|
Ostendit supra apostolus quod spiritus sanctus adiuvat nos in
infirmitatibus praesentis vitae, quantum ad impletionem nostrorum
desideriorum, hic ostendit qualiter nos iuvat quantum ad exteriores
eventus, dirigendo in bonum nostrum. Et primo proponit quod
intendit; secundo probat propositum, ibi nam quos praescivit, etc.;
tertio infert quandam conclusionem ex dictis, ibi quis ergo separabit
nos, et cetera. Circa primum duo consideranda occurrunt. Primo
quidem magnitudo beneficii quod nobis a spiritu sancto confertur, ut
scilicet omnia nobis cooperentur in bonum. Ad cuius evidentiam
considerandum est, quod quidquid fit in mundo, etiamsi malum sit,
cedit in bonum universi: quia, ut Augustinus dicit in Enchiridion:
Deus est adeo bonus, quod nihil mali esse permitteret, nisi esset
adeo potens quod ex quolibet malo posset elicere aliquod bonum. Non
autem semper cedit malum in bonum eius in quo est, quod sicut corruptio
unius animalis cedit quidem in bonum universi, inquantum per
corruptionem unius generatur aliud, non tamen in bonum eius quod
corrumpitur: quia bonum universi est a Deo volitum secundum se, et ad
ipsum ordinantur omnes partes universi. Et eadem ratio esse videtur
circa ordinem nobilissimarum partium ad alias partes, quia malum
aliarum partium ordinatur in bonum nobilissimarum. Sed quicquid fit
circa nobilissimas partes, non ordinatur nisi in bonum ipsarum, quia
de eis propter se cura habetur, de aliis autem propter ipsas: sicut
medicus infirmitatem pedis sustinet, ut curet caput. Inter omnes
autem partes universi excellunt sancti Dei, ad quorum quemlibet
pertinet quod dicitur Matth. XXV, 23: super omnia bona sua
constituet eum. Et ideo quicquid accidit, vel circa ipsos vel alias
res, totum in bonum eorum cedit: ita quod verificatur quod dicitur
Prov. XI, 29: qui stultus est, serviet sapienti, quia scilicet
etiam mala peccatorum in bonum iustorum cedunt. Unde et Deus
specialem curam de iustis habere dicitur, secundum illud Ps.
XXXIII, 16: oculi domini super iustos, inquantum scilicet sic
de eis curat, quod nihil mali circa eos esse permittit, quod non in
eorum bonum convertat. Et hoc quidem manifestum est quantum ad mala
poenalia quae patiuntur, unde in Glossa dicitur quod ipsorum
infirmitate exercetur humilitas, afflictione patientia, contradictione
sapientia, odio benevolentia; unde I Petr. III, 14: si quid
patimini propter iustitiam, beati. Sed numquid etiam eis peccata
cooperantur in bonum? Quidam dicunt quod peccata non continentur sub
hoc quod dicit omnia, quia secundum Augustinum, peccatum nihil est,
et nihil fiunt homines, cum peccant. Sed contra hoc est quod in
Glossa sequitur: usque adeo talibus Deus omnia cooperatur in bonum,
ut si qui horum deviant et exorbitant, etiam hoc ipsum eis faciat
proficere in bonum. Unde et in Ps. XXXVI, 24 dicitur: cum
ceciderit iustus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam.
Sed secundum hoc videtur, quod semper tales in maiori charitate
resurgant, quia bonum hominis in charitate consistit, quam si non
habeat apostolus se nihil esse recognoscit I Cor. XIII, 2.
Sed dicendum est, quod bonum hominis non solum consistit in quantitate
charitatis, sed praecipue in ipsius perseverantia usque ad mortem,
secundum illud Matth. XXIV, 13: qui perseveraverit usque in
finem, hic salvus erit. Ex hoc autem quod iustus cadit, resurgit
cautior et humilior: unde in Glossa subditur, postquam dixerat quod
hoc ipsum faciat eis in bonum proficere, quia sibi humiliores redeunt
atque doctiores. Discunt enim cum tremore se exultare debere: non
quasi arrogando sibi tamquam de sua virtute fiduciam permanendi.
Secundo oportet considerare quibus hoc beneficium competat. Circa
quod, primo, attenditur aliquid ex parte hominis, cum dicit
diligentibus Deum. Dei enim dilectio est in nobis per inhabitantem
spiritum, ut habitum est supra. Ipse autem spiritus sanctus est qui
nos dirigit in viam rectam, ut dicitur in Ps. XXVI, v. 11.
