|
Postquam apostolus ostendit quod sancti, quos Deus promovet, nullum
detrimentum pati possunt, quasi a malo poenae, hic ostendit quod
nullum detrimentum pati possunt quasi a malo culpae. Et primo ostendit
propositum; secundo excludit quamdam obviationem, ibi Christus
Iesus, et cetera. Circa primum considerandum est quod aliquis
propter culpam laeditur a duobus. Primo quidem ab accusatione;
secundo a iudice condemnante. Primo ergo ostendit quod nulla accusatio
possit esse sanctis Dei nociva: et hoc ratione divinae electionis.
Qui enim aliquem elegit, ex hoc ipso eum approbare videtur. Sancti
autem sunt electi a Deo. Eph. c. I, 4: elegit nos in ipso ante
mundi constitutionem, ut essemus sancti. Qui autem accusat, improbat
eum quem accusat. Non autem valet alicuius accusatio contra Dei
approbationem. Et ideo dicit quis accusabit, scilicet efficaciter,
adversus electos, id est adversus quos Deus elegit ut sint sancti?
Unde dicitur Apoc. XII, 10: proiectus est accusator fratrum
nostrorum. Secundo ostendit quod nullius accusatio potest esse sanctis
nociva. Et hoc etiam ostendit ex alio Dei beneficio, quo scilicet
Deus nos iustificat; quod quidem beneficium praemittit dicens Deus,
scilicet est, qui iustificat, secundum illud quod supra dictum est:
quos vocavit, hos et iustificavit. I Cor. VI, 11: sed
iustificati estis. Condemnatio autem contra iniustos locum habet.
Quis est ergo qui condemnet iustificatos a Deo? Iob XXXIV,
29: ipso concedente pacem, quis est qui condemnet? Deinde, cum
dicit Christus Iesus, excludit obviationem. Posset aliquis timere
ne a Christo Iesu aliquis accusaretur et condemnaretur tamquam
transgressor mandati ipsius Christi, sicut et de Moyse dominus dicit
Io. V, 45: est qui accusat vos Moyses, in quo speratis. Et
quod etiam ab ipso condemnaretur, eo quod ipse est constitutus a Deo
iudex vivorum et mortuorum, ut dicitur Act. X, 42. Ipse etiam
est immunis a peccato, I Petr. II, 22: qui peccatum non
fecit, et ideo idoneus videtur ad accusandum et condemnandum, secundum
illud Io. VIII, 7: qui sine peccato est vestrum, primus in
illam lapidem mittat. Et ideo dicit Christus Iesus, quasi diceret:
numquid Christus Iesus accusabit adversus electos Dei vel etiam eos
condemnabit? Et ostendit quod non, quia etiam ipse secundum
humanitatem suam magna beneficia sanctis confert sicut et secundum suam
divinitatem. Et ponit quatuor humanitatis ipsius beneficia. Primo
quidem mortem, cum dicit qui mortuus est, scilicet pro nostra salute,
I Petr. c. III, 18: Christus semel pro peccatis nostris
mortuus est. Secundo, resurrectionem, per quam scilicet nos
vivificat, et nunc vita spirituali, et tandem vita corporali. Unde
subdit qui et resurrexit, ut supra IV, 25: resurrexit propter
iustificationem nostram. Addit autem imo, quia potius est nunc
commemorandus ex virtute resurrectionis, quam ex infirmitate
passionis. II Cor. ult.: nam si crucifixus est ex infirmitate
nostra, vivit ex virtute Dei. Tertio, ipsam patris confessionem,
cum dicit qui est a dextris Dei, id est in aequalitate Dei patris
secundum naturam divinam, et in potioribus bonis eius secundum naturam
humanam. Et hoc etiam est ad gloriam nostram, quia, ut dicitur
Eph. II, 6, consedere nos fecit in caelestibus in Christo
Iesu. Inquantum enim nos membra eius sumus, nos in ipso Deo patri
consedemus. Apoc. c. III, 21: qui vicerit, dabo ei sedere
mecum in throno meo, sicut ego vici et sedi cum patre meo in throno
eius. Quarto, interpellationem eius, cum dicit qui etiam interpellat
pro nobis, quasi advocatus noster existens. I Io. II, 1:
advocatum habemus apud patrem Iesum Christum. Ad officium advocati
pertinet, non quod accuset vel condemnet, sed magis accusatorem
repellat et condemnationem impediat. Dicitur autem pro nobis
interpellare dupliciter. Uno modo pro nobis orando, secundum illud
Io. XVII, 20: non pro his rogo tantum, scilicet apostolis,
sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me. Nunc autem
eius interpellatio pro nobis est voluntas ipsius de nostra salute.
