nobis utilia Is.
XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia; et ideo subdit pro
nobis. Eius autem quod multum desideramus et desideranter petimus,
dilationem cum dolore et gemitibus patimur, et ideo subdit gemitibus,
quos scilicet in corde nostro causat, inquantum scilicet nos facit
caelestia desiderare, quae differuntur animae. Iste est gemitus
columbae, quem spiritus sanctus in nobis facit. Nah. II, 7:
minabantur gementes ut columbae. Dicit autem inenarrabilibus: aut
quia sunt propter rem inenarrabilem, scilicet caelestem gloriam II
Cor. XII, 4: audivit arcana verba quae non licet homini loqui,
aut quia ipsi motus cordis sufficienter enarrari non possunt, secundum
quod a spiritu sancto procedunt. Iob XXXVIII, 37: quis
enarrabit caelorum rationem? Deinde, cum dicit qui autem scrutatur,
etc., ostendit efficaciam auxilii, quo spiritus sanctus nos adiuvat,
dicens qui autem scrutatur corda, id est, Deus cui proprium est corda
scrutari. Ps. VII, 10: scrutans corda et renes Deus.
Dicitur autem Deus scrutari corda, non quod inquirendo occulta cordis
cognoscat, sed quia manifeste scit ea quae in corde latent. Soph.
I, 12: scrutabor Ierusalem in lucernis. Deus, inquam, scrutans
corda, scit, id est approbat secundum illud II Tim. II, 19:
novit dominus qui sunt eius, quid desideret spiritus, id est, quid
desiderare nos faciat. Ps. XXXVII, 9: domine, ante te omne
desiderium meum. Ideo autem desideria spiritus quae in sanctis facit
spiritus sanctus, sunt Deo accepta: quia postulat pro sanctis, id
est postulare eos facit, secundum Deum, id est, quod convenit divino
beneplacito Prov. XI, 23: desiderium iustorum omne bonum, in
cuius exemplum dominus patri dicebat, Matth. XXVI, v. 39:
non sicut ego volo, sed sicut tu vis.
|
|