Unde dicitur I Petr. III, 13: quis est qui vobis noceat, si
boni aemulatores fueritis? Et Ps. CXVIII, 165: pax multa
diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum. Et hoc
rationabiliter: quia, ut dicitur Prov. VIII, 17: ego
diligentes me diligo; diligere est bonum velle dilecto; Dei autem
velle est operari. Omnia enim quaecumque voluit fecit, ut in Ps.
CXXXIV, 6 dicitur. Et ideo Deus omnia convertit in bonum his
qui eum diligunt. Secundo attenditur id quod est ex parte Dei, qui
primo fideles ab aeterno praedestinavit; secundo ex tempore vocat;
tertio sanctificat: et haec tria tangit, cum dicit his qui secundum
propositum vocati sunt sancti, id est, praedestinatis, vocatis, et
sanctificatis: ut propositum referatur ad praedestinationem, quae,
secundum Augustinum, est propositum miserendi, Eph. I, 11:
praedestinati secundum propositum eius. Quod dicit, vocati, ad
vocationem pertinet. Is. XLI, 2: vocavit eum, ut sequeretur
se. Quod dicit sancti, ad sanctificationem, secundum illud Lev.
XXI, 8: ego dominus qui sanctifico. Hoc autem apostolus se scire
dicit ex persona sanctorum, dicens scimus. Sap. X, 10: dedit
illi scientiam sanctorum. Procedit autem haec scientia tum ex
experimento, tum etiam ex consideratione efficaciae charitatis,
Cant. VIII, 6: fortis est ut mors dilectio, et etiam
praedestinationis aeternae, Is. XLVI, 10: omnis voluntas mea
implebitur, et omne consilium meum fiet. Deinde, cum dicit nam quos
praescivit, etc., probat quod dixerat tali ratione: nullus potest
nocere his quos Deus promovet, sed praedestinatos diligentes Deum,
Deus promovet; ergo nihil potest eis nocere, sed omnia cedunt eis in
bonum. Primo ergo probat minorem, scilicet quod eos Deus promoveat;
secundo, maiorem, scilicet quod promotis a Deo nihil potest esse
nocivum, ibi quid ergo dicemus, et cetera. Circa primum duo facit.
Primo proponit ea quae sunt ad promotionem sanctorum ab aeterno;
secundo, ea quae sunt ex tempore, ibi quos autem praedestinavit, et
cetera. Ponit autem duo circa primum, scilicet praescientiam et
praedestinationem, cum dicit nam quos praescivit et praedestinavit.
Dicunt autem quidam quod praedestinatio hic accipitur pro praeparatione
quae est in tempore, qua scilicet Deus praeparat sanctos ad gratiam,
et hoc dicunt ad distinguendum praescientiam a praedestinatione. Sed
si recte consideretur, utrumque est aeternum, et differunt ratione.
Nam sicut dictum est supra, super illud: qui praedestinatus est,
praedestinatio importat praeordinationem quamdam in animo eorum quae
quis est facturus. Ab aeterno autem Deus praedestinavit beneficia
quae sanctis suis erat daturus. Unde praedestinatio est aeterna.
Differt autem a praescientia secundum rationem, quia praescientia
importat solam notitiam futurorum: sed praedestinatio importat
causalitatem quamdam respectu eorum. Et ideo Deus habet praescientiam
etiam de peccatis, sed praedestinatio est de bonis salutaribus. Unde
Apost. Eph. I, 5 s. dicit: praedestinati secundum propositum
eius, ut simus in laudem, et cetera. Circa ordinem autem
praescientiae et praedestinationis dicunt quidam quod praescientia
meritorum bonorum et malorum est ratio praedestinationis et
reprobationis, ut scilicet intelligatur quod Deus praedestinet
aliquos, quia praescit eos bene operaturos, et in Christum
credituros. Et secundum hoc littera sic legitur: quos praescivit
conformes fieri imaginis filii eius, hos praedestinavit. Et hoc
quidem rationabiliter diceretur, si praedestinatio respiceret tantum
vitam aeternam, quae datur meritis; sed sub praedestinatione cadit
omne beneficium salutare, quod est homini ab aeterno divinitus
praeparatum; unde eadem ratione omnia beneficia quae nobis confert ex
tempore, praeparavit nobis ab aeterno. Unde ponere quod aliquod
meritum ex parte nostra praesupponatur, cuius praescientia sit ratio
praedestinationis, nihil est aliud quam gratiam ponere dari ex meritis
nostris, et quod principium bonorum operum est ex nobis, et
consummatio est ex Deo. Unde convenientius sic ordinatur littera:
quos praescivit, hos et praedestinavit fieri conformes imaginis filii
sui. Ut ista conformitas non sit ratio praedestinationis, sed
terminus vel effectus. Dicit enim apostolus Eph. I, 5:
praedestinavit nos in adoptionem filiorum Dei. Nihil enim aliud est
adoptio filiorum quam illa conformitas. Ille enim qui adoptatur in
filium Dei, conformatur vero filio eius. Primo quidem in iure
participandae haereditatis, sicut supra dictum est v. 17: si filii
et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi.