Io. XVII, 24: volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. Alio
modo interpellat pro nobis humanitatem pro nobis assumptam et mysteria
in ea celebrata conspectui paterno repraesentando. Hebr. IX,
24: introivit in ipsum caelum, ut appareat nunc vultui Dei pro
nobis. Deinde cum dicit quis ergo nos separabit, etc., infert
conclusionem ex dictis. Et quia haec conclusio quasi incredibilis
videtur inexpertis, proponit eam per modum quaestionis; unde tria
facit. Primo proponit quaestionem; secundo ostendit necessitatem
quaestionis propositae, ibi sicut scriptum est, etc.; tertio ponit
solutionem, ibi in his omnibus, et cetera. Potest autem haec
quaestio ex praemissis duplici ratione concludi. Primo quidem sic:
tot beneficia sunt nobis divinitus collata, et tam efficacia, ut
nullus contra ea possit. Omnia autem praedicta beneficia ad hoc
tendunt, ut nos simus in charitate radicati et fundati, ut dicitur
Eph. c. III, 17. Quis ergo nos separabit a charitate
Christi? Qua scilicet Christum diligimus et proximum, secundum quod
ipse praecepit, Io. XIII, 34: mandatum novum do vobis, et
cetera. Alio modo sic: dictum est, quod magna beneficia Deus
sanctis suis confert, ex quorum consideratione adeo charitas Christi
in cordibus nostris fervet, quod nihil eam extinguere potest. Cant.
ult.: aquae multae non potuerunt extinguere charitatem. Proponit
autem mala, per quorum passionem aliquis cogi posset, ut charitatem
Christi desereret. Et primo ponit ea quae pertinent ad vitam;
secundo, id quod pertinet ad mortem. Circa vero ea quae in vita
imminent sustinenda, primo ponit mala praesentia; secundo, futura.
Circa praesentia vero primo ponit ea quae pertinent ad tolerantiam
malorum; secundo, ea quae pertinent ad defectum bonorum. Mala autem
perpessa considerari possunt dupliciter. Uno modo secundum quod sunt
in patiente, qui dupliciter ab eis affligitur, scilicet exterius
secundum corpus. Et ad hoc pertinet tribulatio. Dicitur enim a
tribulis, quae sunt herbae pungitivae. Gen. III, 18: spinas
et tribulos germinabit tibi. Unde aliquis tribulari dicitur, cum
exterius pungitur. Nec tamen propter hoc iusti vincuntur. Ps.
XXXIII, v. 19: multae tribulationes iustorum, et de his
omnibus liberabit eos dominus. Affligitur etiam homo ab eis per
interiorem anxietatem cordis, dum scilicet aliquis non videt quo
divertat, vel quomodo evadat. Et quantum ad hoc subdit an angustia?
Dan. XIII, v. 22: angustiae mihi sunt undique, et quid
eligam ignoro. Alio modo huiusmodi mala considerari possunt secundum
quod sunt in agente. Et quantum ad hoc subdit an persecutio? Quamvis
enim persecutio ad hoc proprie pertinere videatur, quod aliquis alium
persequitur effugando, secundum illud Matth. X, 23: si vos
persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, tamen communiter
persecutio accipi potest pro inflictione cuiuslibet nocumenti. Ps.
CXVIII, 157: multi qui persequuntur me et tribulant me.
Deinde ponit mala quae pertinent ad subtractionem bonorum, quae sunt
necessaria vitae, scilicet cibus et vestimenta, secundum illud I
Tim. VI, 8: habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti
simus. Ad subtractionem autem cibi pertinet fames, unde subdit an
fames? Ad subtractionem autem vestitus pertinet nuditas. Unde subdit
an nuditas? I Cor. IV, 11: usque in hanc horam esurimus, et
sitimus, et nudi sumus. Quantum ad mala futura subdit an periculum,
scilicet imminens in futurum? II Cor. c. XI, 26: periculis
fluminum, periculis latronum. Quantum autem ad mortem subdit an
gladius? Hebr. XI, 37: in occisione gladii mortui sunt.