Secundo, in participatione splendoris ipsius. Ipse enim est genitus
a patre tamquam splendor gloriae eius, Hebr. I, v. 3. Unde per
hoc quod sanctos illuminat de lumine sapientiae et gratiae, facit eos
fieri conformes sibi. Unde in Ps. CIX, 3 dicitur: in
splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te, id est,
profundentem omnem splendorem sanctorum. Quod autem dicit imaginis
filii eius, potest intelligi dupliciter. Uno modo ut sit constructio
appositiva, ut sit sensus: conformes imaginis filii eius, qui est
imago. Col. c. I, 15: est imago invisibilis Dei. Alio modo
potest intelligi, ut sit constructio transitiva, ut sit sensus:
praedestinavit nos fieri conformes filio suo in hoc quod portemus eius
imaginem. I Cor. XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni,
sic portemus imaginem caelestis. Dicit autem quos praescivit et
praedestinavit, non quia omnes praescitos praedestinet, sed quia eos
praedestinare non poterat, nisi praesciret. Ier. I, 5: priusquam
te formarem in utero, novi te. Quid autem ex hac praedestinatione
sequatur, subiungit ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
Sicut enim Deus suam naturalem bonitatem voluit aliis communicare,
participando eis similitudinem suae bonitatis, ut non solum sit bonus,
sed etiam auctor bonorum, ita filius Dei voluit conformitatem suae
filiationis aliis communicare, ut non solum sit ipse filius, sed etiam
primogenitus filiorum. Et sic qui per generationem aeternam est
unigenitus, secundum illud Io. I, 18: unigenitus qui est in sinu
patris, secundum collationem gratiae, sit primogenitus in multis
fratribus. Apoc. I, 5: qui est primogenitus mortuorum et princeps
regum terrae. Habet igitur Christus nos fratres, tum quia nobis
similitudinem filiationis communicavit, sicut hic dicitur, tum quia
similitudinem nostrae naturae assumpsit, secundum illud Hebr. c.
II, 17: debuit per omnia fratribus assimilari. Deinde, cum
dicit quos autem praedestinavit, etc., ponit ea quae ex parte sancti
divinitus consequuntur. Et primo ponit vocationem, cum dicit: quos
praedestinavit, hos et vocavit. Praedestinatio autem eius irrita esse
non potest, secundum illud Is. XIV, 24 s.: iuravit dominus
exercituum, dicens: si non, ut putavi, ita erit, et quomodo mente
tractavi, sic eveniet. Primum autem in quo incipit praedestinatio
impleri, est vocatio hominis, quae quidem est duplex, una exterior,
quae fit ore praedicatoris. Prov. IX, 3: misit ancillas suas,
ut vocarent ad arcem. Hoc modo Deus vocavit Petrum et Andream, ut
dicitur Matth. IV, 18. Alia vero vocatio est interior, quae
nihil aliud est quam quidam mentis instinctus, quo cor hominis movetur
a Deo ad assentiendum his quae sunt fidei vel virtutis. Is. XLI,
2: quis suscitavit ab oriente iustum, et vocavit eum ut sequeretur
se? Et haec vocatio necessaria est, quia cor nostrum non se ad Deum
converteret, nisi ipse Deus nos ad se traheret. Io. VI, 44:
nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me traxerit eum. Thr.
V, 21: converte nos, domine, ad te, et convertemur. Et etiam
haec vocatio est efficax in praedestinatis, quia huiusmodi vocationi
assentiunt. Io. c. VI, 45: omnis qui audivit a patre meo et
didicit, venit ad me. Unde, secundo, ponit iustificationem, cum
dicit quos vocavit, hos et iustificavit, scilicet gratiam infundendo.
Supra III, v. 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Haec
autem iustificatio et si in aliquibus frustretur, quia non perseverant
usque ad finem, in praedestinatis tamen nunquam frustratur. Unde,
tertio, ponit magnificationem, cum subdit hos et magnificavit. Et
hoc dupliciter, scilicet uno quidem modo per profectum virtutis et
gratiae; alio autem modo per exaltationem gloriae. Sap. ult.: in
omnibus, domine, magnificasti populum tuum et honorasti. Ponit autem
praeteritum pro futuro, si intelligatur de magnificatione gloriae, vel
propter certitudinem futuri, vel quia quod in quibusdam est futurum,
in aliis est completum. Deinde, cum dicit quid ergo dicemus etc.,
manifestat maiorem, scilicet quod promotis a Deo nullus potest
nocere. Et primo ostendit quod non possint pati detrimentum per malum
poenae; secundo quod nec per malum culpae, ibi quis accusabit, et
cetera. Malum poenae est duplex. Unum quidem consistit in illatione
malorum, aliud in subtractione bonorum. Primo ostendit quod illi,
qui promoventur a Deo, non patiuntur detrimentum per conatum alicuius
persequentis, dicens: quid ergo dicemus? Quasi dicat: cum tot bona
Deus suis electis praestet, quid potest dici contra haec, ut scilicet
praedicta Dei beneficia annullentur? Quasi diceret: nihil. Prov.
c. XXI, 30: non est sapientia, et non est prudentia, et non
est consilium contra dominum. Vel: quid dicemus? Ad haec scilicet
aspicientes, oportet nos obstupescere. Habac. 3, secundum aliam
litteram: consideravi opera tua, et expavi. Vel: quid dicemus ad
haec? Id est, quid poterimus Deo retribuere tot beneficiis dignum?
Ps. CXV, 3: quid retribuam domino pro omnibus quae retribuit
mihi? Et subiungit si Deus pro nobis est, scilicet praedestinando,
vocando, iustificando et magnificando, quis contra nos, scilicet esse
poterit efficaciter? Is. l, 8: stemus simul, quis est adversarius
meus? Iob XVII, 3: pone me iuxta te, et cuiusvis manus pugnet
contra me. Secundo ostendit quod sancti Dei non possunt pati
detrimentum ex subtractione bonorum, dicens qui etiam proprio filio non
pepercit. Cum autem supra de multis filiis mentionem fecisset,
dicens: accepistis spiritum adoptionis filiorum, ab omnibus illis hunc
filium separat, dicens proprio filio suo, id est non adoptato, ut
haeretici mentiuntur, sed naturali et coaeterno. I Io. ult.: ut
simus in vero filio eius Iesu Christo, de quo pater dicit Matth.
III, 17: hic est filius meus dilectus. Quod autem dicit non
pepercit, intelligendum est quod eum a poena non exemit. Nam culpa in
eo non fuit, cui parci potuisset. Prov. XIII, 24: qui parcit
virgae, odit filium suum. Non tamen Deus pater filio suo non
pepercit, ut ei aliquid accresceret, qui est per omnia Deus
perfectus, sed propter nostram utilitatem eum passioni subiecit. Et
hoc est quod subdit sed pro nobis omnibus tradidit illum, id est,
exposuit eum passioni pro expiatione peccatorum nostrorum. Supra
IV, v. 25: traditus est propter delicta nostra. Is. c.
LIII, 6: dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum.
Tradidit eum Deus pater in mortem, eum incarnari et pati statuendo,
et humanae eius voluntati inspirando charitatis affectum, qua passionem
spontaneus subiret. Unde ipse seipsum tradidisse dicitur Eph. V,
2: tradidit semetipsum pro nobis; tradidit etiam Iudas, et Iudaei
exterius aliquid operando, ut supra habitum est. Est autem notandum
quod dicit qui etiam proprio, etc., quasi dicat. Non solum alios
sanctos pro salute hominum tribulationi exposuit, secundum illud Osee
VI, v. 5: propter hoc dolavi in prophetis, II Cor. c. I,
6: cum tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sed etiam
proprium filium suum. In ipso autem filio Dei omnia existunt, sicut
in primordiali et praeoperativa causa. Col. I, 17: ipse est ante
omnia, et cetera. Unde, eo tradito nobis, omnia sunt data nobis;
unde subdit quomodo non etiam cum illo, scilicet dato nobis, omnia
donavit nobis, ut scilicet omnia cedant in bonum nostrum; superiora
quidem, scilicet divinae personae ad fruendum, rationales spiritus ad
convivendum, omnia inferiora ad utendum, non solum prospera sed etiam
adversa. I Cor. c. III, 22 s.: omnia vestra sunt, vos
autem Christi, Christus autem Dei. Unde patet quod, sicut in
Psalmo dicitur, nihil deest timentibus eum.
|
|