Deinde cum dicit sicut scriptum est, etc., ostendit huius
quaestionis necessitatem per hoc quod dicit, quod sanctis omnia ista
imminebant patienda propter Christi charitatem. Et inducit verba
Psalmistae, quasi in persona martyrum proposita, in quibus, primo,
ponit causam passionis. Martyrem enim non facit poena, sed causa, ut
dicit Augustinus. Unde dicit propter te. Matth. X, 39: qui
perdiderit animam suam, id est vitam, propter me, inveniet eam. I
Petr. IV, 15 s.: nemo vestrum patiatur ut fur, aut homicida;
si autem ut Christianus, non erubescat. Patitur etiam propter
Christum, non solum qui patitur propter fidem Christi, sed etiam qui
patitur pro quocumque iustitiae opere, pro amore Christi. Matth.
V, 10: beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam.
Secundo ponit gravitatem passionis, cum dicit mortificamur, id est
morti tradimur. Esth. VII, 4: traditi sumus ego et populus
meus, ut conteramur et pereamus. Tertio continuitatem persecutionis,
cum dicit tota die, id est, per totum tempus vitae. II Cor.
IV, 11: semper nos qui vivimus, in mortem tradimur propter
Iesum. Quarto promptitudinem persequentium ad occidendum, cum dicit
aestimati sumus ut oves occisionis, id est deputatae ut occidantur in
macello, quae cum studio occiduntur. Ita et sancti ex proposito et
cum studio occidebantur. Io. XVI, 2: venit hora, ut omnis qui
interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Zac. XI,
4: pasce pecora occisionis, quae qui possidebant, occidebantur.
Deinde cum dicit sed in his omnibus, solvit quaestionem. Et,
primo, proponit solutionem dicens sed in his omnibus, scilicet malis
quae supra posui, superamus, dum scilicet circa omnia illibatam
charitatem servamus. Sap. c. X, 12: certamen forte dedit illi
ut vinceret. Et hoc non nostra virtute, sed per auxilium Christi,
unde subdit propter eum qui dilexit nos, id est propter eius auxilium,
vel propter affectum quem ad eum habemus, non quasi nos primo
dilexerimus eum sed quoniam ipse prior dilexit nos, ut dicitur Io.
IV, v. 19; et I Cor. XV, 57: gratias Deo qui dedit
nobis victoriam per Iesum Christum. Secundo, ibi certus sum,
manifestat solutionem, ostendens inseparabilem esse sanctorum
charitatem. Et primo ostendit quod non potest separari a creaturis
quae sunt; secundo, quod nec etiam a creaturis quae non sunt, sed
esse possent, ibi neque creatura alia. Circa primum duo facit.
Primo ponit ea quae sunt in homine, dicens certus sum enim, quia
neque mors, quae est praecipuum inter terribilia, neque vita, quae
est praecipuum inter appetibilia, scilicet poterit nos separare a
charitate Dei. Infra c. XIV, 8: sive vivimus, domino
vivimus: sive morimur, domino morimur. In his autem duobus
includuntur omnia quae supra posuit. Nam sex praecedentia pertinent ad
vitam; unum autem, scilicet gladius, pertinet ad mortem, ut supra
dictum est. Deinde ponit ea quae sunt exterius, inter quae, primo,
ponit spirituales creaturas, dicens neque Angeli, qui scilicet sunt
minores deputati ad custodiam hominum singulorum. Ps. XC, 11:
Angelis suis mandavit de te. Neque principatus, scilicet qui sunt
deputati ad custodiam gentium. Dan. X, v. 20 s.: nunc revertar
ut praelier adversus principem Persarum. Cum enim egrederer,
apparuit princeps Graecorum veniens, et nemo est adiutor meus, nisi
Michael noster princeps. Addit autem neque virtutes, qui est
supremus ordo ministrantium. Lc. XXI, 26: virtutes caelorum
movebuntur. Potest autem hoc intelligi dupliciter. Uno modo de malis
Angelis, qui contra sanctos decertant. Eph. VI, 12: non est
nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes
et potestates. Alio modo potest intelligi de bonis. Et secundum
hoc, ut Chrysostomus dicit in libro de compunctione cordis, hoc
dicebat, non quod Angeli affectare possent aliquando eum a Christo
separare, sed etiam ea quae sunt impossibilia, verbi gratia, fieri
posse dixit magis quam se ab amore Christi seiungi: ut per hoc quanta
in eo vis esset divinae charitatis ostenderet, atque omnibus ante
oculos poneret. Hic enim amantium mos est, ut amorem suum silentio
tegere nequeant: sed necessariis suis et charis asserunt et produnt,
et flammas suas infra pectus cohibere non possunt. Enarrant ea
frequentius, ut ipsa assiduitate narrandi amoris sui solatium capiant,
et refrigeria immensi ardoris assumant. Sic ergo facit beatus hic
eximius amator Christi, omnia quae sunt et quae erunt, quaeque
accidere possunt, et quae omnino non possunt, simul uno sermone
complectitur. Et simile est quod dicitur Gal. c. I, 8: sed
licet nos, aut Angelus de caelo evangelizet vobis, praeter quam quod
evangelizavi vobis, anathema sit. Deinde posuit etiam creaturas
sensibiles, quarum duplicem diversitatem ponit. Primo quidem secundum
tempus, quo diversificantur secundum praesens et futurum. Unde dicit
neque instantia, id est praesentia sive dolorem sive delectationem
inferant. II Cor. IV, 18: non contemplantibus nobis ea quae
videntur. Addit autem neque futura, quorum nec timor, nec desiderium
potest nos separare a Christo. Unde dicebat Act. c. XXI,
13: ego non solum alligari, sed et mori in Ierusalem paratus sum
propter nomen domini Iesu. Deinde ponit diversitatem sensibilium
creaturarum ex parte magnitudinis: et, primo, tangit magnitudinem
virtutis, cum dicit neque fortitudo, id est neque quaecumque creatura
fortis, potest me separare a Christo, puta fortis ignis, aut fortis
aqua: quia, ut Cant. VIII, 6 dicitur, fortis est ut mors
dilectio. Deinde ponit magnitudinem dilectionis, describens eam
secundum ea quae proprie conveniunt corporibus, scilicet altum et
profundum. Unde dicit neque altitudo, ex qua, scilicet aliquis mihi
minaretur praecipitium, sicut dicitur Lc. IV, 29 quod duxerunt
Iesum usque ad supercilium montis ut praecipitarent eum. Neque
profundum, in quo aliquis submersionem minaretur. Ps. LXVIII,
2: infixus sum in limo profundi. Possunt etiam haec tria ad res
humanas referri. Tripliciter enim aliquis homo posset a Deo aliquem
avertere. Uno quidem modo cogendo per fortitudinem; sed sicut dicitur
I Reg. II, 2: non est fortis sicut Deus noster. Secundo,
stupefaciendo per altitudinem auctoritatis; sed de eo dicitur in Ps.
LXXXII, 19: tu solus altissimus super omnem terram. Tertio,
seducendo per profundum sapientiae; sed de eo dicitur Iob XI, 8:
profundior Inferno et unde cognosces? Possunt etiam haec duo,
altitudo et profundum, ad prospera et adversa referri, secundum illud
II Cor. VI, 7: per arma iustitiae a dextris et a sinistris.
Vel secundum Chrysostomum, in libro de compunctione cordis, qui
ait: altitudo et profundum non mihi aliud indicare videntur, quam
regnum caelorum et Gehennam. Quasi dicat: nec si a regno decidere me
necesse sit, aut etiam in Gehennam trahi pro Christo, nec hoc mihi
quidem metuendum est. Quantum autem ad ea quae non sunt sed possunt
esse, subdit neque creatura alia, quod utique secundum Chrysostomum
de his dicitur quae non sunt, quasi illi non sufficiant omnia quae
sunt, sed illa quae non sunt provocat quodammodo ad certamen. Nihil,
inquit, istorum poterit nos separare a charitate Dei. I Cor.
XIII, 8: charitas nunquam excidit. Quae quidem charitas Dei
est in Christo Iesu domino nostro, quia scilicet per eum data est
nobis, inquantum per spiritum sanctum nobis dedit. Lc. XII,
49: ignem veni mittere in terram et quid volo nisi ut accendatur?
Sed cum scriptum sit Eccle. IX, 1: nescit homo utrum amore vel
odio dignus sit, sed omnia in futurum servantur incerta: quid est hoc
quod dicit se esse certum quod nihil possit eum a charitate separare?
Ad quod dici potest quod apostolus non loquitur singulariter de
seipso, sed loquitur in persona omnium praedestinatorum, de quibus
propter certitudinem praedestinationis annuntiat quod nihil eos a
charitate possit separare. Potest etiam ista certitudo causari ex
virtute charitatis quae, quantum in se est, ab aliquibus non potest
separari, cum Deum super omnia diligant. Quod autem aliquis interdum
a charitate recedat, non est propter defectum charitatis, sed propter
defectum liberi arbitrii. Si autem Paulus hoc dicit de seipso, de
hoc certus esse non poterat, nisi forte per revelationem, quia dictum
est ei, II Cor. XII, 9: sufficit tibi gratia mea. Nam
quantum ad possibilitatem liberi arbitrii, ipse alibi dicit I Cor.
IX, 27: ne forte cum aliis praedicaverim, ipse reprobus
efficiar.
|
|